Billeder på siden
PDF
ePub

pulsus ergo fui et hanc causam noscere, non solitus indices curare; et reperi, cum jam pridem imprimendum dederam mutatis, quæ per occasiones corrigenda mihi obvenerant et notaveram, sane leviter se auferendum præbuisse virum illum variæ oppido notitia. Neque enim index iste est accuratior præcedentibus editionibus, utpote viliter ex illis transcriptus, tantummodo ut quædam, sed pauca nomina emendatiora per viros doctos in alia loca transtulerit, ut L. Accius ex Attius, cum alioquin tam fuerint absurdi, ut et suo ordine ponant Elius Gallus 16. 5. et retineant mox Cacilius Gallus libro secundo de verborum significatione, quæ ad jus pertinent 16. 5. Ita vides illos sibi non constare. Sed perinde ut ab prioribus, editur M. Attius Plautus in comadia 1. 7. quod est nihili, perinde Aristoteles non tantum in libro 22. 3. citatur, sed etiam in problematibus Acroaticis 20. perinde scribunt Bacchilides, perinde Cares, perinde Ennius in Iphigenia 19. 1. 10. perinde Euripides 23. 7. perinde Heraclitus Ephesius 20. 10. aliique errores in numeris servati, perinde Laberius in Fullonica, perinde Cornelius Nepos de viris illustribus 1. 18. pro 11. 8. perinde Lælius Felix, 15. 7. quin immo perinde Massurius Sabinus libris juris civilis, non expresso libri et capitis numero, perinde P. Nigidius Figulus... 18. 4. 14. 1. ut sic librum quartum decimum ordinent post octavum decimum, perinde Porcius Cato contra Furium et pro Ptolemæo, et si se Cœlius T. R. P. I. appellasset, et alia ejusmodi, quæ sunt propagata jam, quod vix credas, ex editione Stephani, et ut nunc non appareant, curatum per me est, alioquin minime in hac parte solicitum. Imo præclare illic agnoscas has pravitates auctas, vel dum edunt C. Atteius Capito 12. 2. 2. 24. cum antea ederetur 12. 2. 24. ubi numerus primus omissus in principio; vel dum edunt M. Terentius Varro uno et vicesimo rerum humanarum 11. 11. 3. 12. 13. Hoc enim proprie ipsorum est, nec ita exhibetur in prioribus. Itaque inquire ista. Perinde digerunt Verrius post Virgilius, Epictetus post Epicurus. Si placet tamen scire, in quo fecerint indicem accuratiorem, est quod addiderunt Juventius 18. 12. ignoratus Stephano, Delph. et Var. Clas.

A. Gell.

B

cus est.

et posterioribus etsi per Rutgersium indicatus, etiam in contextum adoptatus, non tamen pro certo et stabili in indice agnitus, ab illis insertus est, qui susque deque faciunt, quid fiat. Hinc et ipse eum expuli, quia certe anceps loHoc scire te volui. Quod si ex indicibus placet aliquid novi accipere, et videas qui possint augeri scripta Veterum, Prousteus ex Gellio prodit. M. Valerius Messala Augur Jurisconsultus de auspiciis libro primo XIII. 15. idem libro de minoribus magistratibus: videlicet quia ibi scribitur idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus scribit; cum antecedat mentio libri primi de auspiciis, et in eo aliquid obiter scripserit de minoribus magistratibus, nunquam vero de his librum fecerit. Quin et agnoscitur ab eo M. Terentius Varro in primore libro de ratione vocabulorum 1. 18. cum ibi pateat Varronem in quarto decimo humanarum libro aliquid scripsisse, et quidem in primore libro, quod Gellius judicat scriptum scitissime de ratione vocabulorum, peritissime de usu utriusque linguæ, clementissime de ipso Elio; non autem novum et singularem libri titulum proferat.

[ocr errors]

An vero selecta ex variis doctissimorum hominum scriptis commentaria dici mereantur, res ipsa doceat. An selectum id dicam, si ubi Gellius scribit de virgine Vestali, ibi integra pagina consumatur in colligendo et contrahendo, quicquid Lipsius notavit de Vesta? aut si quando vox aliqua in Gellio occurrat, ut verbi gratia augur,' afferantur omnia de vocabulis, quibus distinxerunt aves? ubi Fabius Pictor citatur, describere Vossii historicos Latinos? ubi Gellius descripsit ex Homero Thersiten, quod satis erat ad rem præsentem, illic chartæ perdendæ gratia universum Homeri locum subnectere non Græce tantum, sed et Latine? Sic infinita, ex quibus nec Gellius adjuvatur, nec lectori quicquam obtingit, quod non ut millies scriptum in aliis libris viderat, ut sint mera studiorum detrimenta et tum chartæ, tum temporis deploranda ragavaλápaтa. Porro nisi Stephanus et Pater meus utplurimum fide codicis Regii expulissent editionum vulgatarum ineptias, et hinc ab iis discessissent, quoniam probanda erat fides codicis illius

