Billeder på siden
PDF
ePub

48.

Lectum quem tibi protinus remittam?"
Non est quod puerum, Luperce, vexes.
Longum est, si velit ad Pirum venire,
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum :
Contra Caesaris est forum taberna
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.

Illinc me pete. Nec roges Atrectum
-Hoc nomen dominus gerit tabernae—

De primo dabit alterove nido

Rasum pumice purpuraque cultum

Denaris tibi quinque Martialem.
"Tanti non es" ais? Sapis, Luperce.

Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno Constituit menses quinque bis esse suo. Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, Curaque finitimos vincere maior erat.

Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum :
Erroremque suum quo tueatur, habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses a funere coniugis uxor
Sustinet in vidua tristia signa domo.

Haec igitur vidit trabeati cura Quirini,

Cum rudibus populis annua iura daret.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus : Haec generis princeps, ipsius ille pater:

Tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
Quae sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
Mensibus antiquis praeposuitque duos.

49.

Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias. stationesque militu conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

50.

Troiani belli scriptorem, maxime Lolli,

Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid

non,

Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet aestas.
Antenor censet belli praecidere causam.

Quid Paris?

Ut salvus regnet vivatque beatus, Cogi posse negat. Nestor componere lites

Inter Peliden festinat et inter Atriden;

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.

Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen.

51.

(a) Iura trium petiit a Caesare discipulorum Assuetus semper Munna docere duos.

(b) Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo :
Ipse iubet mortis te meminisse deus.

52.

Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad

Romanos alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. Neque ille res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare, modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere, saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere, dubitare virtuti an fide popularium minus crederet: ita quocumque intenderat res advorsae erant. Set inter eas moras repente sese Metellus cum excercitu ostendit: Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. Qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti : nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.

53.

Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
Ecce volat calcemque terit iam calce Diores
Incumbens umero, spatia et si plura supersint,
Transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
Finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
Labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
Fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
Haut tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
Concidit inmundoque fimo sacroque cruore,

Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum :
Nam sese opposuit Salio per lubrica surgens,
Ille autem spissa iacuit revolutus harena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
Hic totum caveae consessum ingentis et ora
Prima patrum magnis Salius clamoribus implet
Ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum lacrimaeque decorae
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
Qui subiit palmae frustraque ad praemia venit
Ultima, si primi Salio reddentur honores.

54.

De. Ehem opportune: te ipsum quaerito. Mi. Quid tristis es? De. Rogas me? Ubi nobis Aeschinust?

Scin iam quid tristis ego sim? Mi. Dixin hoc fore? Quid fecit? De. Quid ille fecerit? Quem neque

pudet

Quicquam, nec metuit quemquam, neque legem putat Tenere se ullam. Nam illa quae antehac facta sunt Omitto modo quid designauit? Mi. Quid nam id

:

est?

De. Foris ecfregit atque in aedis inruit

Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
Mulcauit usque ad mortem : eripuit mulierem
Quam amabat. Clamant omnes indignissume
Factum esse: hoc aduenienti quot mihi, Micio,

« ForrigeFortsæt »