Billeder på siden
PDF
ePub

nem vitæ exigeret. v. 1. v. c. 15. RATIONALIS quoque non imperitum eum fuisse liquet ex l. xvI. c. 8. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus,' conf. seqq. usque ad finem, item XVI. 2. XVIII. 1. et 2. Taceo de NATURALI, cujus Specimina passim edit, ex memoriis antiquis, ex Aristotele, Democrito, Plinio, Nigidio Figulo aliisque enotata.

JURISPRUDENTIAM quantopere coluerit, ut oportuit hominem judiciis civilibus occupatum, locupletissimi testes sunt JCti, Cujacii, Brissonii, Budæi, et plerique omnes, quorum plerasque paginas Gellius occupat, Gellius illuminat, Gellius implet. Atque ut hi illum, ita ille sapientissimos Juris Magistros veteres tractavit Ælium Tuberonem, Alfenum Varum, Q. Antistium Labeonem, C. Ateium Capitonem, Cæcilium Gallum, Cælium et Massurium Sabinos, Scævolam utrumque, C. Sempronium Gracchum, Servium Sulpicium, Ciceronem: præclara illa fori Romani lumina, ut de variis Legibus, SCtis, Edictis, Plebiscitis nihil dicam. Porro cum Philologia auxilio HISTORIE usquequaque indiget, en bibliothecam Gellii historicam! en Tuberonem, A. Albinum, Q. Claud. Quadrigarium, L. Cornelium Syllam, Corn. Nepotem, M. Fabium Pictorem, Cn. Gellium, Q. Valerium Antiatem, Julium Hyginum, Tuditanum, C. Oppium, L. Pisonem, L. Cassium Heminam, Sempronium Asellionem, L. Sisennam, C. Suetonium Tranquillum, Sallustium, &c. et ex Græcia Ephorum, Dicæarchum, Clearchum, Herodotum, Xenophontem, Timæum, Hellanicum, Thucydidem, Heraclidem Ponticum, Theopompum, Philochorum, Appionem, Aristeam Proconnesium, Isigonum Nicæ ensem, Ctesiam, Onesicritum, Hegestam, Philostephanum, Hermippum, Polybium, Xenophanem, quos passim cum fragmentis allegat! Denique ne MEDICINAM quidem Noster ignoravit, quam prorsus nescire turpe et liberaliter instituto homine indignum judicat 1. XVIII. c. 10. Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institu

[ocr errors]

tis turpe esse, ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quæ non altius occultiusque remota sunt: ac propterea quantum temporis habui subsicivi, medicinæ quoque disciplinæ libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum.' Specimina præcipue ex Erasistrato et Hippocrate præbet 1. III. c. 16. x. 3. xvIII. 11. et XIX. 2. Postremo neque GEOMETRIE expertem eum fuisse apparet ex l. I. c. 20. et XVI. 18. Mitto Græcam hominis doctrinam, qua instructissimum fuisse testantur versiones locorum Aristotelis et Platonis (1. XVII. c. 20. xx. 5. atque alibi) de quibus Huetius in Libro de Claris Interpretibus ita judicat p. m. 243. Gellius paucula quidem e Græco conversa libris suis intexuit, sed unde tamen probatam ipsi interpretandi rationem facile perspiciamus. Loca sunt e Platone et Aristotele depromta, quorum priorem ea arte convertit, ut vero id instar interpretationis haberi possit: paulo indiligentiorem in posteriore se gessit: sed tantum licentiæ loci brevitas dabat.' Conf. Vigilia mea prima Noctium Ripensium p. 48. Adde dijudicationem locorum ex Comoedia Menandri Græca et Cæcilii Latina factam 1. II. c. 23.

