Billeder på siden
PDF
ePub

imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit: ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil unquam reprehensum, sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater, qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit ?" Asperius," inquit, "locutus est aliquid aliquando.” —Immo fortasse liberius." At id ipsum," inquit, "non est ferendum." -Ergo ii ferendi sunt, qui hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Ubinam ille mos? ubi illa aequitas iuris? ubi illa antiqua libertas, quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat? Equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter et libere dicta commemorem?

134.

Miscebantur minis promissa: et, concussa Transrhenanorum fide, inter Batavos quoque sermones orti: non prorogandam ultra ruinam : nec posse ab una natione totius orbis servitium depelli. Quid perfectum caede et incendiis legionum, nisi ut plures validioresque accirentur ? Si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri; sin populum Romanum armis provocent, quotam partem generis humani Batavos esse? Respicerent Rhaetos Noricosque, et caeterorum onera sociorum : sibi non tributa, sed virtutem et viros

indici: proximum id libertati; et, si dominorum electio sit, honestius principes Romanorum, quam Germanorum feminas, tolerari. Haec vulgus. Pro

ceres atrociore Civilis rabie semet in arma trusos: illum domesticis malis exscidium gentis opposuisse : tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur. Ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant, et noxii capitis poena poenitentiam fateantur.

135.

Adsumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia agris meis vicina, atque etiam inserta venalia sunt in his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi: deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera, eodem viatico invisere, sub eodem procuratore, ac pene iisdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri. Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium, topiariorum, fabrorum, atque etiam. venatorii instrumenti: quae plurimum refert, unum in locum conferas, an in diversa dispergas. Contra, vereor ne sit incautum, rem tam magnam iisdem tempestatibus, iisdem casibus subdere. Tutius videtur, incerta fortunae possessionum varietatibus experiri. Habet etiam multum iucunditatis soli coelique mutatio, ipsaque illa peregrinatio inter sua. Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles, pingues, aquosi. Constant campis, vineis, silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum, ita slatum praestant.

Sed haec felicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam possessor prior saepius vendidit pignora: et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt. Sunt ergo instruendi eo pluris, quod frugi, mancipes. Nam nec ipse usquam vinctos habeo, nec ibi quisquam. Superest ut scias, quanti videantur posse emi, sestertio tricies, non quia non aliquando quinquagies fuerint, verum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate, ut reditus agrorum, sic etiam pretium retro abiit. Quaeris, an hoc ipsum tricies facile colligere possimus ? Sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen foenero: nec molestum erit mutuari, accipiam a socru, cujus arca non secus ac mea utor. Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur: quae velim quam diligentissime examines. Nam cum in omnibus rebus, tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest.

136.

Si quid inexpertum scenae committis et audes
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere; tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati iuris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbo verbum curabis reddere fidus
Interpres, nec desilies imitator in arctum,

Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.

Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim :
"Fortunam Priami cantabo et nobile bellum."
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

137.

Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scaenici, nova res bellicoso populo—nam circi modo spectaculum fuerat—inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludius vocabatur, nomen histrionibus inditum, qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed inpletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor, dicitur, cum saepius revocatus vocem

obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus inpediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum diverbiaque tantum ipsorum voci relicta.

138.

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
An tacitum silvas inter reptare salubres,
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
Gratia, fama, valetudo contingat abunde
Et mundus victus, non deficiente crumena?
Inter spem curamque, timores inter et iras,
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum :
Grata superveniet, quae non sperabitur, hora.
Me pinguem et nitidum bene curata cute vises
Cum ridere voles Epicuri de grege porcum.

139.

His tum rebus commotus, et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in Campum deduci a Catilina sciebam, descendi in Campum cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum, et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeret (etenim sciebam Catilinam

« ForrigeFortsæt »