Billeder på siden
PDF
ePub

eadem legitur: 'Entus a me XXIV. solidis Turonensibus Parisiis a typographo Vasceno An. 1588.' Additur sed ab alio: Manus O. Georgii Obrechti.' Liber hic ad me pervenit ex bibliotheca Berneggeriana munere hæredum. Et in fronte manu Berneggeri habet ascripta ista: 'Georgius Obrechtus Juris studiosus Argentoratensis Codicem hunc Ms. ex bibliotheca magni sui patrui Georgii Obrechti (qui eum Parisiis olim emit) acceptum exemplari Taciti recens editi mecum permutavit mense Julio An. 1638. Matthias Berneggerus.' Græca in multis locis non habet ascripta, sed eorum loco relinquuntur fere lacunæ. Quæ ascripta sunt, ea palam a manu diversa esse deprehenduntur, et, ut suspicor, illius, cujuscumque tandem Joannis Lunæ, propter causas ante memoratas. Initium absque nomine auctoris ac argumentis libri primi habet: Quali proportione quibusque collectionibus, &c. His subjungitur textus, atque sic in libris ceteris. Libri octavi nulla extant argumenta. Nec ullius libri vel inscriptio aliqua vel numerus. Desinit in lib. XVI. capite quod incipit: 'Cincius in libro tertio,' quod est ipsum sextum. Adde his et specimen lectionum variarum. Tu hinc videris an prodesse tibi queat. Si existimas, operam dabo, ut per fidum aliquem, quam primum potero, ipsum codicem tibi mittam. Utinam aperuisses prius mentem tuam, potuissem jam per Nob. D. Heinsium misisse, qui hoc oneris in se tua causa sine dubio recepisset libentissime. Fac tamen ut in tempore cognoscam voluntatem tuam.' Quam eximie benevolam prolixitatem cum rebus approbatam experiretur Pater, his verbis eam est prosecutus pridie Kal. Mart. CIO 10C LXXI. unde de ipso codice instrueris: Magnopere demeruisti me, S. P. cum Gellium in membranis mecum communicasti, nihil tot terrarum tantique maris periculis deterritus. Non ea quidem ætas voluminis, non fides, ut multis ad pristinam faciem restituendis auctoritatem idoneam præstet: habet tamen aliquid suæ Veneris, et post asellum quoque juvant hæc diaria. Scis ut in Livio, Seneca, Plinio, archetyporum lectissimorum scitamentis

inescatus vulgaria non contemserim. Si nihil aliud, ostendunt, ut ab uno et optimo varie sit discessum, et error paulatim creverit. Jam cœpi per subseciva temporum conferre et intra mensem sic eo usurum spero, ut cur eum morer, causæ nihil habeam. Tum scilicet vel tu monstraveris mihi, vel ego invenero, qui salvum reportet tibi, quando merito carum tibi esse significas.' Habes, nisi fallor, quicquid potest ad notitiam codicis Schefferiani pertinere.

Sed neque desidere potuit pro ardore suo perpetuo Vir Excellens Bern. Rottendorfius, quin postquam indicaverat per literas 22. Maii 1651. scriptas, se in catalogo Nundinarum Francofurtensium vidisse Patrem recensuisse hoc anno Aulum Gellium, testaretur, si maturius hoc scivisset, procuraturum fuisse antiquissimas membranas, et omnium primam editionem Romanam de anno 1472. in fol. Unde cum pergeret mox 3. Junii scribere se vidisse Aulum Gellium præcedenti anno ad Rhenum, addit: 'verum illo potiri nequeo, nisi fuero præsens;' atque ita cum variis circa Westphaliam Principibus esset a medicina, affirmabat jucunde blandeque se venatum iturum; donec quacumque ratione sive illum sive alium Gellii codicem quoque ad manum Pater opera ejus habuit, etsi nondum assequi possim, quo tempore acceptum. Habeo literas manu filii Bernardi Eustathii Rottendorfii exaratas, quibus mitti ad eum testatur ab se jussu patris Gellium Monasterio 5. Junii, cui non addita est notatio anni. Etiam in Kalendario anni 1652. video ab Patre annotatum 5. Novembr. Redii et inveni a Rottendorfio literas cum Mss. Statio et vetere Gellio;' quod forsan huc pertinet. Sicut eodem anno ibidem scripsit Gellium ab se missum esse ad Salmasium, qui maximus vir tunc inter homines esse desiit. Quid quod et ab Luca Langermanno scriptum video Roma ipsis feriis Paschalibus Anni 1652. ‘Jam ad Gellium progrediar. Incidi enim in exemplum aliquod credo cum diversis codicibus collatum.' Denique ad eum venit editio continens Ascensiana scholia cum Ægidii Maserii Parisiensis et Petri Mosellani Protogensis annotatis ex officina Vascosani MDXXXV. de qua

