Billeder på siden
PDF
ePub

d

Phædon servus fuit forma atque ingenio liberali,® et, ut qui-
dam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum co-
actus. Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse
dicitur, habuisseque in philosophiæ disciplinis.8 14 Atque
is postea Philosophus illustris fuit; sermonesque ejus de
Socrate admodum elegantes leguntur. Alii quoque non
pauci servi fuerunt,' qui post philosophi clari extiterunt.
2. Ex quibus ille Menippus fuit, cujus libros M. Varro in
Satiris æmulatus est: quas alii Cynicas, ipse appellat
Menippeas. Sed et Theophrasti
Sed et Theophrasti 16 Peripatetici servus
Pompylus, et Zenonis Stoici servus, qui Persæus voca-
tus est, et Epicuri, cui nomen Mys 18 fuit, philosophi non
incelebres vixerunt. Diogenes etiam Cynicus servitutem
servivit: sed is ex libertate in servitutem venum ierat: 19
quem cum emere vellet Xeniades Corinthius,20 et quid is

e Nobili. f Ab hero coactus obscœnis libidinibus servire.
Excoluisse doctrinis philosophiæ.
h Imitatus est.

1 Qui appellatus est Persaus servus Zenonis Stoici, et qui dictus est Mys Epi. curi servus fuerunt philosophi non ignobiles.

Is cum esset liber, venditus fuerat ut serviret.

[ocr errors]

14 Suavius in Regio, aluisseque in philosophiæ disciplinis.' J. F. Gronov. 'Forsan discipulis Thys. Perperam et contra fidem antiquæ scripturæ.' Jac. Gronov. At discipulis præfert tamen Otho.-15 Alii quoque non pauci serri fuerunt. Scire oportet vocem servi in Ms. Regio non extare. Et sane cum hæc verba referri debeant ad præcedentia, 'Is Phædon servus fuit,' ut clare pateat pergere Gellium in eadem tela, posset videri ea vox, ascripta primo expositionis ergo, transisse vitiose in contextum.' Jac. Gronov.-16 Male apud Macrob. Philostrati.' Thys.-17 Vulgo Pompilius. Al. Pompolus.-18 Vulgo in quibusdam edd. Irus.-19 Antiqua Veneta ed. venierat, aliter quoque in Ms. veniebat.-20 Membrana Regia id vult ab Gellio scriptum Græce, dum exhibet ZENIAAHC KOPINOIOC: itaque etiam mox iterum EENIAAHC. Etiam in Lincolniensi extabat emere vellet gs et quid, quæ solet illic interponi nota Græcarum literarum, ut statim post tum gs responsum, ut omnino inde colligi oporteat codices Gellii vetustissimos Græce hæc exhibuisse, forsan ab Gellii manu sic excipientes; dum putavit pronuntiationem quoque in illa voce Græcam habere aliquid dulcedinis vel excellentiæ præ Latina. Ceterum major molestia hæret in verbis et quid is artificii novisset

NOTE

Cebes] Hic auditor Socratis patria Thebanus fuit: floruit anno aute Christum circiter cccc.

d Menippus] Is e Phoenicia oriundus cynica mordacitate celebris fuit.

Eum ferunt ita fuisse avarum, ut, pecuniam diuturno fœnore collectam cum sibi surreptam vidisset, laqueo fauces eliserit. Laërt.

mie

artificii novisset' percunctatus; Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Tum Xeniades responsum ejus demiratus emit et manumisit; filiosque suos ei tradens, Accipe, inquit, liberos meos, quibus imperes. 3. De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi obliteratum debuerit. Ejus Epicteti etiam de se scripti duo versus feruntur: ex quibus latenter intelligas non omnes omnimodis Diis exosos esse, qui in hac vita cum ærumna-·

[blocks in formation]

