Billeder på siden
PDF
ePub

Non ludis.

Licet, ecce, computemus:
Noster, purpureus novusque charta,
Et binis decoratus umbilicis,
Praeter me, mihi constitit decussi.
Tu rosum tineis, situque putrem,
Quales aut Libycis madent olivis,
Aut thus Niliacum piperve servant,
Aut Byzantiacos olent lacertos ;
Nec saltem tua dicta continentem,
Quae trino iuvenis foro tonabas,
Aut centum prope iudices, prius quam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit, omniumque late
Praefecit stationibus viarum ;

Sed Bruti senis oscitationes.

106.

Sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi, ne de huius miseria plura dicam. Vestrae iam sunt partes, iudices: in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. Vos, reiectione interposita, nihil suspicantibus nobis, repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Ut ego, quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi, et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi; sic vos severitatem iudiciorum, quae per hos menses in homines audacissimos facta est, lenitate ac misericordia mitigate. Hoc cum impetrare a vobis ipsa causa debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare, non esse

eos vos, ad quos potissimum, interposita reiectione, devenire convenerit. In quo ego, iudices, vos, quantum meus amor in vos postulat, tantum hortor, ut communi studio, quoniam in [re publica] coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia vestra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.

107.

Ille, humilis supplexque, oculos dextramque precantem
Protendens Equidem merui, nec deprecor, inquit ;
Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectae :
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniux.

Ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit.
Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat infelix humero cum apparuit ingens
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri: victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille oculis postquam saevi monumenta doloris,
Exuviasque hausit: furiis accensus, et ira
Terribilis: tu ne hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

108.

Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum : asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, adspici per noctem Solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum,

humili umbra, non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et caetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt: eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae: gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur: nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam.

109.

Forte quid expediat communiter aut melior pars
Malis carere quaeritis laboribus:

Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum
Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque Lares patrios habitandaque fana

Apris reliquit et rapacibus lupis,

Ire pedes quocunque ferent, quocunque per undas
Notus vocabit aut protervus Africus.

Sic placet ? an melius quis habet suadere? Secunda
Ratem occupare quid moramur alite?

Sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas ;

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
Novaque monstra iunxerit libidine

Mirus amor, iuvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba miluo,

Credula nec ravos timeant armenta leones,
Ametque salsa levis hircus aequora.

IIO.

Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. Primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. Ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles, aperireque portam iubent: consulem adesse. Vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam. Cataracta deiecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ubi subire recti possent. Vixdum satis patebat iter, cum perfugae certatim ruunt per portam ; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem. Ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam

obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat. Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. Secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi. Itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. Et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde, ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus, ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque, quibus muros quatiebant. Ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

III.

Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum
Phoebus, et alatis aethera carpit equis,
Quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
Gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris, quo maluit ille mereri,
Accessit titulis pontificalis honor.
Ignibus aeternis aeterni numina praesunt
Caesaris imperii pignora iuncta vides.
Di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
Qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit!
Ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
Numina cognatum, Vesta, tuere caput.
Quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes.
Vivite inextincti; flammaque duxque, precor.

« ForrigeFortsæt »