habeo hanc chartulam ab Patre conscriptam: 'Eo exemplari usus aliquando fuit Henr. Stephanus, et id passim conscribillaverat. Sub finem adjectum erat minuta litera : Contuli J. Bourdelotius Agellium cum duobus cod. Bibl. Reg. et cum Ms. Frederici Morelli, in quo non extabant Græca.' Eadem manu passim sunt ascripta, quæ in Carrionis Stephanica differunt a superioribus. Videtur id exemplar possedisse et Scriverius, quia in eo jacebat manu ejus schedula continens Telorum et jaculorum vocabula apud Gellium 1. x. c. 25. Habuit et Thysius p. 51. et 191.'

Adeo multa adminicula cum augerentur duobus exemplaribus ex Is. Vossii copia, in quorum unoquoque habebatur posterior Gellii pars post librum octavum, ejus notæ ac sortis, ut eorum alterum contineret etiam Græca pleraque, quam proxime accederet ad consensum codicis Regii, atque hinc præberet indicia optimæ venæ, tunc certe videbatur subsidiis quæ huc requiruntur, vel fortunatissime affluere. Neque ita tamen ad contexendam expolitæ meditationis seriem progredi severe voluit, prout sciebat multa infeliciter hic illic latere, nisi etiamnum aliquid aperuisset; cui rei me destinavit, sic ex Anglia etiam et rursum ex Gallia impetrato adhuc aliquorum mediæ ætatis codicum conspectu. Hinc igitur non collatio tantum instituta exemplaris, quod pro benignitate sua indulgebant collegio Lincolniensi apud Oxonium Præfecti, cum id præferrem, etsi forent in aliis Collegiis alia. Hinc, quod oportuit fieri ante omnia, primarii illius utriusque Regii Parisiis renovata collatio, unde allata aut ipsius clariore notitia, aut varietatum accuratiore et magis vestigata spectatione, sic denique judicavit se esse posse certum et de vetustissimi et de citerioris temporis discrepantia in exhibendis Gellii locis, quæ nec ipsi scribæ intellexerant, et editores pro arbitrio suo diversimode, et prout captus cuique fuit, concinnaverant. Hos quippe Regios codices, et præcipue illum, qui exhiberet primos septem libros et his præpositam Præfationem, cui solus facem præbuerat Salmasio, in oculis fuisse, ut ex solo rectissima amussis haberetur, docet tam