percunctatus: Novi, inquit Diogenes, &c. Nam priora sunt manca, nec cum præcedentibus bene cohærent, et participium non habet, unde sustentetur, unde priores editiones adjecerant verbum foret, quod expulit rursum Stephanus; et jure, cum id non habeatur in exemplaribus vetustis; sed debuit melius incumbere sanando. Etiam particula is non habetur in libro Regio. Omnia præclare cedunt, si legas; Quem cum emere vellet Zevidons Kopívēlos, ecquid artificii novisset, percunctatus; Novi, inquit Diogenes, &c. Vides id prorsus exigere veteres libros.' Jac. Gronov. 'Sed et quid non erat mutandum : nam sæpe 'et' sic eleganter abundat, ut in 'etenim." Otho.-1 'Rottend. et Regius, manu emisit. Sed deest pronomen. Scribe: Eum Xeniades responsum ejusdem miratus emit et manu emisit. Sic enim et Rott. ut edebatur olim, non ejus demiratus.' J. F. Gronov. Ejusdem miratus antiqua ed. ap. Thys.2 Ejus Epicteti etiam de se. Tota hæc TeρIKOT) una cum duobus distichis, neque in Regio neque in Rottendorfiano neque in Lincolniensi neque Schefferiano comparet. Itaque Salmasius omnino eam spuriam et ab homine inepto attextam et donatam nostro judicat, in Epictetum et Simplicium. Quod si tamen Auctoris est, hand dubie scribendum: non omnimodo Deos exosos esse. Editiones superiores, non omnes modo Düs. Apud Macrobium, non omnimodo Diis: et sic Guilhelmius 3. veris. 13. Omnes omnimodis Diis Carrionis est.' J. F. Gronov. Sed et Pricæus ad Apuleii Miles. lib. vII. pag. 373. scribit sibi perplacere hoc loco reponi non omnibus modis Diis, &c. esse et omnibus in Oxon. Codice T4 modis negligenter omisso. Non aliter ac si ita lectorem inducere in fidem vellet, tanquam Oxonii codex esset, in quo hæc postrema pars Gelliani hujus capitis legeretur. Ego inspexi illic codicem Collegii Lincolniensis universum, et alterum usque ad libri 111. caput quartum; sed in neutro hæc extrema reperiebantur, ut videatur Pricæus loqui de collatione Macrobii, apud quem sunt hæc verba, ubi videbimus. Jam diu autem G. J. Vossius notavit hos versus esse Leonidæ sub persona Epicteti, sed ita deceptum Gellium eos Epicteti ipsius esse putavisse, libro I. Instit. Orator. cap. 4.' Jac. Gronov. Vid. Not. Var.

NOTE

• Manumisit] Apud Romanos qui servum asserebat in libertatem dominus, ejus caput aut aliud membrum manu tenens, ad Prætorem ita dicebat: Hunc hominem liberum esse

volo: et emittebat eum manu. Atque ex hac consuetudine, qui e servo liberum efficiebat, dicebatur eum manumittere.

rum varietate luctantur; sed esse arcanas causas, ad quas paucorum potuit pervenire curiositas.

Δοῦλος ̓Επίκτητος γενόμην, καὶ σώματι πηρὸς,

Καὶ πενίην Ιρος, καὶ φίλος ἀθανάτοις.Ρ

• Qui in miseriis variis hanc vitam trahunt.

P Servus Epictetus natus sum corpore claudus, Et paupertate Irus, et amabilis immortalibus.

CAP. XIX.

Rescire verbum quid sit, et quam habeat veram atque proprium significationem.

4

VERBUM 'rescire' observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum, quibus eadem præpositio, 're,' imponitur:3 neque ut, 'rescribere,' 'relegere,' 'restituere,' dicimus; itidem, 'rescire,' Nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie 'rescire.' Cur autem in hoc uno verbo, re,' particula hujus sententiæ vim habeat, equidem adhuc quæro. Aliter cnim dictum esse, 'rescivi,' aut 'rescire,' apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super his rebus, quæ aut occulto consilio latuerint, aut contra spem opinionemve usu venerint. 2. Quanquam ipsum 'scire' de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel expectatis. Nævius in Triphallo & ita scripsit:

[ocr errors]

3 Rott. quibus eadem præpositio præponitur.-4 Reg. Rott. et Lincoln. neque ut rescribere, relegere, substituere dicimus, itidem dicimus rescire. In T substituere, quod et Lincoln. habet, manifestus librariorum error.' J. F. Gronor. -5 Aliquod occultius. At Ms. Regius habet occius. Quod si utique tanti non est, ut reddendum Gellio videatur; certe meretur publice nosci et non huc usque supprimi.' Jac. Gronov.-6 Rot. et Regius, Romana, Vénetaque editiones, consulto consilio, id est, de industria, studiose id agentibus, quorum interest.' J. F. Gronov.-7 Multis libris abesse se videre verbum expectatis, et pro eo substitutum insperatis, injuria et vi, queritur Chr. Colerus Parerg.

NOTÆ

• In Triphallo] Triphallus inscribitur comœdia, quam Cn. Nævius com

'Si unquam quicquam filium rescivero
Argentum amoris causa sumse" mutuum;

10

с

Extemplo illo te ducam, ubi non despuas.' ab Claudius Quadrigarius in primo annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.' Idem Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: 'Id ubi resciverunt propinqui1 obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus; eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt.' M. Cato in quarto Originum: 'Deinde dictator jubet postridie magistrum equitum arcessi.13 Mittam te, si vis, cum

a Si resciam aliquando mutuatum esse aliquam pecuniam amoris causa; statim te traham in eum locum ubi non despuas. b Se deceptos fuisse per fraudem.

