Billeder på siden
PDF
ePub

NOCTES ATTICÆ

EX EDITIONE JACOBI GRONOVII

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITÆ.

VOLUMEN PRIMUM.

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1824.

[graphic][ocr errors][merged small]

CONSPECTUS

EORUM QUÆ HAC EDITIONE

CONTINENTUR.

Pag.

1

.

21 39 40 49

.

.

.

.

JACOBI GRONOVII Præfatio
Christiani Falsteri Libellus Commentarius de Vita

et Rebus Auli Gellii
Testimonia de Aulo Gellio
Auli Gellii in Noctes Atticas Præfatio
Index Capitum
Auli Gellii Noctium Atticarum

Lib. I.
Lib. II.
Lib. III.
Lib. iv.
Lib. v.
Lib. VI.
Lib. VII.
Lib. VIII.
Lib. IX.
Lib. X.
Lib. XI.
Lib. XII.
Lib. XUI.
Lib. XIV.
Lib. xv.
Lib. XVI.

.

.

.

70 166 252 307 361 408 442 497 504 546 610 643 681 748 782 834

[ocr errors]

.

.

[ocr errors]

JACOBI GRONOVII

PR Æ F A T I O

AD LECTOREM.

Non memini ab ullo industriæ meæ specimine me discessisse lætiorem ad verba tecum de eo facienda, quam cummaxime ab pervigilio, quod his Noctibus iterum impendisse me vides, quo tu, mi Lector, lepidius et venustius easdem deinde vigilare posses. Erat quidem id jamdiu necessarium; sed ab eo aversum me et abhorrentem magis sensi, quam ut vel ab librariorum petitione, vel ex causa mearum, quas sæpe, immo assidue versando alleveram, liturarum converti illuc potuerim. Querebantur quidem illi ab se requiri quotidie Gellios, et nullos exponi venum posse. Nec minus hæ urgebant, ut diu suppressæ tandem venirent in usum et notitiam, aut spem implerent Gellii adjuvandi. Justa in utroque genere non diffitebar, sed ad tædium ibam recordatione casus, quem Patri accidisse nunquam dememinero, ut quem hic labor velut ferale quid apportans obsopivit, et Gellianæ operæ ista merces fuit, ut opprimeret istam manum, priusquam ad calcem veniret; illud videlicet ipsum, quod tot aliis eandem ad provinciam comparatis evenit; et licebat utique metuere exempla. Sed quid multa ? Cum sic diu affectus essem, nunc tempus ipsum hanc rem egit. Etsi enim mea ratio mutata non esset, tamen quanta pertinacia quantoque animi studio Delph. et Vor, Clus.

А

A. Gell.

« ForrigeFortsæt »