Cuique suus. Magnum narras, vix credibile!- Atqui Sic habet.Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse. Velis tantummodo: quae tua virtus, Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam; non hodie si Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus. — Haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et Quo tendis? rogat et respondet. Vellere coepi Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum. Memini bene, sed meliore Tempore dicam ; hodie tricesima sabbata: vin tu Curtis Judaeis oppedere? — Nulla mihi, inquam, Religio est. At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum; ignosces; alias loquar. Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius et: Quo tu turpissime? magna Inclamat voce ; et Licet antestari? Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrimque ; Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnús, Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret. Auctius atque Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Si neque majorem feci ratione mala rem Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum: O si angulus ille Proximus accedat qui nunc denormat agellum ! O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi Thesauro invento qui mercenarius agrum Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule! si quod adest gratum juvat, hac prece te oro: Pingue pecus domino facias et cetera praeter Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, Quid prius illustrem satiris musaque pedestri? Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. Matutine pater, seu Jane libentius audis, Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja, Ne prior officio quisquam respondeat, urge. Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto, Luctandum in turba et facienda injuria tardis. Quid vis, insane, et quas res agis? improbus urget
![[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.dk/books/content?id=hl0CAAAAQAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA322&img=1&zoom=3&q=%22est+via+%E2%80%94+pasee+capellas,+Et+potum+pastas+age,+Tityre,+et+inter+agendum+Occursare+capro+%E2%80%94+cornu+ferit+Ule+%E2%80%94%22&cds=1&sig=ACfU3U3Na-0lC51Ce1VI5RXo5iMmi0QK6g&edge=0&edge=stretch&ci=927,525,23,859)
Iratis precibus; tu pulses omne quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras ?
Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras Ventum est Esquilias aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus.
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras. De re communi scribae magna atque nova te Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti. Imprimat his cura Maecenas signa tabellis. Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc genus: Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par? Matutina parum cautos jam frigora mordent;
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Ludos spectaverat una,
Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor :
Quicumque obvius est me consulit: O bone, nam te Scire deos quoniam propius contingis oportet ; Numquid de Dacis audisti? - Nil equidem. - Ut tu Semper eris derisor ! At omnes di exagitent me Si quidquam. Quid, militibus promissa Triquetra Praedia Caesar an est Itala tellure daturus? Jurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis :
O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit
Ante Larem proprium vescor vernasque procaces Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est Siccat inaequales calices conviva, solutus Legibus insanis, seu quis capit acria fortis.
Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne Divitiis homines an sint virtute beati ;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; Et quae sit natura boni summumque quid ejus. Cervius haec inter vicinus garrit aniles
Si quis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille Sepositi ciceris nec longae invidit avenae, Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena Vincere tangentis male singula dente superbo;
Quum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc : Quid te juvat, inquit, amice, 90 Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis ? Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est Aut magno aut parvo leti fuga : quo, bone, circa, Dum licet, in rebus jucundis vive beatus; Vive memor quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium coeli spatium quum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes Continuatque dapes nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelambens omne quod affert. Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque Rebus agit laetum convivam, quum subito ingens Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita Est opus hac, ait, et valeas; me silva cavusque Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
« ForrigeFortsæt » |