Billeder på siden
PDF
ePub

P. VERGILI MARONIS

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VERGILI VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM
LOCUPLETISSIMUM

ADIECIT

ALBERTUS FORBIGER.

PARS III.

AENEIDOS LIBER VII-XII., CARMINA MINORA, DISSERTATIO DE
VERGILI VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICES.

EDITIO QUARTA

RETRACTATA ET VALDE AUCTA.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS.

MDCCCLXXV.

[blocks in formation]

PROOEMIUM

EDITIONIS QUARTAE.

Redemptor huius libri honestissimus cum quartam eius editionem parandam esse mihi nuntiasset, diu dubitabam, num mihi iam seni oculorum infirmitate laboranti et in umbra degenti hoc opus, cuius difficultates non ignorabam, suscipere liceret; tandem vero dubitationes meas vicerunt et iteratae viri illius de hac editione optime meriti preces et officium grati animi exteris potissimum significandi, qui hanc Vergilianorum carminum editionem tanto favore et benevolentia exceperunt. Itaque omnibus scrupulis abiectis captoque novae editionis curandae consilio, quae huius aetatis desideriis, quoad fieri posset, satisfaceret, prompto animo opus aggressus sum, quod tamen brevi tempore absolvi non posse, facile praevidebam. Iam vero quae in eo novaverim, breviter mihi sunt indicanda. Servata quidem in universum priorum editionum ratione, quam exposui in editionis III. prooemio propterea infra denuo typis exscripto, hoc est non mutato consilio praeter meam singulorum locorum explicationem etiam diversas priorum editorum et interpretum sententias vel breviter examinatas vel simpliciter commemoratas cum lectoribus communicandi, qui, hic omnia collecta invenientes, quae viri docti in Vergilio) explicando hactenus praestiterint, inter varias interpretationes eligendi optionem haberent et docerentur, ad quos fontes sibi in aliquem locum accuratius inquisituris recurrendum esset, primum omisi, quae solis tironibus erudiendis scripta viros doctos offendere poterant, (quamquam etiam in hac editione communi usui destinata non tam grammaticos, quam potius iuvenes bonarum literarum studiosos simulque unum alterumque eorum magistrum magna librorum supellectile non instructum, vel viros doctos aliarum atque antiquarum

1) Sic in hac IV. edit. cum recentissimis editoribus omnibus praeter Wagnerum (non sui animi, sed ,,circumspecto prudentissimi redemptoris iudicio obsecutum") ex optimorum Codd. auctoritate nomen poetae scripsimus. (Cf. Diss. de Verg. vita et carm. adnot. 1.) In librorum tamen titulis summa fide describendis vulgarem nominis formam servandam putavimus, ne quid auctoribus invitis obtrusisse videremur. Quod autem attinet ad Genitivum, quem titulus in simplex i missum exhibet, vid. Wagneri Orth. Verg. p. 438 sqq. et quae ad Aen. IX, 151. adnotavimus.

A*

literarum studiis deditos, qui Vergilium delectationis causa legunt, respiciendos censui), deinde permulta correxi et retractavi, quae vel ipse postea melius perspexi, vel ab aliis, qui recentissimis temporibus Vergilio operam suam navarunt, rectius explicata esse intellexi, alia autem in brevius contraxi, ut additamentorum insigni copiae locum pararem. Commentario enim omnibus fere, quae recentioribus temporibus de Vergilio vulgata sunt, studiose examinatis permulta adieci, quae meliorem poetae nostri intelligentiam iuvare possent. Quare non solum repetitas Wagneri2) et Ladewigii3) editiones atque novas Brycei), Hauptii), Ribbeckii), Coningtonis) et Benoisti), sed etiam dissertationes et commentationes Ameisii), Conradsii 10), Dietschii11), Ditzenii 12), Freudenbergii 13), Gentii 14), Hanovii 15),

2) Quem doleo usque ad mortem ita mihi succensuisse, ut in prooemiis suis omnes recentiores Vergilii editores et commentatores laudans me unum quaesita despicientia taceret et ignoraret, quo certe id effecit, ut editores quidam Germanici, non autem Britannici et Francogallici, ipsum in eo sequerentur.

3) Cuius editio gymnasiorum usui destinata post a. 1852., quo tertia editio mea prodiit, non solum absoluta, sed iam quater repetita est. 4) Archibald Hamilton Bryce Vergilii opera with english notes, original and selected etc. Lond. et Glasg. 1858. 8. edidit, taking as a basis the

third edition of Forbiger and comparing it carefully with the commentaries of Servius, Heyne, Wagner, Thiel, Gossrau, Henry, Ladewig etc., commentariumque suum satis bonum etiam multis illustravit imaginibus.

5) Cuius alteram edit., quae Lips. 1873. prodiit, demum in carminibus minoribus edendis consulere mihi licuit.

6) Lips. 1859-1868. IV Voll. et Prolegomena critica. Lips. 1866. 8. mai. 7) P. Vergili Maronis Opera with a commentary by John Conington. Lond. 1865-1871. III Voll. 8 mai. (Vol. tertium huius excellentis editionis, quod Coningtone defuncto doctiss. Henry Nettleship absolvit, et ipsum Coningtonis nomine laudavi, cum quae Coningtonis, quae Nettleshipii essent, non satis constaret.)

8) Oeuvres de Virgile. Texte latin avec un commentaire critique et explicatif par E. Benoist. Paris 1867-1872., III Voll., quam editionem laudabilem mihi non prius in manus venisse doleo, quam Vol. secundi magna parte iam typis exscripta, ut eam demum inde a libro IV. Aeneidos conferre possem. Ceterum huic viro doct., qui censuram Voluminis I. huius editionis meae inseruit commentariis inscriptis Revue critique a. 1874. No. 31. p. 69-74., non minus quam Bryceo et Coningtoni pro benevolo et honorifico, quod de editione mea tulerunt, iudicio maximas ago gratias.

9) Spicilegium explicationum Vergilianarum. Mühlh. 1851. (vid. infra p. XIII.) Censura editt. Wagn. et Ladew. in Jahnii Novis Annal. LXI. p. 368389. et LXII. p. 31-64. Das numen des Aeneas u. seiner Gefährten in Mützellii Zeitschr. f. d. Gymn.-W. VII. (1853.) p. 931 sqq. Etiam huic viro doctiss. pro benevolo iudicio de prima edit. mea facto, qua posteriores multo praestabiliores esse haud dubie iam intellexerit, obstrictissimum me sentio.

10) Quaestiones Virgilianae. Ser. Conrads. Col. Trev. 1863.

11) Theologumena Vergiliana. Grimae 1853. 4.

12) De locis quibusdam Vergilii scr. H. J. Ditzen. Emdae 1865. 8.

13) Vindiciarum Virgilianarum specimen. Scr. Jo. Freudenberg. Bonnae 1845. 4.

14) Annotationes criticae in Virg. Aeneidem. Lugd. Bat. 1864.

15) Schedae criticae ad Vergilii Georgica. Scr. O. Hanow. Lissae 1863. 4. et Zu Vergil in Mützellii Zeitschr. etc. 1857. p. 890 sqq.

« ForrigeFortsæt »