Billeder på siden
PDF
ePub

Neve inter vites corylum sere; neve flagella

Summa pete, aut summa defringe ex arbore plantas ;
Tantus amor terrae; neu ferro laede retunso
Semina; neve oleae silvestris insere truncos :
Nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
Qui, furtim pingui primum sub cortice tectus,
Robora comprendit, frondesque elapsus in altas
Ingentem coelo sonitum dedit; inde secutus
Per ramos victor perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad coelum picea crassus caligine nubem,
Praesertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti
Possunt atque ima similes revirescere terra;
Infelix superat foliis oleaster amaris.

300

305

310

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor Tellurem Borea rigidam spirante movere.

315

Rura gelu tunc claudit hiems, nec semine jacto
Concretam patitur radicem affigere terrae.

Optima vinetis satio, quum vere rubenti

Candida venit avis longis invisa colubris,

320

Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol

Nondum hiemem contingit equis, jam praeterit aestas.
Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis,
Vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
Conjugis in gremium laetae descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus ;
Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris
Laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
Inque novos soles audent se gramina tuto
Credere ; nec metuit surgentis pampinus austros
Aut actum coelo magnis aquilonibus imbrem,

325

330

Sed trudit gemmas et frondes explicat omnes.
Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies aliumve habuisse tenorem
Crediderim ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri:
Quum primae lucem pecudes hausere, virumque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis et sidera coelo.

Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque

Inter, et exciperet coeli indulgentia terras.

335

340

345

350

355

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra, Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas, Inter enim labentur aquae, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata; jamque reperti, Qui saxo super atque ingentis pondere testae Urguerent; hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva. Seminibus positis, superest diducere terram Saepius ad capita, et duros jactare bidentes, Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa Flectere luctantes inter vineta juvencos; Tum leves calamos et rasae hastilia virgae Fraxineasque aptare sudes, furcasque valentes, Viribus eniti quarum et contemnere ventos Adsuescant, summasque sequi tabulata per ulmos. Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, Parcendum teneris, et, dum se laetus ad auras Palmes agit laxis per purum immissus habenis, Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis Carpendae manibus frondes, interque legendae : Inde ubi jam validis amplexae stirpibus ulmos Exierint, tunc stringe comas, tunc brachia tonde; Ante reformidant ferrum; tum denique dura Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

360

365

370

375

380

385

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, Praecipue dum frons tenera imprudensque laborum; Cui super indignas hiemes solemque potentem Silvestres uri adsidue capreaeque sequaces Illudunt, pascuntur oves avidaeque juvencae. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Caeditur et veteres ineunt proscenia ludi, Praemiaque ingeniis pagos et compita circum Thesidae posuere, atque inter pocula laeti Mollibus in pratis unctos saluere per utres. Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, Complentur vallesque cavae saltusque profundi, Et quocumque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem Carminibus patriis lancesque et liba feremus, Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. Est etiam ille labor curandis vitibus alter, Cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis Terque quaterque solum scindendum, glaebaque versis Aeternum frangenda bidentibus; omne levandum Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem, Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac jam olim seras posuit quum vinea frondes Frigidus et silvis aquilo decussit honorem,

390

395

400

Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam

405

Persequitur vitem attondens fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
Durus uterque labor : laudato ingentia rura,
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo
Caeditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctae vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit effectos extremus vinitor antes :
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus,
Et jam maturis metuendus Juppiter uvis.

Contra non ulla est oleis cultura; neque illae
Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces,
Quum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco,
Sufficit humorem et gravidas cum vomere fruges ;
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentes
Et vires habuere suas, ad sidera raptim

Vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis:
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt:

Et dubitant homines serere atque impendere curam?
Quid majora sequar? salices humilesque genestae,
Aut illae pecori frondem aut pastoribus umbras
Sufficiunt, saepemque satis et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos, juvat arva videre
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

410

415

420

425

430

435

440

Quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
Dant alios aliae fetus, dant utile lignum

Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque ;
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Agricolae, et pandas ratibus posuere carinas;
Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
At myrtus validis hastilibus et bona bello
Cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus;
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt ferroque cavantur acuto ;
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo.
Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam caussas dedit: ille furentes
Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus !
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreiaque aera,
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies et nescia fallere vita,
Dives opum variarum, at latis otia fundis,
Speluncae, vivique lacus, at frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque adsueta juventus,
Sacra deum, sanctique patres; extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musae,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, coelique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunaeque labores,

445

450

455

460

465

470

475

« ForrigeFortsæt »