Billeder på siden
PDF
ePub

28.

Pugnatum est diu atque acriter, cum Sontiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem, quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent, perspici cuperent: tandem confecti vulneribus hostes terga vertere. Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sontiatum oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus, vineas turresque egit. Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis, cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaequae sunt, ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt, seque in deditionem ut recipiat, petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.

29.

At regina gravi iandudum saucia cura Volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos, haerent infixi pectore voltus Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras Umentemque Aurora polo dimoverat umbram, Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem : “Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent ! Quis novos hic nostris successit sedibus hospes,

Quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu quibus ille
Iactatus fatis quae bella exhausta canebat!

Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Necui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere cuipae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
Coniugis et sparsos fraterna caede penates,
Solus hic inflexit sensus animumque labantem
Impulit. Adgnosco veteris vestigia flammae."

30.

:

Ti. Claudio quintum, Ser. Cornelio Orfito Coss., virilis toga Neroni maturata, quo capessendae reipubl. habilis videretur. Et Caesar adulationibus senatus libens cessit, ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus, proconsulare imperium extra Urbem haberet, ac Princeps Iuventutis appellaretur. Additum nomine eius donativum militi, congiarium plebi. Et ludicro Circensium, quod acquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali cum veste, transvecti sunt. Spectaret populus, hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumerat. Simul, qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis, et alii per speciem honoris etiam libertorum si quis incorrupta fide,

depellitur, tali occasione. Obvii inter se, Nero Britannicum nomine, ille Domitium, salutavere. Quod, ut discordiae initium, Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penates abrogari: ac, nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem. Commotus his, quasi criminibus, Claudius, optimum quemque educatorem filii exsilio ac morte afficit, datosque a noverca custodiae eius imponit.

31.

Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secures
Arbitrio popularis aurae.

Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata tentat iter via,
Coetusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna.

Est et fideli tuta silentio

Merces vetabo, qui Cereris sacrum
Vulgarit arcanae, sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum

Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum :
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

32.

arcessunt.

Consules cum Scaptium non silentio modo sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri patrum primores Cum iis circumire tribus, orare, ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim, etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. Nam famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam quae aestimari possént. Hoc legatos referre domum, hoc vulgari; hoc socios audire, hoc hostes: quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos! Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum. Quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. Haec consules, haec patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret nunc haud sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii. Idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

33.

Interea pavidae nequiquam filia matri Omnibus est terris, omni quaesita profundo. Illam non udis veniens Aurora capillis Cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus Flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna Perque pruinosas tulit inrequieta tenebras : Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam Solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli Colluerant fontes : cum tectam stramine vidit Forte casam, parvasque fores pulsavit. At inde Prodit anus, divamque videt, lymphamque roganti Dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante deam, risitque, avidamque vocavit. Offensa est, neque adhuc epota parte loquentem Cum liquido mixta perfudit diva polenta. Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit, Crura gerit; cauda est mutatis addita membris : Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, Contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.

34.

Zeno igitur nullo modo is erat, qui (ut Theophrastus) nervos virtutis incideret: sed, contra, qui omnia, quae ad beatam vitam pertinerent, in una virtute poneret ; nec quidquam aliud numeraret in bonis; idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. Caetera autem etsi nec bona

« ForrigeFortsæt »