Billeder på siden
PDF
ePub

hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat; hastati sequebantur. Triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim referebantur: inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbuit. Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continenti agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem incidebant: id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem auctam numero cernebant. Scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. Alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis, eodemque ordine instruxerant aciem. Nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.

42.

At numquam patiens pacis longaeque quietis
Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:

C

Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
Nil actum credens, quum quid superesset agendum,
Instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
Communem tamen esse dolet; nec rursus aperto
Volt hostes errare freto, sed molibus undas
Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
Haurit saxa vorax, montesque immiscet harenis :

43.

Hoc caverat mens provida Reguli
Dissentientis conditionibus

Foedis et exemplo trahentis

Perniciem veniens in aevum,

Si non periret immiserabilis
Captiva pubes. Signa ego Punicis
Adfixa delubris et arma

Militibus sine caede, dixit,

Derepta vidi; vidi ego civium
Retorta tergo brachia libero
Portasque non clausas et arva

Marte coli populata nostro.

Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit. Flagitio additis

Damnum: neque amissos colores

Lana refert medicata fuco,

[blocks in formation]

Nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta proferenda putem, nisi quem Appii Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho, et nonnullae mortuorum laudationes, forte delectant. Et, hercules, hae quidem exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monimenta servabant, et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum, et ad illustrandam nobilitatem suam : quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior: multa enim scripta sunt in eis, quae facta non sunt, falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa, et a plebe transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut, si ego me a M' Tullio esse dicerem, qui

patricius cum Servio Sulpicio consul, anno X post exactos reges, fuit.

Catonis autem orationes non minus multae verae sunt, quam Attici Lysiae; cuius arbitror plurimas esse. Est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus, et functus omni civium munere; quamquam Timaeus eum, quasi Licinia et Mucia lege, repetit Syracusas. Et quodam modo est nonnulla in iis etiam inter ipsos similitudo: acuti sunt, elegantes, faceti, breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. Habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos, quam gracilitates, consectentur; quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectet: quamquam in Lysia saepe sunt etiam lacerti, sic ut fieri nihil possit valentius: verum est certe genere toto strigosior; sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.

45.

Ipsa dies alios alio dedit ordine luna

Felicis operum. Quintam fuge: pallidus Horcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat saevomque Typhoea
Et coniuratos caelum rescindere fratres.

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum ;
Ter pater extructos disiecit fulmine montis.
Septuma post decumam felix et ponere vitem
Et prensos domitare boves et licia telae
Addere. Nona fugae melior, contraria furtis.

46.

Nox eadem laetam Germanico quietem tulit: viditque se operatum, et sanguine sacro respersa praetexta, pulchriorem aliam manibus aviae Augustae accepisse. Auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat concionem, et, quae sapientia praevisa, aptaque imminenti pugnae, disserit: Non campos modo militi Romano ad proelium bonos, sed, si ratio adsit, silvas et saltus: nec enim immensa barbarorum scuta, enormes hastas, inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi, quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina : denserent ictus; ora mucronibus quaererent: non loricam Germano, non galeam; ne scuta quidem ferro, nervove firmata, sed viminum textus, sed tenues, fucatas colore, tabulas: primam utcumque aciem hastatam; caeteris praeusta aut brevia tela. Iam corpus, ut visu torvum et ad brevem impetum validum, sic nulla vulnerum patientia: sine pudore flagitii, sine cura ducum, abire, fugere: pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani iures memores. Si taedio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari : propiorem iam Albim, quam Rhenum; neque bellum ultra; modo se, patris patruique vestigia prementem, iisdem in terris victorem sisterent. Orationem ducis secutus militum ardor: signumque pugnae datum.

47.

Occurris quotiens, Luperce, nobis,
"Vis mittam puerum" subinde dicis,
"Cui tradas epigrammaton libellum,

« ForrigeFortsæt »