Billeder på siden
PDF
ePub

Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui
Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
O superi, liceat terras odisse nocentis.
Quid totum premitis, quid totum solvitis orbem?
Hesperiae clades, et flebilis unda Pachyni,
Et Mutina, et Leucas puros fecere Philippos.

3.

Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat ; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. Et Romani expediti ad pugnam exierant et hostes: levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. Congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque vulnera temerario incursu et accepta et illata: pauci utriusque partis ceciderunt. Irritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum ab illis, si loci satis ad explicandam aciem fuisset: iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. Itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant: levis armatura etiam per amfractus iugi procurrere, et ab lateribus cum levi armatura conserere, per iniqua atque aequa loca pugnam petere. Ac pluribus ea die vulneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.

4.

(a) Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.

(6) Nuper erat medicus nunc est vespillo Diaulus Quod vespillo facit fecerat et medicus.

(c) Si tibi Mistyllus coquus Æmiliane vocatur Dicetur quare non Taratalla mihi?

(d) Morio dictus erat: viginti milibus emi. Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.

5.

Qui igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum iudicium, eamdem moram esse ad iudicandum ? Si quis, quod spopondit, (qua in re verbo se uno obligavit) id non facit, maturo iudicio, sine ulla religione iudicis, condemnatur: qui per tutelam, aut societatem, aut rem mandatam, aut fiduciae rationem, fraudavit quempiam, in eo, quo delictum maius est, eo poena est tardior. Est enim turpe iudicium, et facto quidem turpe. Videte igitur, quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non iudicari.

At si quis mihi hoc iudex recuperatorve dicat; "Potuisti enim leviore actione confligere: potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio pervenire: quare aut muta actionem, aut noli mihi instare, ut

iudicem ;" tamen is aut timidior videatur, quam fortem, aut cupidior, quam sapientem iudicem esse aequum est, si aut mihi praescribat, quemadmodum meum ius persequar, aut ipse id, quod ad se delatum sit, non audeat iudicare. Etenim, si praetor is, qui iudicia dat, nunquam, petitori praestituit, qua actione illum uti velit; videte, quam iniquum sit, constituta iam re, iudicem, quid agi potuerit, aut quid possit, non quid actum sit, quaerere.

6.

Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis
Munera conveniant nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis. Non est mortale quod optas.
Plus etiam, quam quod superis contingere fas est,
Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit,
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

Non agat hos currus. Et quid Iove maius habemus?
Ardua prima via est et qua vix mane recentes
Enitantur equi. Medio est altissima caelo,
Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo :
Tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde quod assidua rapitur vertigine caelum
Sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
Nitor in adversum, nec me qui cetera, vincit
Impetus, et rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic urbesque deorum
Concipias animo delubraque ditia donis
Esse?

7.

At Romae, non Treveros modo et Æduos, sed quatuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse : assumtos in societatem Germanos: dubias Hispanias : cuncta, ut mos famae, in maius credita. Optimus quisque, reipubl. cura, moerebat: multi odio praesentium, et cupidine mutationis, suis quoque periculis laetabantur: increpabantque Tiberium, quod, in tanto rerum motu, libellis accusatorum insumeret operam. An Iulium Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore? exstitisse tandem viros, qui cruentas epistolas armis cohiberent: miseram pacem vel bello bene mutari. Tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, sed, ut solitum, per illos dies egit: altitudine animi, an compererat, modica esse et vulgatis leviora?

8.

Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
Ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
Currentem ilignis potare canalibus undam ;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus

Ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum

Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
Tum tenuis dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum, cum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
Prosequar et raris habitata mapalia tectis?

Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis tantum campi iacet.

9.

Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
Si thure placaris et horna
Fruge Lares avidaque porca,

Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis nec sterilem seges
Robiginem aut dulces alumni
Pomifero grave tempus anno.

Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices
Aut crescit Albanis in herbis
Victima pontificum secures

Cervice tinget: te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium

Parvos coronantem marino

Rore deos fragilique myrto.

« ForrigeFortsæt »