Billeder på siden
PDF
ePub

260

265

270

Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum :
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,
Terribilem picea tectus caligine vultum ;
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
Fit fragor : hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
Nuntia Junonis varios induta colores,
Concipit Iris aquas alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata colonis
Vota jacent longique perit labor irritus anni.
Nec coelo contenta suo est Jovis ira; sed illum
Caeruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes : qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum : vires effundite vestras -
Sic opus est — aperite domos, ac mole remota
Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Jusserat : hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit ; at illa
Intremuit motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto
Indejecta malo, culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant :
Omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto.

275

280

285

290 295

300

305

310

Occupat hic collem ; cymba sedet alter adunca
Et ducit remos illic, ubi nuper ararat;
Ille super segetes aut mersae culmina villae
Navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
Aut subjecta terunt curvae vineta carinae ;
Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides, silvasque tenent delphines et altis
Incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
Unda vehit tigres, nec vires fulminis apro
Crura nec ablato prosunt velocia cervo,
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus."
Maxima pars unda rapitur ; quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
Pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion nam cetera texerat aequor
Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas Nymphas et numina montis adorant
Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modo millibus unum,
Et superesse videt de tot modo millibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos,
Nubila disjecit, nimbisque aquilone remotis

315

320

325 330

335

340

345

Et coelo terras ostendit et aethera terris.
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
Exstantem atque humeros innato murice tectum
Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti
Inspirare jubet fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
Buccina, quae medio concepit ubi aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo.
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
Contigit et cecinit jussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et aequoris undis,
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Jam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
Flumina subsidunt collesque exire videntur,
Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis,
Postque diem longam nudata cacumina silvae
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit apertum,
Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis :
O soror, O conjux, O femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,
Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt,
Terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus: possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa satis : terrent etiam nunc nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret ? Quo sola timorem
Ferre modo posses; quo consolante doleres ?

360 Namque ego - crede mihi - si te quoque pontus haberet, Te sequerer, conjux, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis Artibus, atque animas formatae infundere terrae !

350

355

365

370

375

380

Nunc genus in nobis restat mortale duobus -
Sic visum superis — hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari
Numen, et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est : adeunt pariter Cephisidas undas,
Ut nondum liquidas sic jam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravere liquores
Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi
Pallebant musco, stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo,
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota dea est, sortemque dedit : Discedite templo,
Et velate caput cinctasque resolvite vestes,
Ossaque post tergum magnae jactate parentis.
Obstupuere diu, rumpitque silentia voce
Pyrrha prior jussisque deae parere recusat,
Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Laedere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
Verba datae sortis secum inter seque volutant :
Inde Promethiades placidis Epimethida dictis
Mulcet et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis,
Aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est, lapides in corpore terrae
Ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur.
Conjugis augurio quanquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est : adeo coelestibus ambo
Diffidunt monitis ; sed quid tentare nocebit ?
Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt,
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa — quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

385

390

395

400 405

Ponere duritiem coepere suumque rigorem,
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam sic non manifesta videri
Forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida suco,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum ;
Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
Quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, qua simus origine nati.

410

415

[blocks in formation]

5

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo,
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat,
Argenti bifores radiabant lumine valvae.
Materiem superabat opus : nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque quod imminet orbi.
Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,
Doridaque et natas, quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam ; facies non omnibus una,
Nec diversa tamen : qualem decet esse sororum.
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

10

15

« ForrigeFortsæt »