C. Plini Secundi Naturalis historiae libri xxxvii., recens. et comm. criticis instruxit I. Sillig, Bind 1

Forsideomslag
 

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 229 - Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit — nam Theopompus, ante quern nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit...
Side 132 - Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in gaudium prodit: "lis ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli quae sub septentrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari volgus credidit Caesaris animam inter deorum immortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est.
Side 217 - Areva. Horum VI oppida, Secontia et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia Celtiberiae finis. Ad oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
Side 361 - Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola, et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum.
Side 317 - Helinium ac Flevum. Ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
Side 103 - Quapropter effigiem dei formamque quaerere in- u becillitatis humanae reor. Quisquís est deus , si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus , totus animae , totus animi , totus sui.
Side 318 - Sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat. Ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare.
Side 150 - Omnium quidem (si libeat observare minumos ambitus) redire easdem vicis quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius, semper intercalario anno, caniculari or tu.
Side 222 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
Side 230 - Haec litera ei fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. Nusquam generosior oleae liquor. Et hoc quoque certamen humanae voluptatis tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani.

Bibliografiske oplysninger