Billeder på siden
PDF
ePub

antehac me immunem hujus laboris optavi curavique, tanto impetu nunc expertus fui me impelli ad eum subeundum, ut patientia vix libera superesset. Huic tempori debebatur tanto majore jure talis labor, quoniam præcedenti sæculo tam frequens et lætus scriptionum proventus extitit, in quarum nulla non videas Gellium ad partes vocari, ut citetur, mutetur, explicetur, judicium in eo exerceatur etiam ab illis, qui ut conditionem Gellii noscerent, pedem unquam non moverunt nec ullis insistere videas auxiliis. Idcirco ista, quæ vides, adhiberi tandem et colligi ad pretium statuendum et Gellio consulendum referre videbatur. Urebat me ipse cupiditatis paternæ ardor in harum Noctium splendore augendo et instaurando. Hanc ipse mihi privatim, per literas amicis sæpe testatus erat, et referebat cogitatio; etiam lineamenta principii nuper editi oculos identidem ferientia huc me vocare videbantur. Sic tormento velut adactus sum, ut ne diutius tot literulas vel ab ipso vel a me confectas et ad harum Noctium ingenia illustranda atque ad originis suæ venustatem, unde per nefas fuerunt nimium abductæ, reducenda, ut forsan non per omnia, sic multum certe efficaces ac validas paterer segnes et inutiles jacere. Non jam ultra deterrebar omine, quod scirem tractari a me scriptorem tam violentæ et perniciabili execrationi obnoxium et quasi devotum, ut ejus accuratior emendatio nulli eorum, quos bene politos et huic negotio pares legimus adeo multos auxiliari et opem ferre ista ratione voluisse, filumque hoc exorsos fuisse, fauste et pro voto cesserit: adeo ut cum partim memorentur multiplices curæ in ejus bonum exhaustæ, partim quoque extare jam cœperint primordia scriptionum satis fervida, universa tamen ab invidia quadam velut Saturni facile fuerint præcisa et interrupta. Non est credo liber, circa quem magis acres et urgentes et bene multa pollicentes extiterunt conatus hominum doctorum prope finem sæculi quintidecimi et initia sequentis ad eum illuminatione ingenti poliendum, quam hic ipse Gellius. Non aliter ac si hunc esse statuissent, qui vel maxime posset explorare illorum studia ista et re

rum varietate et styli proprietate ac plenissimum illis conciliare decus. Sed quasi tactio ejus foret equi Sejani possessio, universa interciderunt. Nomina recensere non est jam necesse, cum ipsæ post hanc Præfationem, quam onerare nolo, paginæ sint quasi per fletum lessumque exclamaturæ, quot fateantur operosos se et pervigiles fuisse adjutores ad abigenda ab his Noctibus tam Attice, tam urbane modulateque traductis omnia nubila aliunde contracta, sed ita ut et æmulos quamplures ejusdem voti laudent indicentque. Verum victrix triumphavit fortunæ publicæ calamitas, et vastitas quædam Gellio sic fuit addita, ut integro meditationis contextu et quasi cohærente corpore exornari eum contigerit ab nullo istorum, quos præsumere licet ad tanti operis molitionem congessisse materiam æquam et robur huic fiduciæ conveniens. Nemo istorum, qui id egisse se ostenderunt, ut varia priscarum rerum seu Romæ seu per Græciam lectione imbuti nanciscerentur libros ante sæcula scriptos, eosque studiosa attentione inspicerent, potuit hoc obtinere, ut essent perficiendo Gellio. Decolavit labor et spes omnium, et cujus generis cumque promissa forsan eventui jam proxima in nihilum abierunt. Quando ecce amputata omni expectatione nec ulterius residua ulla pollicitationis tam densæ parte, Patri meo in mentem venit circa annum 1650. partem otii sui in Gellium conferre, ea fortuna, ut editionem daret congruentiorem voluntati et scopo auctoris, quam ullus ante dederat. Itaque hactenus feliciter ea res cessit, nec ultra licuit prodesse. Sed cum volventibus annis de multis peculiariter in consilium ire, modum reponendi veri ab ipso excogitatum proponere et commendare, quicquid ruptum fractumve esse animadvertebat sanare institit, afflatus hinc abiit. Non fui immemor tam diri fascini, et debui cavere; unde dum hac re occupor, tanquam nullus forem, de medio subduxi me et latendo celare annisus nihilque nisi Gellium versans, nequaquam sategi, quid hic illic scriberetur atque exiret, et sic effugisse me lætor. Nihilominus Pater efferendus in hoc luctificum specimen horas suas Gellio acrius et pres

