Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

Ο Ρ Ε R Α Ο Μ Ν Ι Α

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Fui adhuc, fateor, vanus promissor vel, ut Cicero loquitur, lentus infitiator. Lento enim animo porrexi aures, quas ad me monendum, ut datam de edendis Horatii Satiris et Epistolis fidem exsolverem, non solumn Sosius Honestissimus, sed etiam amici, quorum multum apud me valet auctoritas, vellicarent. Tandem, cum reputarem, me iam longius a carceribus remotum celeri pede ad calcem deferri, ne lenti infitiatoris nota famae meae post fata adhaereret, non amplius moras nectendas, sed rem strenue peragendam esse intellexi. Adpuli igitur animum ad Horatii Satiras et Epistolas simili fere, quo Carmina Horatii Lyrica illustrare studui, commentario instruendas. Ante oculos autem habui

, inprimis tirones et eiusmodi Horatii lectores, qui poetae sententias earumque nexum potius perspicere et imbibere, quam doctas et criticas disputationes inspicere et cognoscere cupiunt, similes fere sitientibus, qui ora sua malunt pura praetereuntis rivi aqua proluere, quam antea de loco, ubi fons rivi lateat, sollicite quaerere. Horum lectorum igitur respectu habito primum operam dedi, ut textum, quantum fieri posset, emendatum et a vitiis typographicis purgatum redderem. Iam vero, cum in Horatii Satiris et Epistolis tam veteres Codices, quam antiquae recentioresque Editiones mirum in modum lectionis varietate inter se discrepent, eas lectiones, quae secundum additas rationes praeferendae mihi videbantur caeteris, delegi et secutus sum. Nec mediocrem in verbis scite inter se conciliandis et apte distinguendis curam posui, quia non raro loci obscuri mutatis et rectius constitutis distinctionibus lucem accipiunt. Quod ad coniecturas attinet, quas passim aequis arbitris dijudicandas in notis proposui, earum tres, quas in textum reciperem, haud indignas habui, rationes, ex quibus hoc factum est, neminem facile improbaturum esse confisus; scilicet Epist. I, 10, 47. pro: aut servit, dedi: haud servit; Epist. I, 20. versu ultimo pro inepta lectione: duxit, exhibui dixit; Epist. ad Pis. 245. pro: ac pene forenses excudendum curavi: aut pene forenses. — Eodem fortasse iure Sat. 1, 10, 59. pro: ac si in textu legi possit: an si, quod totius loci sensus et nexus postulare videtur; et Sat. II, 4, 18. parum pro: malum, nam exemplum, ubi malum pro: male positum sit, vix reperias; sed has et alias coniecturas doctiorum iudicio relinquere malui.

Deinde, cum Horatius ab una sententia ad alteram repente et rapà noosdoxlov transire soleat, id praecipue mihi agendum esse putavi, ut lectores ad sententiarum nexum adverterem; quomodo altera alteri respondeat, docerem, et quid ad sententias inter se consocian

2

das supplendum et animo tenendum sit, monerem. Quodsi tamen fortasse sint, quibus in hac re paulo verbosior fuisse videar, illi uberiorem sententiarum invicem se excipientium expositionem a tironum rationibus haud alienam esse cogitent.

Denique in verborum interpretatione ita versatus sum, ut, quicquid ad ea recte explicanda, illustranda et idoneis exemplis confirmanda spectat, diligenter observarem, exponerem et sensum rei cuique aptum inde elicerem. Non compilavi aliorum scrinia, sed quae cuique debentur, nominatim doctissimo Horatii interpreti, Lambino, (ex cuius ubertate plures irrigarunt suos hortulos) bona fide indicavi.

Ad Horatii Satiras recte, scite et accurate explicandas nostra aetate multa, immo plura fortasse, quam opus erat, contulit Vir Eruditissimus, Heindorfius; a cuius viri tamen auctoritate me non serviliter stetisse et pependisse, haud pauca, ubi ab eo dissentio, satis declarant. — Multum praesidii ad Horatii interpretationem Editione Romae (a. 1811.) a Fea evulgata et multis praeconiis commendata me nacturum esse speraveram; sed haec spes me fefellit. Nam praeter ingentem lectionum e multis Codicibus descriptarum et congestarum farraginem pauca, quae Horatii editorem iuvare possint, habet illa Editio. Nec parum in ea offendit acerbitas et petulantia, qua Fea insultat fere Bentleio, quem tamen longe illum tam doctrinae copia, quam accuratiore latinae linguae scientia superare, quis est, qui non intelligat?

« ForrigeFortsæt »