Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

AD S. TRINITATIS AEDEM, QVAE ORDRVFII EST, PASTOR,

ET SOCIETATIS LAT. IEN. SODALIS.

LIPSIAE

IN LIBRARIA HAHNI AJ

MDCCCXIX.

[merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

De consilio, quod in hac editione Tibulli molienda

sequutus sim, breviter exponere licet, quum de instituti, ad quod haec spectat, ratione inter omnes constet. Praeclara duumvirorum, Ruhkopfii et Seebodii, humanitate evocatus modum ac leges, quas illi Viri de re scholastica optime meriti prudenter scripserunt, ita tenendas esse censui, ut non altioribus tantum studiis juvenum, sed eorum quoque, qui non omni antiquitatis doctrina exculti bonas litteras ament, desideriis opera mea inservirem. Quibus quidem etsi critica notarum pars non admodum arrideat, ab integris tamen et aequis iudicibus veniam facile me impetraturum esse spero. Nam quos magnos conatus, quae fervida studia nuper expertus est Albius, ea id mihi negotii imposuerunt, ut, libris et scriptis et impressis denuo ad partes vocatis, optimas quasque scripturas revocarem, et ea, quae viri celeberrimi de, coniectura in textum admisissent, examinarem. Priscas potissimum editiones quod in consilium adhibui, non mirum videbitur iis, qui primariam vulgatae scripturae sedem aperiri textusque historiam brevem exponi velint. Omnibus, quotquot

[ocr errors]

*

« ForrigeFortsæt »