sius exigendo tradidit, non tam novum opus inchoans, quam curam priorem renovans, prout magis colligo ex ipso conspectu exemplaris, quod in Gallia ab eo adhibitum scio, cum chirographum esset juvenilius et minus constans, quam ex certa scripti notitia.

Ita vides mihi oboriri opportunitatem enarrandi subsidia, quæ paulatim multiplicata huc detulerunt Patrem, ut de edendo Gellio cogitaret, eumque cuperet in beneficiis suis deferre. Unde etiam mihi necessitas posita fuit altius penetrandi ad recognoscenda chirographa sive paterna sive aliorum, quæ mihi relicta et ad manum sunt, quam potui facere intervallo toto, quo a nobis discessit Pater; ut agnoscas aliam causam lætitiæ ex opera Gellio data. Reliquit enim Gryphianam editionem anni 1539. quam variis lectionibus oneravit a libro nono ad finem, quarum ipsum chirographum ostendit juventutis lætitiam (perinde ut in aliis illis, quæ per Gallicam peregrinationem collegit) majorem quam cum multis annis post excerperet easdem ex codicibus Vossianis. Hic inter prima scribitur 'Initium libri Mem.' etiam in fine Huc usque Mem.' unde censui indicari codicem Memmii, quod nomen ut et Menardi habuit in ea regione pergratum, etsi postea plerumque notaretur Me, et insuper passim Ch. quasi Chifletii aliquid innueret. Cum horum priore plerumque conspirat altera collatio instituta antea ab viro docto fine anni 1594. ad editionem Gryphii anno 1534. quæ et ipsa ab Patre mihi relicta est, cujus paginæ ubique signantur litera P, notavitque in fronte manus ejus, qui contulit, fuisse Pauli Petavii Senatoris. Hac prima occasione conciliatus Gellio et ex Salmasii scriptis lectionibusque in Regio Galliæ codice sparsim productis adeptus conspectum Gellii longe alium, quam habuerant priores, quem tamen et editor Lugdunensis anni 1644. habere poterat et debuerat, ut Præfatione ex monito et indicio Salmasii præponenda conspicuam faceret rationem scriptionis Gellianæ, accessit denique ad exemplar editioni parandum, quam procuravit Ludovicus Elzevirius, certe castigatiorem prioribus omnibus, ut merito dixit in indice.

