Billeder på siden
PDF
ePub

non latus aut ventrem, sed caput et collum, solere petere), verum ut omnes boni animadverterent; et, cum in metu et periculo consulem viderent, (id, quod est factum) ad opem praesidiumque meum concurrerent. Itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum viderent; omnes, qui illam ab republica pestem depellere cupiebant, ad Murenam se statim contulerunt. Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum, et multis aliis adiumentis petitionis ornatum : qui cum, honestissimo patre atque maioribus, modestissima adolescentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia, petisset diligenter, et ita petisset, ut neque minanti cederet, neque cuiquam minaretur; huic, mirandum est, magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse ?

140.

"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
Stravi scutorumque incendi victor acervos

Et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
Nascenti cui tris animas Feronia mater

(Horrendum dictu) dederat (terna arma movenda,
Ter Leto sternendus erat; cui tum tamen omnis
Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis):
Non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
Nate, tuo, neque finitimos Mezentius umquam

Huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
Funera, tam multis viduasset civibus urbem.
At vos, o superi, et divom tu maxume rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
Et patrias audite preces. Si numina vestra
Incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
Si visurus eum vivo et venturus in unum :
Vitam oro, patior quemvis durare laborem.
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris :
Nunc, o nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
Dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
Complexu teneo, gravior neu nuntius auris
Volneret." Haec genitor digressu dicta supremo
Fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.

141.

Sexto demum die, apud imas Esquilias, finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis, ut continuae violentiae campus et velut vacuum coelum occurreret. Nec dum posito metu, redibat levius rursum grassatus ignis, patulis magis Urbis locis ; eoque strages hominum minor delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere. Plusque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat : videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere. Quippe in regiones quatuordecim Roma dividitur : quarum quatuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae : septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semiusta.

142.

Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater
Carpebant socias Mercuriusque vias.
Tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,
Et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,

Hos videt, exiguam stabat ut ante casam.
Atque ita "longa via est, nec tempora longa supersunt,"
Dixit "et hospitibus ianua nostra patet."
Addidit et voltum verbis, iterumque rogavit.

Parent promissis, dissimulantque deos. Tecta senis subeunt nigro deformia fumo; Ignis in hesterno stipite parvus erat. Ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, Et promit quassas comminuitque faces. Stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, Et spumant testu pressus uterque suo.

Dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra : Accipit aequoreus pocula prima deus.

Quae simul exhausit, "da nunc bibat ordine" dixit
"Iuppiter." Audito palluit ille Iove.

Ut rediit animus, cultorem pauperis agri
Immolat et magno torret in igne bovem.

143.

Moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae. Summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris

futurum ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possent. Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Pelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectum militum dare. Genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. Nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirpes deesset, quam relinquerent, ut cives Romani fiebant. Postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. Haec ne

postea fierent petebant legati, et ut redire in civitates iuberant socios; deinde ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret; et si quis ita civis Romanus factus esset, civis ne esset. Haec impetrata ab senatu.

144.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam, Quid vici prosunt aut horrea? Quidve Calabris Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus Grandia cum parvis, non exorabilis auro? Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,

Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.

Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres,
Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.

145.

Risi nivem atram: teque hilari animo esse, et promto ad iocandum, valde me iuvat. De Pompeio assentior tibi, vel tu potius mihi: nam (ut scis) iampridem istum canto Caesarem. Mihi crede, in sinu est: neque ego discingor. Cognosce nunc Idus.

Decimus erat Coelio dies. Domitius ad numerum iudices non habuit. Vereor, ne, homo teter et ferus, Pola Servius ad accusationem veniat: nam noster Coelius valde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc sed veremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens: frequentes contra Syriaci publicani. Vehementer vexatus Gabinius: exagitati tamen a Domitio publicani, quod eum essent cum equis prosecuti. [C.] Noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset, "Vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis;" "Nos

« ForrigeFortsæt »