Billeder på siden
PDF
ePub

4

8

121

16

20

XIII.

Audivere, Lyce, di mea vota, di audivere, Lyce: fis anus, et tamen vis formosa videri,

ludisque et bibis inpudens,

et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas; ille virentis et doctae psallere Chiae

pulchris excubat in genis.

inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te, quia luridi dentes te, quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec clari lapides tempora, quae semel notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit Venus, heu, quove color? decens

quo motus? quid habes illius illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi,

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
annos fata dederunt,
servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,

possent ut iuvenes visere fervidi multo non sine risu

dilapsam in cinerīs facem.

XIV.

Quae cura patrum quaeve Quiritium plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastos

aeternet, o qua sol habitabilīs inlustrat oras, maxime principum ! quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

quid Marte posses. milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque velocis et arcīs

Alpibus inpositas tremendis.

deiecit acer plus vice simplici.
maior Neronum mox grave proelium
conmisit inmanīsque Raetos
auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio,
devota morti pectora liberae
quantis fatigaret ruinis,

indomitas prope qualis undas
exercet Auster, Pleiadum choro
scindente nubes, inpiger hostium
vexare turmas et frementem

mittere equum medios per ignīs.
sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
cum saevit horrendamque cultis
diluviem minitatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu,

primosque et extremos metendo
stravit humum, sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. nam tibi, quo die
portus Alexandrea supplex

et vacuam patefecit aulam,

fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
laudemque et optatum peractis
imperiis decus adrogavit.

te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae;

te fontium qui celat origines
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri conpositis venerantur armis.

XV.

Phoebus volentem proelia me loqui victas et urbis increpuit lyra,

ne parva Tyrrhenum per aequor vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes

et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artīs,

per quas Latinum nomen et Italae

crevere vires famaque et imperi

porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor

civilis aut vis exiget otium,

non ira, quae procudit ensīs

et miseras inimicat urbis.

non, qui profundum Danuvium bibunt,
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidive Persae,

non Tanain prope flumen orti.
nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi,
cum prole matronisque nostris

rite deos prius adprecati,

virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CARMEN SAECULARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,

lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date, quae precamur
tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.

alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.

rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari
seu Genitalis;

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita,

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos,
ter die claro totiensque grata
nocte frequentīs.

vosque, veraces cecinisse Parcae,
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis

iungite fata.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »