Billeder på siden
PDF
ePub

Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia

Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

IO.

Piso igitur hoc modo, vir optimus, tuique (ut scis) amantissimus. Nos, paucis ad haec additis, finem faciamus aliquando: longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt. Nam, ex iisdem verborum praestigiis, et regna nata vobis sunt, et imperae et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. Solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem : stultorum omnia contraria, quos etiam insanos esse vultis. Haec apádoğa illi, nos admirabilia dicamus. Quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? Conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias: nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. Non ego tecum iam ita loquar, ut iisdem his di rebus, cum L. Muraenam, te accusante, defenderem. Apud imperitos tum illa dicta sunt aliquid etiam coronae datum: nunc agendum est subtilius. Peccata paria, quonam modo? Quia nec honesto quidquam honestius, nec turpi turpius. Perge porro: nam de isto magna dissensio est. Illa argumenta propria videamus, cur omnia peccata sint paria. Ut, inquit, in fidibus plurimis, si nulla earum ita contenta numeris sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sunt; sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant: paria sunt igitur, Hic ambiguo ludimur. Æque enim contingit omnibus

fidibus, ut incontentae sint: illud non continuo, ut aeque incontentae. Collatio igitur ista te nihil iuvat: nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequitur etiam ut aequas esse dicamus.

II.

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terra magnum alterius spectare laborem ;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est :
Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa, tua sine parte pericli
Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, O pectora caeca!
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre
Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, cui
Corpore seiunctus dolor absit, menti' fruatur
Iucundo sensu, cura semotu' metuque?
Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,
Delicias quoque uti multas substernere possint.

12.

"Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
Leïtus ecce venit: st! fuge, curre, late.”
Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
Ecquis, io, largas pandit amicus opes?

Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
Quis Stygios non vult totus adire lacus ?
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
Spargere et effuso permaduisse croco?

Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?

O frustra locuples, O dissimulator amici,
Haec legis et laudas?

Quae tibi fama perit!

13.

Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab inpotenti crudelitate dictatoris tutarentur: venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere, quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse; imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et tunc invidia inpedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent, et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris. Quid

illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur! Neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. Si posset, in omnes saeviturum fuisse; quia id nequeat, in unum saevire; etiam invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere. Si se simul cum gloria rei gestae extinxisset, tunc victorem, velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. Proinde adessent in sua causa omnium libertati. Si consensum exercitus eundem, qu in proelio fuerit, in tuenda victoria videat, et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. Postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.

14.

Quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Milia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus; ut si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, iugera centum an

Mille aret?

At suave est ex magno tollere acervo.

Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho et dicas: Magno de flumine mallem
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
Plenior ut si quos delectet copia iusto,

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

Eo fit,

At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.

15.

[ocr errors]

Semper haec, quae Graeci 'Avτíðera nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt, et eum sine industria. Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur, et maxime Gorgias; cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis : Conferte hanc pacem cum illo bello; huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria; huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto; huius libidines cum illius continentia: ab illo, qui cepit, conditas; ab hoc, qui constitutas accepit, captas dicetis Syracusas." Ergo et hi numeri sint cogniti.

Genus illud tertium explicetur, quale sit, numerosae et aptae orationis; quod qui non sentiunt, quas aures habeant, aut quid in his hominis simile sit, nescio. Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent, et curta sentiunt, nec amant redundantia Quid dico meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent: id enim exspectant aures, ut

« ForrigeFortsæt »