curiosa indagatio et larga desiderii sui significatio, quam mihi posuit, cum Parisiis essem, a. d. XIV. Kal. Jun. CCLXXI. sic concepta: "Tres habeo collationes Gellii Regii doctorum hominum manibus factas: hi omnes satis me docent Præfationem in eo exemplari esse, quod olim postremi libri ultimum caput ponebatur: et huic Præfationi subjici lemmata capitum per omnes xx. libros. Sed quid sequatur ea lemmata, et unde incipiat contextus auctoris, quasi de compacto silent. Suspicor autem prima duo capita libri primi in eo volumine deesse; quando nihil a quoquam ibi varietatis notatum video, cum tamen habeant dignos vindice nodos. Codex a lib. I. ad VI. usque pertinet; sed tam, ut dixi, a principio, quam in fine aliquid desiderari censeo: quod accurate cognoscas velim, et a quo capite, quibus capitis ejus verbis et literis incipiat, quove capite libri vi. quibusve verbis et literis ejus capitis finiatur, mihi perscribas.' Ad quæ omnia cum attendissem, et Gellium isto pacto collatum conscriptumque misissem, ita conditionem ejus libri concepit signavitque in fronte exemplaris, quo uti solebat: 'Regius liber primum habet Julii Cæsaris bellum Gallicum. Deinde incipit Liber A. Gellii Noctium Atticarum. Hinc quæ in editis erat pars ultimi capitis libri postremi. Mox lemmata capitum libri primi usque ad 10 de Sibyllinis. Græcis enim literis numerus ad singula lemmata notatur. Post illud 10 apparet DEEST, et spatium columnæ (nam in eas divisæ paginæ) dimidiatæ vacuum. In summo sequentis columnæ prima sunt: 4EIKVEEN∞C (quod est in secundo editorum capite) usque ad METAHEAлYHTAI KATHгOPOTMENIN. Quibus hæret continenter: Hic autem Chilo præstabilis homo.' Desiderantur igitur totum caput primum: et secundum usque ad τὰ Δείκνυε πῶς εἴωθας in verbis Arriani : quæque horum sequuntur post μεταπέμψηται κατηγορούμενον : et capitis tertii principium, quod Guil. Cantero debemus. De Canteriano tamen habetHic autem,' quod in vulgatis antea deerat. Quintum librum excipit septimus: post hunc lemmata sexti, deque ipso capita tria integra, quar

[ocr errors]
[ocr errors]

tum usque ad rà adversus ictus Solis:' in quibus finitur pag. 203. (quæ in ista editione incidebat in caput quartum libri sexti) collationis, quam mihi misit filius.' Hinc ergo progredienti inter varia fastidia in adhibendo quibuscumque varietatibus judicio, vitæ simul et hujus operæ filum ei ruptum est, postquam in mundum redegisset hæc, quæ et ante annos octodecim publicavi et nunc iterum vides. Cum interim inter liturarios laterent adhuc quædam semiperfecta, alia tantum quod inchoata et primas cogitationis ad emendandum progressæ lineas habentia, quæ tunc fefellerunt, et postea demum, cum densiorem paulatim placeret Gellio curam impartiri, in manus et conspectum venerunt, quæ nunc universa conjunximus et bona fide proximas morti paternæ horas in Gellio usque ad libri noni caput quintum decimum efferimus. Si recognoscere hæc ipsa scripta, si examine altero collationem percensere Patri licuisset, non potest esse dubium, quin et hæc ipsa pinguiora elaboratioraque fuisses ab eo habiturus, et magis uberes etiam in Gellio emendationes. Sed ista in vanum. Harum igitur omnium tot notationum, tot linearum successione mihi fratrique tanquam hercto non cito data, fieri nequivit, ut non frequenter mentem oculosque retulerim ad eum, cujus in loquendo simplicitas leporque et vocum quæsita proprietas, in colligendo varietas, in studendo speculum et exemplum ab ineunte ætate mihi perquam dulcia et habilia apparuerant; inprimis cum Lutetiæ ita processisset ista collatio, ut vetus scriptura multifariam mihi blandiretur, longe eo quod editum et impressum erat, suavior, mollior, et tum ad aures lenior, tum ad sententiam enucleatior et copiosior. Sed cum nuper ederem Paterna, nihil appendendum existimabam, sententiæ meæ aut meditationis, quoniam sola illa progredi desiderabam, id curasse pro tempore amans, si ab vermibus et situ ista domestica liberarem; vel quia quicquid id meum esset, non satis multos annos mitigatum, renovatum, versatumque videbatur; quod mihi præcipue in hac scribendi ratione placet requiri, quippe experto jampridem hunc unicum esse modum, quo

« ForrigeFortsæt »