PRAEFATIO. Bene de editionibus auctorum graecorum et latinorum e Caroli Tauchnitzii prelis in publicum emissis meritus C. H. Weise, anno 1850 tempore suo defunctus, etiam Horatium ad normam et rationem huius classicorum collectionis edendum 1843 curaverat. Tabulis autem, in quibus poetae textus typis solidis expressus erat, usu detritis ficri non potuit quin de nova editione paranda non cogitaretur. Quo in ncgotio nihil aliud tanquam finis propositum esse poterat, quam ut, quod rem ipsam et primariann attinebat, textus Weisii pro probabilitate sua fundamento poneretur et paucis tantum, quae imprimis crebriorem verborum distinctionem spectant, mutatis denuo redderetur. Quo cum IV consilio quum simul diligentia quam maxima in verborum vera imagine confingenda coniuncta fuerit, sperari licet fore ut Horatii editio etiam in hanc novam formam redacta benevolentia excipiatur bonisque suis utatur auspiciis. Lipsiae, mense Ianuario 1864. na i anct tian entia Q. HORATII FLACCI ODA RUM LIBER PRIMU S. ODE I. AD CAIUM CILNIUM MAECENATEM. Alios aliis studiis trahi ostendit, se vero lyricae artis gloriam Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum, 5 10 |