prudenter et amice suades, ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus, haec, quae commota sunt, quorsum evadant. Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet respublica; non quo aut sit mihi quidquam carius, aut esse debeat; sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. Quare ista valeant: me res familiaris movet rem dico? immo vero existimatio. Cum enim tanta reliqua sint; ne Terentiae quidem adhuc, quod solvam, expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS XXV dissolvere. Pudentissime hoc Cicero petierat, ut fide sua. Liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram; Erotique dixeram, ut sepositum haberet. Non modo; sed iniquissimo foenore versuram facere Aurelius coactus est. Nam, de Terentiae nomine, Tiro ad me scripsit, te dicere, nummos a Dolabella fore. Male eum credo intellexisse, si quisquam male intelligit; potius, nihil intellexisse. Tu enim ad me scripsisti Cocceii responsum, et iisdem paene verbis Eros. Veniendum est igitur vel in ipsam flammam. Turpius est enim privatim cadere, quam publice. Itaque, caeteris de rebus, quas ad me suavissime scripsisti, perturbato animo, non potui, ut consueram, rescribere. Consenti in hac cura, ubi sum, ut me expediam: quibus autem rebus, venit quidem mihi in mentem: sed certe constituere nihil possum, priusquam te videro. Qui minus autem ego istic recte esse possim, quam est Marcellus? Sed non id agitur: neque id maxime Quid curem, vides. Adsum igitur. curo. 68. O fortunatos nimium, sua si bona norint, 69. Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit. Circa Larisam erat rex. Certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. Inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. Et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. 70. Tu pulmentaria quaere Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea Rara avis et picta pandat spectacula cauda; Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista, Quam laudas, pluma? Cocto num adest honor idem ? Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis Maiorem natura modum dedit, his breve pondus. Iejunus raro stomachus vulgaria temnit, 71. C. Quintius fuit P. Quintii huius frater; sane caeterarum rerum paterfamilias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono, verumtamen non ita instituto, ut iura societatis et officia certi patrisfamilias nosse posset: non quo ei deesset ingenium : (nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius, neque inhumanus praeco est unquam existimatus.) Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset; vocem in quaestum contulit; libertate usus est, quo impunius dicax esset. Quare, quod socium tibi eum velles adiungere, nihil erat, nisi ut in tua pecunia condisceret, qui pecuniae fructus esset. Tamen, inductus consuetudine ac familiaritate, Quintius fecit (ut dixi) societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla, et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis, atque a praeconum consessu, in Galliam Naevius, et trans Alpes usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingenii. Nam, qui ab adolescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, posteaquam nescio quid impendit, et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is, qui vocem venalem habuerat, ea, quae voce quaesierat, magno sibi quaestui fore putabat. Itaque, hercule, haud mediocriter de communi, quidquid poterat, ad se in privatam domum sevocabat, 72. At nox, felicis Magno pars ultima vitae, Sollicitos vana decepit imagine somnos. Nam Pompeiani visus sibi sede theatri Innumeram effigiem Romanae cernere plebis, Adtollique suum laetis ad sidera nomen Vocibus, et plausu cuneos certare sonantis. Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim quum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Hiberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sive per ambages solitas contraria visis |