Billeder på siden
PDF
ePub

Versando terram experti-nihil improbus anser,
Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri ;
Mellaque decussit foliis; ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit:
Ut varias usus meditando extunderet artis
Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam;
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas,
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus;
Atque alius latum funda jam verberat amnem
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae-
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum-
Tum variae venere artes; labor omnia vicit
Improbus et duris urguens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
Instituit, cum jam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes: subit aspera silva,
Lappaeque tribulique; interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et assiduis herbam insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbram, votisque vocaveris imbrem:
Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum ;
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
Quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,

160-175. The instruments of agriculture.

120

125

130

135

140

145

150

155

160

Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri;
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divina gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur
In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic ab stirpe pedes temo protentus in octo,
Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus,
Stivaque, quae cursus a tergo torqueat imos:
Et suspensa focis explorat robora fumus.

165

170

175

180

Possum multa tibi veterum praecepta referre,
Ni refugis, tenuisque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro,
Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci,
Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat,
Tum variae illudant pestes: saepe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodere cubilia talpae;
Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae
Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum 185
Curculio, atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentis:
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore;
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequidquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius et nigra perfundere amurca,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
Et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
Degenerare tamen, ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublapsa referri;

Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

190

195

200

176-186. Miscellaneous directions; the threshing-floor. — 187 192. Indication of a heavy or a light produce.—193-203. The me dicating and the choice of seed.-204-240. The proper times for sowing.

205

210

215

Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem,
Exercete, viri, tauros; serite hordea campis
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere a atris;
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura:
Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis,
Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
Exspectata seges vanis elusit aristis.

220

225

Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
Haud obscura cadens mittit tibi signa Bootes;
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem

230

Per duodena regit mundi Sol aureus astra.

Quinque tenent coelum zonae: quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni;

Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur, 235
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
Munere concessae divum; et via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
Sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentis aequore tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
Semper et obtenta densantur nocte tenebrae:

231-256. The sun's annual course, and the zodiac.

240

245

Aut redit a nobis Aurora diemque reducit,
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere coelo

Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi ;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat; quando armatas deducere classes;
Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quae mox coelo properanda sereno,
Maturare datur; durum procudit arator
Vomeris obtusi dentem ; `cavat arbore lintres;
Aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis,

250

255

260

Atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga;

Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus

Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla

Religio vetuit, segeti praetendere sepem,

Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli

Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

265

270

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

Felicis operum: quintam fuge; pallidus Orcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Tapetumque creat, saevumque Typhoëa,
Et conjuratos coelum rescindere fratres.
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum ;

275

280

Ter Pater exstructos disjecit fulmine montis.
Septima post decimam felix, et ponere vitem,

Et prensos domitare boves, et licia telae
Addere. Nona fugae melior, contraria furtis.
Multo adeo gelida melius se nocte dedere,

285

Aut cum sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
Tondentur; noctes lentus non deficit humor.

290

257-267. The four seasons. What should the farmer do in the time of rain?-268-275. What work may the farmer do on holy days?-276-286. The moon's influence on certain days. — 287296. Some things are better done at night.

Et quidam seros hiberni ad luminis ignis
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto;
Interea longum cantu solata laborem
Arguto conjunx percurrit pectine telas;
Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem,
Et foliis undam trepidi despumat aeni.

At rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
Et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems, curasque resolvit:
Ceu pressae cum jam portum tetigere carinae
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

295

300

315

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus, 305
Et lauri baccas oleamque cruentaque myrta;
Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores; tum figere damas,
Stuppea torquentem Balearis verbera fundae';
Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. 310
Quid tempestates auctumni et sidera dicam?
Atque, ubi jam breviorque dies et mollior aestas,
Quae vigilanda viris? vel cum ruit imbriferum ver,
Spicea jam campis cum messis inhorruit, et cum
Frumenta in viridi stipula lactentia turgent?
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere proelia vidi,
Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam immensum coelo venit agmen aquarum,
Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Collectae ex alto nubes; ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
Diluit; implentur fossae, et cava flumina crescunt
Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra: quo maxima motu
Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda
Per gentis humiles stravit pavor: ille flagranti

320

325

330

297-299. Some things are better done in summer; 300-310. Some in winter.-311-334. The havoc made by an autumnal storm. Ad mirably expanded and imitated by Thomson, in his Summer, lines beginning

·

Behold, slow settling o'er the lurid grove.'

« ForrigeFortsæt »