[ocr errors]

§ VI. Neque vero satis habuit Gellius, Romana tantum perreptare auditoria, Bibliothecas Pacis, Trajani, Domus Tiberianæ, Patrensem et Tiburtinam studiose perquirere, (v. l. v. c. 21. ix. 14. xIII. 18. xvIII. 9. XIX. 5.) cum Favorino aliisque magistris domesticis literatas fabulas agitare, cum Julio Paulo in librariis Romæ considere, (v. 1. v. 4. XIII. 29. XVIII. 4.) cum Antonio Juliano vel Neapoli vel Puteolis eloquentiam meditari, (v. IX. 15. et XVIII. 5.) quin Græciam quoque non otiosus spectator sed honestissimus explorator perlustraret. Hic Æginam insulam, clarissimis viris Onesicrito, Philisco, aliisque nobilem se prætervehi non passus, (v. 11. 21. princ.) Eleusinen vidit, ubi disceptationem sibi cum Grammatico præstigioso fuisse refert: (v. 1. VIII. lemm. 10.) vidit Delphos et Lebadiam, cujus itineris fructum egregio plane exemplo commemorat 1. XII. c. 5. Quid de Athenis? Hic apud magistros erat, (1. 1.

c. 2.) Taurum sectatus (1.26. vi. 10. et xvII. 8. 20.) et Peregrinum, ad quem frequenter ventitavit : (XII. 11.) Hic conviviis philosophicis et saturnalibus literariis crebro interfuit: (vi. 13. xv. 2. xvIII. 2. et 13.) Hic ex vario auditionum lectionumque proventu Noctes suas condere cœpit. (vid. Præfat. Noct. Attic.) Brevi, Athenis et cum eruditis Atheniensibus ita versatus est Gellius meus, ut ante oculos nunquam non habuisse videatur præceptum Ciceronis ad Marcum filium in Prooemio 1. 11. de Officiis: 'Suscepisti onus grave et Athenarum et Cratippi: ad quos cum tanquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est, dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum conniti animo potes, quantum labore contenderc, (si discendi labor est potius quam voluptas,) tantum fac, ut efficias.' Atque hæc de præclara Gellii nostri peregrinatione dixisse sufficiat, quam ante a me prædicari memini in Idea Historia Literariæ Roman. p. 220.

§ VII. Redux in patriam non privatus in otio ætatem procul af Republica habuit, quin potius pulcherrimum putavit ad emolumentum commune domi afferre, quod tanto foris opere conquisiverat. Fuit autem occupatissimus negotiis civilibus, maxime forensibus, unde et 'otium se furari'ait in Præfatione. conf. 1. xvI. c. 10. princ. Scilicet 'adolescens a Prætoribus lectus est in judices, ut judicia, quæ appellantur privata, susciperet.' v. XIV. 2. princ. Porro 'a Consulibus judicem extra ordinem datum' se memorat, 1. XII. c. 13. et arbitriis' districtum, 1. XI. c. 3. Quo quidem officio quam sancte casteque functus fuerit, nemini dubium esse potest, qui libri XIV. caput secundum de ambigua lite pecuniaria inter duos, alterum spectatæ fidei hominem, alterum perfidiarum fraudumque plenum, perpenderit. Conf. ibid. c. 4.

[ocr errors]

§ VIII. Pergo ad Scripta Gellii, quæ ad nos pervenerunt, 'Volumina Commentariorum Viginti :' quem numerum Auctor in Præfatione quoque definit, quanquam plura ab eo relicta fuisse dubitare nos non sinunt verba Nostri, quæ

mox ibidem subjiciuntur: 'Quantum autem vitæ mihi deinceps Deum voluntate erit, quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium; ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas hujuscemodi memoriarum disceptatiunculas conferam. Progredietur igitur numerus librorum, Diis bene juvantibus, cum ipsius vitæ progressibus.'

