Billeder på siden
PDF
ePub

II2.

Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus assueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum.

113.

Tu licet abiectus Tiberina molliter unda
Lesbia Mentoreo vina bibas opere,

Et modo tam celeres mireris currere lintres
Et modo tam tardas funibus ire rates,
Et nemus unde satas intendat vertice silvas,
Urgetur quantis Caucasus arboribus:

Non tamen ista meo valeant contendere amori :
Nescit Amor magnis cedere divitiis.

Nam sive optatam mecum trahit illa quietem,
Seu facili totum ducit amore diem,

Tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,

Et legitur rubris gemma sub aequoribus :
Tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
Quae maneant, dum me fata perire volent.
Nam quis divitiis adverso gaudet Amore?
Nulla mihi tristi praemia sint Venere.
Illa potest magnas heroum infringere vires,
Illa etiam duris mentibus esse dolor.
Illa neque Arabium metuit transcendere limen,
Nec timet ostrino, Tulle, subire toro
Et miserum toto iuvenem versare cubili :
Quid relevant variis serica textilibus?

Quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor
Regna aut Alcinoi munera despicere.

I 14.

At enim nimis ego magnum beneficium Plancii facio et, ut ais, id verbis exaggero; quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. "Quod istius tantum meritum ?" inquit. "An quia te non iugulavit ?" Immo vero, quia iugulari passus non est. Quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. Posuit hoc idem Laterensis. Quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse-quod fuit ullorum unquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem ?—an fuisse an iis aliquem aut famae metum aut poenae, quorum vidisti toto illo anno ferrum

in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari ? Nisi forte existimas eos idcirco vitae meae pepercisse, quod de reditu meo nihil timerent. Et quemquam putas fuisse tam excordem, qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? Quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum molestia non esse appetitam.

115.

Aetherea tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat, Nube sedens: atque his victorem affatur Iulum : Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra, Dis genite, et geniture Deos: iure omnia bella Gente sub Assaraci fato ventura resident: Nec te Troia capit. Simul haec effatus, ab alto Aethere se mittit, spirantes dimovet auras, Ascaniumque petit: forma tum vertitur oris Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos : Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo Omnia longaevo similis, vocemque, coloremque Et crines albos, et saeva sonoribus arma.

116.

Haec meditantibus, advenit proficiscendi hora, exspectatione tristior: quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis: detexit ignominiam campus et dies. Revulsae imperatorum imagines, inhonora signa,

fulgentibus hinc inde Gallorum vexillis: silens agmen, et velut longae exsequiae: dux Claudius Sanctus, effosso oculo: dirus ore, ingenio debilior. Duplicatur flagitium, postquam, desertis Bonnensibus castris, altera se legio miscuerat. Et, vulgata captarum legionum fama, cuncti, qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque, et undique effusi, insolito spectaculo nimium fruebantur. Non tulit ala Picentina gaudium insultantis vulgi: spretisque Sancti promissis aut minis, Magontiacum abeunt; ac forte obvio interfectore Voculae, Longino, coniectis in eum telis, initium exsolvendae in posterum culpae fecere. Legiones, nihil mutato itinere, ante moenia Treverorum considunt.

117.

Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Milibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus; percontor, quanti olus ac far ;
Fallacem Circum vespertinumque pererro
Saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum ;
Coena ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor; aut ego lecto
Aut scripto, quod me tacitum iuvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.

Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior.
Vita solutorum misera ambitione gravique ;

Haec est

His me consolor victurum suavius, ac si
Quaestor avus, pater atque meus patruusque fuisset.

118.

Tum Postumius: "dedite interea [dedite]" inquit "profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed, si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere, quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret? Neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse ? Omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur: quid tandem? Si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum si, incensurum, si magistratus, si senatum, si leges non habiturum, si

« ForrigeFortsæt »