Billeder på siden
PDF
ePub

Qui poffit, neque eam rationem reddere dictis.
Sed ne forte putes ea demum fola vagare
Quæcumque ab rebus rerum fimulacra recedunt:
Sunt etiam, quæ fponte fua gignuntur, & ipfa:
Conftituuntur in hoc cælo, qui dicitur aer:
Quæ multis formata modis fublime feruntur,
Nec fpeciem mutare fuam liquentia ceffant,
Et quojufque modi formarum vertere in ora.
Ut nubeis facile interdum concrescere in alto
Cernimus, & mundi fpeciem violare ferenam,
Aera mulcenteis motu: nam fæpe gigantum
Ora volare videntur, & umbram ducere late:
Interdum magni montes, avolfaque faxa
Montibus anteire, & folem fuccedere præter:
Inde alios trahere, atque inducere bellua nimbos.
Nunc ea quam facili, & celeri ratione genantur,
Perpetuoque fuaut ab rebus, laplaque cedant.
Semper enim fummum quidquid de rebus abundat,
Quod jaculentur; & hoc alias cum pervenit in res,
Tranfit; ut in primis veftem: fed in aspera faxa,
Aut in materiem ut ligni pervenit, ibi jam
Scinditur, ut nullum fimulacrum reddere poffit.
At cum, fplendida quæ conftant, oppofta fuerunt,
Denfaque ; ut in primis fpeculum eft: nihil accidit horum,
Nam neque, uri veftem, poffit tranfire; neque ante
Scindi, quam meminit lævor præftare falutem.
Quapropter fit, ut hinc nobis fimulacra genantur.
Et quamvis fubito, quovis in tempore, quamque
Rem contra fpeculum ponas, apparet imago:
Perpetuo fluere ut nofcas e corpore fummo
Texturas rerum tenueis, tenueilque figuras.
Ergo multa brevi fpatio fimulacra genuntur,
Ut merito celer his rebus dicatur origo.

Et quafi multa brevi fpatio fum mittere debet
Lumina fol, ut perpetuo fint omnia plena:
Sic a rebus item fimili ratione, neceffe eft,
Temporis in puncto rerum fimulacra ferantur..
Multa, modis multis, in cunctas undique parteis.
Quandoquidem fpeculum queifcumque obvertimus oris,
Res ibi refpondent fimili forma, atque colore.

Præterea, modo quom fuerit liquidiffima.cæli
Tempeftas, perquam fubito fit turbida fœde.
Undique; uti tenebras omneis Acherunta reamur
Liquiffe, & magnas cæli compleffe cavernas :
Ufque adeo, tætra nimborum nocte coorta,
Impendent atræ formidinis ora fuperne.
Quorum quantula pars fit imago, dicere nemo eft,
Qui poffit, neque eam rationem reddere dictis.

Nunc age, quam celeri motu fimulacra ferantur,
Et quæ mobilitas ollis tranantibus auras
Reddita fit, longo ut fpatio brevis hora teratur,
In quemcumque locum diverfo numine tendant;
Suavidicis potius, quam multis verfibus edam :

Parvus ut eft cycni melior canor, ille gruum quam
Clamor, in ætheriis difperfus nubibus Auftri
Principio perfæpe leveis res, atque minutis
Corporibus factas, celereis licet effe videre.
In quo jam genere eft folis lux, & vapor ejus;
Propterea quia funt e primis facta minutis:
Quæ quafi truduntur, perque aeris intervallum
Non dubitant tranfire, fequenti concita plaga.
Suppeditatur enim confeftim lumine lumen,
Et quafi protelo ftimulatur fulgure fulgur.
Quapropter fimulacra pari ratione neceffe eft
Immemorabile per fpatium transcurrere poffe.
Temporis in puncto: primum quod parvola cauffa

Eft, procul a tergo quæ provehat, atque propellat:
Deinde quod ufque adeo textura prædita rara
Mittuntur, facile ut quafvis penetrare queant res
Et quafi permanare per aeris intervallum.

