Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeviet circa iecur ulcerosum,
non sine questu,

laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrte,
aridas frondīs hiemis sodali
dedicet Euro.

XXVI.

Musis amicus tristitiam et metus
tradam protervis in mare Creticum
portare ventis, quis sub Arcto
rex gelidae metuatur orae,

quid Tiridaten terreat, unice
securus. o quae fontibus integris
gaudes, apricos necte flores,

necte meo Lamiae coronam,

Pimplei dulcis! nil sine te mei
prosunt honores. hunc fidibus novis,
hunc Lesbio sacrare plectro
teque tuasque decet sorores!

XXVII.

Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est! tollite barbarum
morem verecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis!

vino et lucernis Medus acinaces
inmane quantum discrepat: inpium
lenite clamorem, sodales,

et cubito remanete presso!

voltis severi me quoque sumere
partem Falerni? - dicat Opuntiae
frater Megillae, quo beatus

volnere, qua pereat sagitta. —

cessat voluntas? non alia bibam

mercede. quae te cumque domat Venus, non erubescendis adurit

ignibus ingenuoque semper

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Te maris et terrae numeroque carentis harenae mensorem cohibent, Archyta,

pulveris exigui prope litus parva Matinum

munera, nec quicquam tibi prodest

aërias temptasse domos animoque rotundum percurrisse polum morituro.

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra

20

24

4

8

12

nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor

naturae verique. sed omnīs una manet nox et calcanda semel via leti.

16

dant alios Furiae torvo spectacula Marti, exitio est avidum mare nautis;

mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit.

me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae ossibus et capiti inhumato

particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus fluctibus Hesperiis, Venusinae

plectantur silvae te sospite, multaque merces,

unde potest, tibi defluat aequo

[blocks in formation]

32

36

ab love Neptunoque sacri custode Tarenti.
neglegis inmeritis nocituram

postmodo te natis fraudem conmittere? forset
debita iura vicesque superbae

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, teque piacula nulla resolvent.

quamquam festinas, non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras.

4

8

121

16

XXIX.

Icci, beatis nunc Arabum invides
gazis et acrem militiam paras
non ante devictis Sabaeae
regibus, horribilique Medo
nectis catenas? quae tibi virginum
sponso necato barbara serviet?
puer quis ex aula capillis

ad cyathum statuetur unctis,
doctus sagittas tendere Sericas'
arcu paterno? quis neget arduis
pronos relabi posse rivos

montibus et Tiberim reverti,

cum tu coëmptos undique nobilis
libros Panaeti Socraticam et domum
mutare loricis Hiberis,
pollicitus meliora, tendis?

8

XXX.

O Venus, regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron et vocantis
ture te multo Glycerae decoram
transfer in aedem.

fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae

et parum comis sine te Iuventas

Mercuriusque.

XXXI.

Quid dedicatum poscit Apollinem vates? quid orat de patera novum fundens liquorem? non opimae Sardiniae segetes feracīs,

non aestuosae grata Calabriae

armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta

mordet aqua taciturnus amnis.

premant Calena falce, quibus dedit Fortuna vitem, dives et aureis

mercator exsiccet culullis

vina Syra reparata merce,

dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum inpune. me pascunt olivae,

me cichorea levesque malvae.

frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones ac, precor, integra

cum mente, nec turpem senectam
degere nec cithara carentem.

XXXII.

Poscimur. si quid vacui sub umbra lusimus tecum, quod et hunc in annum vivat et plurīs, age dic Latinum,

barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,

qui, ferox bello, tamen inter arma sive iactatam religarat udo

litore navem,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum

dulce lenimen mihi cumque, salve,

rite vocanti.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

4

8

122

16

XXXIII.

Albi, ne doleas plus nimio memor
inmitis Glycerae neu miserabilis
decantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide.

insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoën: sed prius Apulis
iungentur capreae lupis,

quam turpi Pholoë peccet adultero.
sic visum Veneri, cui placet inparīs
formas atque animos sub iuga aënea
saevo mittere cum ioco.

ipsum me melior cum peteret Venus, grata detinuit conpede Myrtale libertina, fretis acrior Hadriae curvantis Calabros sinus.

[blocks in formation]

XXXIV.

Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae

consultus erro, nunc retrorsum

vela dare atque iterare cursus cogor relictos. namque Diespiter, igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantīs

egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis

concutitur. valet ima summis

mutare et insigne attenuat deus, obscura promens: hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto

sustulit, hic posuisse gaudet.

« ForrigeFortsæt »