[ocr errors]

Atque ut ordinem Præfationis Gellianæ sequar, scripsit Noster in gratiam et emolumentum liberorum suorum; his paratæ istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum, interstitione aliqua negotiorum data, laxari indulgerique potuisset:' (conf. Walckii Diatrib. de Dedicationibus Librorum veterum Latinorum cap. v. p. 47.) usus 'ordine rerum fortuito, quem ante in excerpendo fecerat:' quod quidem consilium Vir doctissimus Ludovicus Vives Gellio usque adeo vitio vertit, ut hunc hominem rhapsodum plane, et congestorem potius quam digestorem' compellare non erubescat in 1. 111. de Tradendis Disciplinis p. 532. Quid vero? si ' rhapsodus et congestor' contumeliose dicendus est Gellius, quod variam et miscellam doctrinam 'indigeste' (ut ipse Gellius ingenue et modeste fatetur) nobis tradidit; (revera quia minus honorifice de Seneca homine Hispano existimasse videtur;) non video profecto, quo pacto hanc notam effugiant, aut Veterum plerique, qui Toxíany ioToplav et similia scripsere, atque in his Plinius Junior; (is etenim Epistolas edidit non servato temporis ordine: neque enim,' inquit, historiam componebam ;' sed ut quæque in manus venerat. V. 1. 1. Epist. 1.) aut recentioris atque nostræ memoriæ Scriptores, Phil. Beroaldus, Jo. Baptista Pius, Hieronymus Magius, Franc. Robortellus, Jo. Brodæus, M. Antonius Muretus, innumeri alii Miscellaneorum Scriptores, qui pawdíav (verbo utor Ludovici) Gellianam vel tacite imitati sunt, vel sese imitatos palam profitentur.

[ocr errors]

Commentationes suas inscripsit NOCTES ATTICAS, quoniam longinquis per hyemem noctibus in agro terræ Atticæ ludere ac facere eas exorsus fuerat. Quæ quidem innoxia

[ocr errors]

et modestissima inscriptio, ne a Scioppio quidem aut Ludovico Vives, aliisve Gellii obtrectatoribus infestata, nescio qui commoverit Virum clarissimum, Michaëlem Lilienthalium, ut hic in Selectis Historicis et Literariis Observat. VII. § XI. p. 204. hanc sententiam parum propitiam pronuntiet: Vellicat quæsitam titulorum obscuritatem ac ambiguitatem AULUS GELLIUS, ipse ob inscriptionem operis sui satis obscuram vellicandus, et acerbo sale defricandus.' Ego vero, quam Tu, V. C. 'inscriptionem obscuram' vocas, modeste et bona cum venia tua interpretor, non satis illustrem et pro dignitate Toλvioroglas Gellianæ magnificam.' Sed reclamantem te audire mihi videor: desinas, amabo te periculum invidiæ tibi erit a summis Viris, H. Stephano, Curtio Lancilotto, Jo. Fechtio, quam plurimis aliis, qui exemplo Gellii Opera sua Noctes' inscripserunt, hic Parisinas,' ille Romanas,' iste Christianas,' alii aliter, uti jam notavit Cl. Fabricius Bibl. Lat. 1. III. c. 1. p. 509. et Volum. III. p. 4. quibus addas Viri Cl. Jo. Frid. Christii Noctes Academicas,' editas Halæ 1727. 8. Mihi profecto valde, fateor, Gellianus iste titulus placet, sicuti quondam Hadriano Junio, qui, Aulus Gellius,' inquit, 'scripta sua Noctes Atticas vocavit: glorioso nocturnæ lucubrationis argumento.' Vid. Blount. Censur. Celebr. Auctor. p. 146. Placet, inquam, quia nativam quandam ingenuitatem præfert, Auctorisque modestiam tacite commendat, si hic vel nunquam scripsisset: 'Nos vero, ut captus noster est, incuriose et immeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hybernarum Vigiliarum, ATTICAS NOCTES, inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.'

Denique cum Gellius Præfationem suam his verbis claudit: Capita rerum, quæ cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut jam statim declaretur, quid quove in libro quæri invenirique possit;' quæri a Criticis solere memini, 'istane, quæ hodie supersunt Capitum Gellianorum LEMMATA, Gellium ipsum auctorem habeant, an a re

« ForrigeFortsæt »