unici, quanta notarum turba exemta fuisset Thysio, in cujus notis fere utramque paginam faciunt differentiæ editionis hujus vel illius ab Stephaniana aut Paterna? quæ sunt omnia nullius momenti. Accedit, ut non assequar, cur in ista Bibliotheca Latina scribatur, Primus Gellium edidit Aldus Manutius Venetiis 1477. Inde sæpius in Italia, Galliis, Germania vulgatus est.' Unde enim potuit id habere is, qui Petri Lambecii prodromum lucubrationum in Gellio pag. 23. legit, ubi citat Aldinam editionem, quæ Romæ prodiit anno CIOCCCCLXIX. et Jensonianam impressam Venetiis CIOCCCCLXXII.? ex qua negligentia judicavi impositum et injunctum mihi esse, ut quæ de Gellio collegi, ordine post ea quæ præmitti assolent, exponam. Nescio autem an non sit deceptus per Thysianam eruditionem, quam tantopere laudat, quamque Thysius profert lib. IX. cap. 11. pag. 483. Ita Vet. Ed. Ven. anni ciɔCCCCLXXVII. quæ vice Ms. esse potest.' Sed bonus ille vir ne hoc quidem dicit ex se, verum ista editione utens ex publica Academiæ hujus Bibliotheca, quam illi donaverat Putschius, vidit verba Putschii in paginis primis exposita, et statim credidit. Chirographum Putschii quod hodieque inspici ab unoquoque potest, hoc est. Usui crescentis indies Bibliothecæ Illustrissimæ atque per omnes oras famosissimæ Academiæ Lugd. Batavæ L. M. Q. reliquit Helias Putschius Germanicarum rerum Scriptores a Frehero editos, A. Gellii Noctes Atticas impressas a. cio CCCCLXXVII. Flori Rerum a Romanis gestarum lib. IV. Principem editionem. Hæc Ms. vicem præstare possunt.'

Certe præ universa illa recensione rerum ad Gellium spectantium maluissem ex viro laboris sedulo intellexisse, quid pag. 53. sensus esset in his Marini verbis: 'Hylas ó νέος δείγματα φέρων καὶ ἐκ μειρακίου ἐναργῆ πασῶν προγονικῶν ἀρετῶν, καὶ τῆς ἀπολωλότος χρυσῆς ὄντως τοῦ γένους σειρᾶς. Intelligo Guipav, sed non intelligo simul omnia, nec constructionem posteriorum vocum, nedum ut inde exsculpi possit ista versio sane unus ex genere aureæ illius catenæ, quæ jam pridem oculis hominum se subduxit,' per quam vox άτʊλw

λότος confertur cum σειράς, et recte, non cum γένους, a quo est abcisa. Sive ita Holstenius sive Gudius scripserint, scripserunt aliquid vitiosum, sicut vitiosum nunc expressum typis, neque illis credo ita in exemplari Msto extare, neque sive hoc extet editum, sive ignoratum, quicquam interest, quia est nihili.

De nomine id possum testari, esse in Bibliotheca publica vetustissimas membranas Virgilii cum commentariis Servii, in quibus circa finem libri quinti diserte scribitur prout etiam excusum est Aulus Gellius, sed ibidem in vacuo, quod patet inter duas columnas, ascripsit recentior agellius ; unde liquet manuum ludus et progressus erroris, cum perinde sic extet ibidem Lucanus omnino vetustissimus, cui præscriptum est Manneius; et jam in ipso Gellio sic produximus Calius Gallus ex libro Regio, ut is sit protritus mos in Mstis, quod etiam suboluit Mureto lib. XI. Epist. 6. ad Gifanium ex Pandectis: atque idcirco illa quæ ab viris doctis sunt elaborata de auctoris nomine, nunc addi nequaquam fuit necesse, sicut ob molem hujus editionis etiam omitto addere Dissertationem Paternam de Populis Fundis, quam antea constitueram annectere. Et hæc quidem omnia ex solo amore Gellii, quo eum prosequor, qui multa me docuit, multas suaves horas præstitit, crebramque materiam mentis in utili cogitatione exercendæ ; utque agnoscas qua ratione ad Gellium legendum pervenire queas, quem profecto ista priores editiones legendum non præbent, sed variorum ingeniorum sub tanti viri umbra jocantium asperitatem: quam detergere ipsas decuerat, nisi quod ad frivola nec ignota et Gellio non utilia operam non necessariam atque illaudabilem pertinere maluerunt. Atque ita Vale.

CHRISTIANI FALSTERI

LIBELLUS COMMENTARIUS

DE VITA ET REBUS

AULI GELLII.

CUM minuscula artificum opera admirationem singularem habere solent, non, ut spero, Manes clarissimi Petri Lambecii offendo, si brevissimam hujus de vita Auli Gellii Dissertationem minutissimis Myrmecida, Callicratis, Theodori, aliorumque apud Plinium (Hist. Nat. 1. xxXXIV. c. 8.) opusculis comparavero. Quod si quis vero suam his artificiis exilitatem vitio potius verterit quam laudi duxerit, sicuti Galenus in Protreptico ad Artes Μυρμηκίδου καὶ Καλλιxpάtous μatasotexvíav perstringit, atque Ælianus (Hist. Var. 1. 1. c. 17.) opera eorum xpóvoυ ragaváλwμa vocat: ego me jam revoco, Lambecio jam adolescentia et augustiæ temporis, quarum prætextu ipsemet in Epistola ad avunculum Lucam Holstenium utitur, veniam facile impetrabunt, testimonium ætati hominis una perhibente illustri Huetio in Commentario de Rebus ad se Pertinentibus lib. 1. p. m. 28. 'Non multo ante venerat Lutetiam Petrus Lambecius Hamburgensis, Lucæ Holstenii sorore natus.-Statim autem atque Lutetiam attigit, Lucubrationes Criticas edidit (Parisiis MDCXLVII.) ad illustrandum Aulum Gellium, seque ad Naudæum applicavit. Ad quem cum sæpe ventitaremus uterque, illic primum notitia mihi cum eo fuit, quam stabilis deinde consecuta est amicitia, conciliante

« ForrigeFortsæt »