Billeder på siden
PDF
ePub

lae.

Quamobrem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua, bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella vitiosum occultaret suffragium.

161.

Di patrii indigetes et Romule Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
Ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;
Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos, Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,

Tam multae scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos, squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
Vicinae ruptis inter se legibus urbes

Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe :
Ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

162.

Quanto violentior caetero mari Oceanus, et truculentia coeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus, aut ita vasto et profundo, ut credatur novis

simum ac sine terris, mare. Pars navium haustae sunt; plures apud insulas longius sitas eiectae: milesque, nullo illic hominum cultu, fame absumtus, nisi quos corpora equorum, eodem elisa, toleraverant. Sola Germanici triremis Chaucorum terram appulit, quem per omnes illos dies noctesque apud scopulos et prominentes oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici, quo minus eodem mari oppeteret. Tandem relabente aestu et secundante vento, claudae naves raro remigio, aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae, revertere: quas raptim refectas misit, ut scrutarentur insulas.

163.

Simul accepi a Seleuco tuo literas, statim quaesivi e Balbo per codicillos, quid esset in lege. Rescripsit: Eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non vetari. Quare bono animo sint et tui et mei familiares. Neque enim erat ferendum, cum, qui hodie haruspicinam facerent, in senatu Romae legerentur, eos, qui aliquando praeconium fecissent, in municipiis decuriones esse non licere.

De Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat. Nam Caesar ipse ad nos misit exemplum Paciaeci literarum, in quo erat, [ipsas] undecim esse legiones. Scripserat etiam Messala Q. Salasso, P. Curtium fratrem eius, iussu Pompeii, inspectante exercitu, interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere, ad Caesaremque deducere.

De negotio tuo, quod sponsor es pro Pompeio; si Galba consponsor tuus redierit (homo in re familiari non parum diligens), non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit; quod videbatur mihi ille confidere.

Oratorem

meum tantopere a te probari vehementer gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo, me, quidquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse. Qui si est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum: sin aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantumdem de mei iudicii fama, detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. Etsi abest maturitas aetatis, iam tamen personare aures eius huiusmodi vocibus, non est inutile.

164.

Haud mora, constituunt diversis partibus ambae
Et gracili geminas intendunt stamine telas.

Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
Percusso feriunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
Bracchia docta movent, studio fallente laborem.
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
Texitur, et tenues parvi discriminis umbrae;
Qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
Inficere ingenti longum curvamine caelum :
In quo diversi niteant cum mille colores,
Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit :

Usque adeo quod tangit idem est; tamen ultima distant.
Illic et lentum filis inmittitur aurum,

Et vetus in tela deducitur argumentum.
Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
Pingit et antiquam de terrae nomine litem.
Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
Augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum
Iovis est regalis imago.

Inscribit facies.

Stare deum pelagi longoque ferire tridente

Aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
Exiluisse ferum; quo pignore vindicet urbem.

165.

Spurius Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsina de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. Quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse: ita induxisse in animum, hostibus potius portas quam regibus patefacere. Eam [ea esse vota] esse voluntatem omnium, ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit proinde, si salvam esse vellet Romam, ut

patiatur liberam esse, orare. Rex verecundia victus "quando id certum atque obstinatum est" inquit,

neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat." Dictis facta amiciora adiecit. Obsidum quod reliquum erat reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsina fuit.

166.

In litibus aestimandis fere iudices, aut, quod sibi eum, quem semel condemnarunt, inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis illata est, non admittunt; aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur, cum de reo iudicarunt, negligentius attendunt caetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis, de pecuniis repetundis, lites essent aestimatae et hoc quotidie fieri videmus, ut, reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus. aestimandis statutum sit, eos illi iudices absolvant: quod cum fit, non iudicia rescinduntur; sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliae testibus: omni contentione pugnatum est, ut lis haec capitis aestimaretur. Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea, vel iisdem vel aliis inimicis, reus hac lege ipsa factus esset.

« ForrigeFortsæt »