Nennii Historia Britonum, Bind 4

Forsideomslag
Sumptibus Societatis, 1838 - 84 sider

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side xxx - Lied (Zarncke 268, 3 ; 274, 4 ; 358, 2) of the end of the twelfth, or beginning of the thirteenth century.
Side 8 - Aetas autem proprie duobus modis dicitur : 5 aut enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus : aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe ; secunda a Noe usque ad Abraham ; tertia ab Abraham usque ad David ; quarta a David usque ad transmigrationem luda in Babyloniam ; quinta io deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad adventum Salvatoris in carne ; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur.
Side 50 - Cantorum. tune Arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse dux erat bellorum. primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur Glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen, quod dicitur Dubglas et est in regione Linnuis. sextum bellum super flumen, quod vocatur Bassas.
Side 62 - Buelt. Est ibi cumulus lapidum, et unus lapis superpositus super congestum, cum vestigio canis in eo. Quando venatus est porcum Troynt, impressit Cabal, qui erat canis Arthuri militis, vestigium in lapide, et Arthur postea congregavit congestum lapidum sub lapide in quo erat vestigium canis sui, et vocatur Carn Cabal. Et veniunt homines et tollunt lapidem in manibus suis per spacium diei et noctis, et in crastino die invenitur super congestum suum.
Side 54 - Mailcunus magnus rex apud Brittones regnabat, id est, in regione Guenedotae, quia atavus illius, id est, Cunedag, cum filiis suis, quorum numerus octo erat, venerat prius de parte sinistrali, id est, de regione quae vocatur Manan Guotodin, centum quadraginta sex annis antequam Mailcun regnaret, et Scottos cum ingentissima clade expulerunt ab istis regionibus, et nusquam reversi sunt iterum ad habitandum.
Side 56 - Pasca baptismum suscepit, et duodecem millia hominum baptizati sunt cum eo. Si quis scire voluerit quis eos baptizavit, [R]um map Urbgen baptizavit eos, et per quadraginta dies non cessavit baptizare omne genus Ambronum, et per predicationein illius multi crediderunt in Christo.
Side 32 - Et dum conventa esset magna synodus clericorum ac laicorum in uno concilio, ipse rex praemonuit filiam suam ut exiret ad conventum et ut daret filium suum in sinum Germani et ut diceret quod ipse erat pater filii; et mulier fecit sicut erat edocta. Germanus autem eum benigne accepit et dicere coepit: "Pater tibi ero nee te dimittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur et ad patrem tuum carnalem tibi dare licetur.
Side 51 - Duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta viri de uno impetu Arthur ; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis victor existit.
Side 8 - Hec consurgit ab Affrico boreali ad occidentem versus. In ea sunt .XXVIII civitates et innumerabilia promuntoria cum innumeris castellis ex lapidibus et latere fabricatis, et in ea habitant .iiii.
Side 31 - Et jussit ut invitaret eos, et invitavit Octha et Ebissa cum quadraginta ciulis. At ipsi cum navigarent circa Pictos, vastaverunt Orcades insulas, et venerunt, et occupaverunt regiones plurimas ultra mare...