Billeder på siden
PDF
ePub

nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria. Iis ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda, et quadam aestimatione dignanda, docebat; contraque contraria: neutra autem in mediis relinquebat; in quibus ponebat nihil omnino [esse] momenti. Sed, quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris: quae pluris, ea praeposita appellabat; reiecta autem, quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat ; sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium, media locabat quaedam; recte facta sola in bonis actionibus ponens; prave, id est, peccata, in malis. Officia autem et servata, praetermissaque, media putabat, ut dixi.

Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more perfectas; hic omnes in ratione ponebat. Cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur; hic nec id ullo modo fieri posse disserebat; nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum, per se esse praeclarum; nec tamen virtutem cuiquam adesse, quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere, et concupiscere, et extimescere, et efferri laetitia, dicerent, sed eam contraherent, in angustumque deducerent; hic omnibus. his quasi morbis voluit carere sapientem. Cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent, et rationis expertes, aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur: nam et perturbationes voluntarias esse putabat, opin

ionisque iudicio suscipi; et omnium perturbationum arbitrabatur esse esse matrem, immoderatam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus.

35.

At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
Adgnovit longe gemituin praesaga mali mens :
Canitiem multo deformat pulvere et ambas
Ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
"Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
Ut pro me hostili paterer succedere dextrae,

Quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
Morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
Exitium infelix, nunc alte volnus adactum !

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:
Omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam."

36.

(a) Inscripsit tumulo septem scelerata virorum Se fecisse Chloe. Quid pote simplicius?

(b) Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.

37.

At postera luce, duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere. Aditum senatus globus togatorum obsederat, non occultis gladiis: dispersique per fora ac basilicas cunei militares: inter quorum adspectus et minas ingressi curiam senatores. Et oratio principis per quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato, patres arguebat, quod publica munia desererent, eorumque exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur. Etenim, quid mirum, e longinquis provinciis haud venire, cum plerique, adepti consulatum et sacerdotia, hortorum potius amoenitati inservirent: quod velut telum arripuere

accusatores.

38.

Idcirco quidam, comoedia necne poema
Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,

Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque et, quod prius ordine verbum

est,

Posterius facias, praeponens ultima primis,

Non, ut si solvas "Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disiecti membra poetae.

39.

De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis (ut mihi visus sum) diligenter. De die nihil sane potest scribi certi, praeter hoc; non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eamdem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit, se harum rerum exitum non videre. Quod mihi mandas de Quinto regendo, 'Aрradíaν. Tamem nihil praetermittam. Atque utinam tu! sed modestior non ero. Epistolam ad Vestorium statim de Tullia; ac valde requirere solebat.

Commodius tecum Vectenus est locutus, quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis negligentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset HS L emere de Canuleio diversorium illud posse, minoris etiam emturum, si Vectenum rogassem; rogavi, ut, si quid posset, ex ea summa detraheret : promisit ad me nuper, se HS XXX emisse: ut scriberem, cui vellem addici: diem pecuniae Id. Novemb. esse. Rescripsi ei stomachosius, cum ioco tamen familiari. Nunc, quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem; scripsique ad eum, me a te certiorem esse factum.

Tu de tuo itinere quid et quando cogites, velim me certiorem facias. A. d. XV Cal. Maias.

40.

Argolici rediere duces: altaria fumant;
Ponitur ad patrios barbara praeda deos ;
Grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis,
Illi victa suis Troica fata canunt;
Mirantur iustique senes trepidaeque puellae,
Narrantis coniunx pendet ab ore viri,
Atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa
Pingit et exiguo Pergama tota mero:
"Hac ibat Simois, haec est Sigeia tellus,
Hic steterat Priami regia celsa senis;
Illic Aeacides, illic tendebat Ulixes,

Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior te quaerere misso
Rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo
Totque simul mactare viros, adiutus ab uno !
At bene cautus eras et memor ante mei!
Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
Dictus es Ismariis isse per agmen equis.

41.

Ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare

« ForrigeFortsæt »