Id vero ita administravit, ut lateret, malletque tacitum fovere, quod intus cogitabat multi posthac et alterius laboris, quam in publicum efferre et ad pollicita efflanda projectum se ostentare, quæ an esset præstiturus, necdum etiam in sua habebat potestate. Itaque cum fidem suam non interposuisset, tamen ipse seu sponte sua aliquid ulterius hoc principio agitavit, sive incensus et adactus stimulis aliorum nequivit abstinere, quin omni hora, qua poterat, huc se referret. Tempus hoc cum inciderit in illam pueritiæ meæ partem, qua in Epistolis ad Janum Ulitium me vocat contubernalem suum, et qui centum Latina vocabula tenerem anno 1650. Kal. Mart. nihil de eo possum edere peculiare, ut qui ignorem universum, et ideo sufficiet profiteri quid postea repererim hujus generis ac deprehenderim, ut inde colligatur. Incidit enim in oculos Epistola Caroli Annibalis Fabrotti 8. Kal. Mart. 1652. scripta, unde istud quod sequitur specimen excerpsi. 'In Auli Gellii Noctes nihil moliris? emendatissimam editionem nullisne notis illustrem reddes? Multa in Gellium dudum observavi spectatæ fidei libris usus. Sed his nondum manus accessit ultima, et mallem spicilegium tantum a te mihi relictum, quam uberes commentarios scribendi occasionem.' Similia venisse animadverto ab aliis; sed non est mihi tempus evolvendi omnium et exscribendi, quibus obruor. Propterea semper admonitus nullam omisit occasionem multiplicandi instrumenti, quo ornatus fateri posset, quod diu coxerat. Hinc nescio quomodo aut quando compos factus collationis duorum Regiæ bibliothecæ codicum, quos instar omnium esse noverat, vel quam Salmasius instituerat, vel quam Lambecius, et sic velut fine votorum jam fruens ne sic quidem justa supellectile succinctum se statuens, opperiri etiam tunc voluit alia tempora. Interim accessit beneficiis Cl. Schefferus, cujus citationem cum frequenter offensurus sis, occasionem ejus codicis huc quoque advocati discas licet. Ita enim illi scripsit Pater prid. Id. Februar. C1O 1OC LXVII. Video in Militia Navali tua te mentionem facere Ms. Gellii tui. Huic ego scriptori

[ocr errors]

jamdudum est cum impertivi aliquid operæ, et plus debeo. Contuli enim cum codicibus bonæ notæ, et sylvam paravi observatorum non spernendam, quam nuper a Livio vacuus digerere cœpi, nec nunc aliud agerem, nisi me ad Tacitum avocasset Elzevirius. Itaque diffindere illi diem compellor: non abjeci tamen, sed identidem resumo, et si Deus Opt. Max. vitam et vires dabit, multis partibus eum tibi nitidiorem sistam. Hic tu vide an tuum illud vetus exemplar symbolam mihi conferre velis: sive ipsum mittas (quod quidem optimum erit: sed vereor, ne sit improbum desiderium: itaque si gravabere, non irascar tibi) sive varietates excerpas, aut ab homine industrio excerpi cures. Sed ante omnia videndum, an sit tanti. Itaque scire gestio, in membrana scriptus sit, an in charta? quam opineris ætatem? Græca habeat expressa, an dissimulet? integer sit, an ut plerique a nono aut decimo libro initium faciat? et si integer est, an Præfationem, quæ in vulgatis ad finem adhæsit, suo loco habeat? item ut concipiat principium lib. I. cap. I. Plutarchus in libro, quem scribit óróσn Luxäv xai σωμάτων περὶ εὐφυΐαν καὶ ἀρετὴν διαφορὰ,' &c. longitudinisque Herculis præstantia. Longe aliter enim optimi quique. Hæc igitur oro te, doceas quam primum.' Ad quæ hoc sensu respondit Schefferus 15. Martii 1667. In Gellio reformando te occupatum esse lubentissime audio. Scilicet aut tu eum restitues nobis, aut nemo. Itaque ad hoc tam egregium diuque exoptatum munus, quo beabis orbem eruditum, vires valetudinemque tibi a divina gratia ex corde precor. De meo codice sic habe breviter: Scriptum esse in membrana, literis non inelegantibus, viderique trecentorum circiter annorum ætatem referre. In pagella prima membranacea hæc habentur scripta: Nicolaus Beraldus attulit e Massilia An. 1533.' Subditur, sed alia manu: 'Exemplar infidum.' Inversa facie legitur rubrica notatum: 'Don. Joannis Lunæ et amicorum suorum.' Quali rubrica, non ex minio vel cinnabari, sed ligno Brasiliensi excocta cum et Græca scripta sint in libro ipso, quæcumque ibi extant, de illorum ætate licebit forsan aliquid colligere. In

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »