Billeder på siden
PDF
ePub

mus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur. Non enim proferremus vino aut somno oppressos, aut mente captos, tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum, et eorum qui essent aliter affecti; tum nihil interesse.

61.

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum Vela traham et terris festinem advertere proram, Forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi Ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, Quoque modo potis gauderent intiba rivis Et virides apio ripae, tortusque per herbam Cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem Narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi Pallentisque hederas et amantis litora myrtos. Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, Qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti Iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis

Nec Cereri opportuna seges nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis holus albaque circum Lilia verbenasque premens vescumque papaver Regum aequabat opes animis, seraque revertens Nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.

62.

Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio: qui fortasse in omni

Hoc tamen

re, in hac certe perquam exiguum sapio. signum ego quoque intelligo. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat: aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum: pendent lacerti, papillae iacent, recessit venter. A tergo quoque eadem aetas, ut a tergo. Aes ipsum, quantum veras color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quanquam tirunculum, sollicitavit ad emendum. Emi autem, non ut haberem domi (neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo), verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum Deo donum. omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum, honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos. Ego signum ipsum, ut primum invenero aliquem, qui non gravetur, mittam tibi: vel ipse, quod mavis, adferam mecum. Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto. Gaudes, quod me venturum esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero, ad paucos dies; neque enim diutius abesse me eadem haec, quae nondum exire patiuntur. Vale.

63.

Tu ergo, ut soles

In caput alta suum labentur ab aequore retro
Flumina, conversis Solque recurret equis,

D

Terra feret stellas, caelum findetur aratro,
Unda dabit flammas et dabit ignis aquas,
Omnia naturae praepostera legibus ibunt,
Parsque suum mundi nulla tenebit iter,
Omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
Et nihil est, de quo non sit habenda fides.
Haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
Laturum misero quem mihi rebar opem.
Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
Afflictumque fuit tantus adire timor,

Ut neque respiceres nec solarere iacentem,
Dure, nec exequias prosequerere meas?
Illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
Re tibi pro vili sub pedibusque iacet?

64.

Prima salutantes atque altera conterit hora,
Exercet raucos tertia causidicos,

In quintam varios extendit Roma labores,
Sexta quies lassis, septima finis erit,
Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
Imperat extructos frangere nona toros:
Hora libellorum decima est, Eupheme, meorum,
Temperat ambrosias cum tua cura dapes
Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
Ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
Ad matutinum nostra Thalia Iovem.

65.

Terra finesque, qua ad Orientem vergunt, Arabia terminantur; a meridie Ægyptus obiacet; ab occasu Phoenices et mare; septemtrionem a latere Syriae. longe prospectant. Corpora hominum salubria et ferentia laborum: rari imbres, uber solum fruges nostrum ad morem; praeterque eas balsamum et palmae. Palmetis proceritas et decor. Balsamum modica arbor: ut quisque ramus intumuit, si vim ferri adhibeas, pavent venae; fragmine lapidis aut testa aperiuntur humor in usu medentium est. Praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus. Idem amnem Iordanem alit funditque. Nec Iordanes pelago accipitur: sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur. Lacus immenso ambitu, specie maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque vento impellitur, neque pisces aut suetas aquis volucres patitur. Incertae undae superiacta, ut solido, ferunt: periti imperitique nandi perinde attolluntur. Certo anni bitumen egerit: cuius legendi usum, ut caeteras artes, experientia docuit. Ater suapte natura

liquor, et sparso aceto concretus, innatat: hunc manu captum, quibus ea cura, in summa navis trahunt. Inde, nullo iuvante, influit, oneratque, donec abscindas: nec abscindere aere ferrove possis: fugit cruorem vestemque infectam sanguine, quo feminae per menses exsolvuntur: sic veteres auctores. Sed gnari locorum tradunt, undantes bitumine moles pelli, manuque trahi ad litus: mox, ubi vapore terrae, vi solis, inaruerint, securibus cuneisque, ut trabes aut saxa, discindi.

66.

Transierat primi Caesar munimina valli,
Quum super e totis emisit collibus agman,
Effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
Non sic Ætnaeis habitans in vallibus horret
Enceladum, spirante Noto, quum tota cavernas
Egerit, et torrens in campos defluit Ætna:
Caesaris ut miles glomerato pulvere victus
Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris
Hostibus occurrit fugiens, inque ipsa pavendo
Fata ruit. Totus mitti civilibus armis

Usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentis
Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo

Si tibi Sulla loco.

Dolet heu semperque dolebit,

Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata :
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus
Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas,
Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
Scipio nec sancto caruisset vita Catone.
Ultimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum :
Exire e mediis potuit Pharsalia fatis.

67.

Obsignata iam epistola, literas a te et a Sexto accepi. Nihil iucundius literis Sexti, nihil amabilius: nam tuae, breves; priores erant uberrimae. Tu quidem et

« ForrigeFortsæt »