cap. 20. Ego nullum librum tractavi; cui deesset expectatis: sed post Carrionem ubique desidero vel insperatis: quod antea et editiones habebant et confirmant scripti, hoc modo: vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Nempe rò insperatis refertur ad rò adversis, sicut rò expectatis ad To prosperis.' Idem.-8 ' Nævius in Tryphallo. Ms. in Tiphallo. Quare omnino legendum censeo cum Baptista Pio, et vetustis aliquot codicibus excusis: Nævius in Ithyphallo. Nec tam auctoritas id mihi et Ms. fides persuasit, quam quod consimilem prorsus, quamvis paulo manifestiorem, errorem in Nonio deprehenderim.' Lambecius. 'Nævius in Triphallo. Ita Mss. Sicubi tiphallo illusit oculis, inde factum, quod repaía supra T literam significans R, disparuerat, aut non animadversa est. Romana, Veneta, Aldus, in tryphalo. Ascensius in Ithyphallo, secutus Baptista Pii conjecturam, quæ et Stephano in fragmentis veterum poëtarum placuit.' J. F. Gronov.--9 Carrio legit Unquam si quicquam: ut est in Vat.-10 'Melius Argenti.' Thys. Ascripsit Sciopp. Argent' amoris.—11 Vulgo, sumsisse, sed ita versus non constat superflua syllaba.' Thys.-12 Ms. Reg. rescierunt. Etiam ex Rott. notatum video rescierint: unde haud dubie firmatur codex Regius. Quod licet parvi momenti sit, tamen videtur Gellius varietatem in exemplis captavisse, ut sicut ex Catone habet rescivere, sic ex Quadrigario locum elegit, ut illud tempus aliter terminaretur, ac præterea in uno retineretur litera v, in altero evanuisset, ut in Cicerone 'resciit' et 'rescierit." Jac. Gronov.-13 Antiq. Ven. ed. accersi.

NOTE

posuit: legunt alii Itiphalo. De Nævio autem supra diximus in Notis ad cap. 24. lib. 1.

› Ubi non despuas] Quis sit ille locus, ubi quis non possit spuere, aliter alii explicant ; nonnulli majore reconditioris doctrinæ apparatu, quam ut verisimile sit rudem servum, cui minæ intentantur, potuisse domini mentem percipere. Nos furcam in

telligimus, ad quam flagellis cædendi ad mortem rei collo alligati, arcte compressis faucibus, vix poterant respirare, nedum exspuere.

Lucani] Populi Italiæ dicti deinde Brutii. Respondent jam illi parti Italiæ, quæ dicitur Calabria.

d Magistrum equitum] Magister equitum, cui summum erat in equites imperium, a dictatore eligebatur:

equitibus. Sero est, inquit magister equitum: jam re

scivere.'

NOTE

erat autem ut plurimum consularis, lers, consulatu non functus. aut cum exigebat necessitas vir so

CAP. XX.

Quæ vulgo dicuntur vivaria, id vocabulum Veteres non dixisse: et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit usurpatum.

a

VIVARIA quæ nunc dicuntur septa quædam loca, in quibus feræ vivæ pascuntur, M. Varro in libro de re rustica tertio dicit 'leporaria' appellari. Verba Varronis 14 subjeci: Villatica pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscina. Nunc ornithones dico omnium alitum, quæ intra parietes villæ solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quæ tritavi nostri dicebant, ubi soli 1 lepores sint; sed omnia septa ædificia villæ quæ sunt, et habent inclusa animalia quæ pascuntur.' Is item infra in eodem libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum❜

a Clausa.

b Apposui.

c Aviaria.

a Sed ædificia omniu vallata adjuncta villæ, quæ sunt inclusa, et habent, &c.

14 Varronis. Paulo aliter apud Varrouem lib. III. de Re Rustica cap. 3. hæc verba leguntur. Ejus disciplina genera sunt tria, pro eo, quod hic habetur, villatica pastionis genera sunt tria. Quod inde profluxisse videtur, quia apud Varronem initio capitis scriptum fuerat: 'Primum dominum scientem esse oportet earum rerum, quæ in villis, circumve eam ali ac pasci possunt.' Et tamen Gellius hæc esse verba Varron. testatur.' Thysius.-15 Apud Varronem soliti.-16' Omnia septa afficta ædificia villa quæ sunt. Sic in Stephanica Carrio. Priores cum Mss. omnia septa ædificia villa. Apud Varronem lib. 111. cap. 2. omnia septa afficta villæ quæ sunt.” J. F. Gronov. Sæpta afflicta

NOTE

a Villatica pastionis] Villatica pastio est alimentum quo animalia pascuntur in villis.

Tusculanum] Quod aliquot post

annis Ciceronis prædium fuit; nunc est insigne monachorum cœnobium, diciturque Grotta ferrata. Tusculum est Frascati.

« ForrigeFortsæt »