Iratis precibus; tu pulses omne quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras?
Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras Ventum est Esquilias aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras. De re communi scribae magna atque nova te Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti. - Imprimat his cura Maecenas signa tabellis. - Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus Ex quo Maecenas me coepit habere suorum In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc genus: Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par? Matutina parum cautos jam frigora mordent;
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Ludos spectaverat una,
Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor: Quicumque obvius est me consulit: O bone, nam te Scire deos quoniam propius contingis oportet ; Numquid de Dacis audisti? - Nil equidem. Semper eris derisor !
- At omnes di exagitent me
Si quidquam. Quid, militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?
Jurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis :
O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor vernasque procaces Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est Siccat inaequales calices conviva, solutus Legibus insanis, seu quis capit acria fortis Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne Divitiis homines an sint virtute beati ;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; Et quae sit natura boni summumque quid ejus. Cervius haec inter vicinus garrit aniles Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli Sollicitas ignarus opes, sic incipit: Olim Rusticus urbanum murem mus paupere fertur Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille Sepositi ciceris nec longae invidit avenae, Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena Vincere tangentis male singula dente superbo;
Quum pater ipse domus palea porrectus in horna Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc : Quid te juvat, inquit, amice, 90 Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est Aut magno aut parvo leti fuga : quo, bone, circa, Dum licet, in rebus jucundis vive beatus ; Vive memor quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium coeli spatium quum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes Continuatque dapes nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelambens omne quod affert, Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque Rebus agit laetum convivam, quum subito ingens Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis. Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita Est opus hac, ait, et valeas; me silva cavusque Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
TROJANI belli Scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula qua Paridis propter narratur amorem Graecia Barbariae lento collisa duello
Stultorum regum et populorum continet aestus. Antenor censet belli praecidere causam : Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra. 'Rursus quid virtus et quid sapientia possit Utile proposuit nobis exemplar Ulixen, Qui domitor Trojae multorum providus urbes Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti; Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, Vixisset canis immundus vel amica luto sus. Nos numerus sumus et fruges consumere nati, Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique In cute curanda plus aequo operata juventus, Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et Ad strepitum citharae cessatum ducere curam. Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui Si noles sanus curres hydropicus; et ni Posces ante diem librum cum lumine, si non Intendes animum studiis et rebus honestis, Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur Quae laedunt oculos festinas demere, si quid Est animum differs curandi tempus in annum? Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude; Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum. Quaeritur argentum puerisque beata creandis Uxor, et incultae pacantur vomere silvae : Quod satis est cui contingit nil amplius optet. Non domus et fundus, non aeris acervus et auri Aegroto domini deduxit corpore febres, Non animo curas. Valeat possessor oportet Si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, Auriculas citharae collecta sorde dolentes. Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit. Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Semper avarus eget: certum voto pete finem. Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni
« ForrigeFortsæt » |