Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

EPODON LIBER.

CARMEN II.

BEATUS ille qui procul negotiis,
Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis

Solutus omni fenore.

Neque excitatur classico miles truci,
Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.

Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,

Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantes greges,

Inutilesque falce ramos amputans

Feliciores inserit,

Aut pressa puris mella condit amphoris,

Aut tondet infirmas oves;

Vel quum decorum mitibus pomis caput
Auctumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens pira,

Certantem et uvam purpurae,

Qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane tutor finium!

Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine.

[ocr errors][merged small][merged small]

Labuntur altis interim ripis aquae,

Queruntur in silvis aves,

Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
Somnos quod invitet leves.

At quum tonantis annus hibernus Joviş
Imbres nivesque comparat,

Aut trudit acres hinc et hinc multa cane

Apros in obstantes plagas,

Aut amite levi rara tendit retia

Turdis edacibus dolos,

Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem

Jucunda captat praemia.

Quis non malarum quas amor curas habet

Haec inter obliviscitur?

Quodsi pudica mulier in partem juvet

Domum atque dulces liberos,

Sabina qualis aut perusta solibus

Pernicis uxor Apuli,

Sacrum vetustis exstruat lignis focum

Lassi sub adventum viri,

Claudensque textis cratibus laetum pecus

Distenta siccet ubera,

Et horna dulci vina promens dolio

Dapes inemptas apparet :

Non me Lucrina juverint conchylia

Magisve rhombus aut scari,

Si

quos Eois intonata fluctibus

Hiems ad hoc vertat mare;

Non Afra avis descendat in ventrem meum

Non attagen Ionicus

Jucundior, quam lecta de pinguissimis

Oliva ramis arborum

Aut herba lapathi prata amantis et gravi

Malvae salubres corpori,

Vel agna festis caesa Terminalibus,

Vel haedus ereptus lupo.

25

30

45

50

35

Has inter epulas ut juvat pastas oves
Videre properantes domum,

Videre fessos vomerem inversum boves
Collo trahentes languido,

Positosque vernas, ditis examen domus,
Circum renidentes Lares!

Haec ubi locutus fenerator Alphius,

Jam jam futurus rusticus, Omnem redegit Idibus pecuniam,

Quaerit Kalendis ponere.

CARMEN VII.

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

Parumne campis atque Neptuno super
Fusum est Latini sanguinis,

Non ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret,

Intactus aut Britannus ut descenderet

Sacra catenatus via,

Sed ut secundum vota Parthorum sua

Urbs haec periret dextera?

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus
Unquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus, an rapit vis acrior,
An culpa? Responsum date.
Tacent et albus ora pallor inficit

Mentesque perculsae stupent.

Sic est: acerba fata Romanos agunt
Scelusque fraternae necis,

Ut immerentis fluxit in terram Remi
Sacer nepotibus cruor.

20

65

70

ΤΟ

15

20

CARMEN XIII.

HORRIDA tempestas coelum contraxit et imbres
Nivesque deducunt Jovem ; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant: rapiamus, amici,
Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus ;
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno :
Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs,
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae
Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

CARMEN XVI.

ALTERA jam teritur bellis civilibus aetas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit:

Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
Minacis aut Etrusca Porsenae manus,

Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer
Novisque rebus infidelis Allobrox,

Nec fera caerulea domuit Germania pube
Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,

[merged small][ocr errors]

Ferisque rursus occupabitur solum.

Barbarus heu cineres insistet victor et Urbem

Eques sonante verberabit ungula,

Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,
Nefas videre! dissipabit insolens.

Forte quid expediat communiter aut melior pars
Malis carere quaeritis laboribus :

Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum
Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque Lares patrios habitandaque fana
Apris reliquit et rapacibus lupis,

Ire pedes quocumque ferent, quocumque per undas
Notus vocabit aut protervus Africus.

Sic placet? an melius quis habet suadere? — Secunda

Ratem occupare quid moramur alite?

Sed juremus in haec: Simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas ;

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,

10

15

20

25

In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
Novaque monstra junxerit libidine

30

Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,

Adulteretur et columba miluo,

Credula nec ravos timeant armenta leones,

Ametque salsa levis hircus aequora.

Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces
Eamus omnis exsecrata civitas,

35

Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

Inominata perprimat cubilia,

Vos quibus est virtus muliebrem tollite luctum
Etrusca praeter et volate litora.

40

Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva divites et insulas,

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis

Et imputata floret usque vinea,

Germinat et nunquam fallentis termes olivae,

45

« ForrigeFortsæt »