Præterea, fi, quæ penitus corpufcula rerum-
Ex alto in terras mittuntur, folis uti lux,
Ac vapor, hæc puncto cernuntur lapfa diei
Pet totum cæli fpatium diffundere fefe;
Perque volare mare, ac terras, cælumque rigare,
Quod fupera eft; ubi tam volucri hæc levitate feruntur:
Quid? quæ funt igitur jam prima in fronte parata,
Cum jaciuntur, & emiffum res nulla moratur?
Nonne vides citius debere, & longius ire?
Multiplexque loci fpatium tranfcurrere eoden
Tempore, quo folis pervolgant lumina cælum?
Hoc etiam in primis fpecimen verum effe videtur,
Quam celeri motu rerum fimulacra ferantur;
Quod fimul ac primum fub divo fplendor aquai
Ponitur, extemplo, cælo ftellante, ferena
Sidera refpondent in aqua radiantia mundi.
Jamne vides igitur, quam puncto tempore imago
Etheris ex oris ad terrarum accidat oras?

Quare etiam atque etiam mitti hæc fateate neceffe eft Corpora, quæ feriant oculos, vifumque laceffant : Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores: Frigus ut a fluviis, calor a fole, æftus ab und is Equoris, exefor mærorum litora circum. Nec varia ceffant voces volitare per auras? Denique in os falfi venit humor fæpe faporis, Cum mare verfamur proptere dilutaque contra Cum tuimur mifceri abfinthia, tangit amaror. Ufque adeo omnibus ab rebus res quæque Auenter Fertur, & in cun&as dimittitur undique parteis;. Nec mora, nec requies inter datur ulla Aluendi: Perpetuo quoniam fentimus, & omnia femper. Cernere, odorari licet, & fentire fonorem.

Præterea, quoniam manibus tractata figura In tenebris quædam, cognofcitur effe eadem, quæ Cernitur in luce, & claro candore; neceffe eft Confimili cauffa tactum, vifumque moveri. Nunc igitur, fi quadratum tentamus, & id nos Commovet in tenebris; in luci que poterit res Accidere ad fpeciem, quadrata nifi ejus imago?

Effe in imaginibus quapropter cauffa videtur Cernendi, neque poffe fine his res ulla videri.

Nunc ea, quæ dico, rerum fimulacra, feruntur Undique, & in cunctas jaciuntur didita parteis : Verum, nos oculis quia folis cernere quimus, Propterea fit, uti, fpeciem quo vertimus, omnes Res ibi eam contra feriant forma, atque colore. Et quantum quæque a nobis res abfit, imago Efficit, ut videamus, & internofcere curat. Nam cum mittitur, extemplo protrudit, agitque, A Aera, qui inter fe cumque eft, oculofque locatus: Ifque ita per noftras acies perlabitur omnis; Et quafi perterget pupillas, atque ita tranfit. Propterea fit, uti videamus quam procul abfit Res quæque; & quanto plus aeris ante agitatur, Et noftros oculos perterget longior aura, Tam procul effe magis res quæque remota videtur. Scilicet hæc fumme celeri ratione geruntur, Quale fit ut videamus: & una quam procul abfit. Illud in his rebus minime mirabile habendum eft, Cur ea, quæ feriant oculos fimulacra, videri : Singula cum nequeant, res ipfæ perfpiciantur. Ventus enim quoque paullatim cum verberat; & cœ

Z z 2

Acre

Acre ferit frigus; non privam quamque folemus
Particulam venti fentire, & frigoris ejus;
Sed magis univerfum fierique perinde videmus
Corpore tum plagas in noftro; tamquam aliquæ res
Verberet, atque fui det fenfum corporis extra.
Præterea, lapidem digito cum tundimus, ipfum
Tangimus extremum faxi, fummumque colorem:
Nec fentimus eum tactu, verum magis ipfam
Duritiem penitus faxi fentimus in alto.

Nunc age, cur ultra speculum videatur imago,
Percipe, nam certe penitus remmota videtur.
Quod genus illa, foris quæ vere tranfpiciuntur,,
Janua cum per fe tranfpectum præbet apertum,
Multa facitque foris ex ædibus ut videantur.
Is quoque enim duplici, geminoque fit aere vifus.
Primus enim eft, citra pofteis qui cernitur aer:
Inde fores ipfæ dextra, lævaque fequuntur:
Poft extraria lux oculos perterget, & aer
Alter, & illa, foris quæ vere tranfpiciuntur.
Sic ubi fe primum fpeculi projecit imago,
Dum venit ad noftras acies, protrudit, agitque
Aera, qui inter fe cumque eft oculofque locatus:
Et facit, ut prius hunc omnem fentire queamus,
Quam fpeculum: fed ubi fpeculum quoque fenfimus ipfum,
Continuo a nobis in id hæc, que fertuf, imago,
Pervenit, & noftros oculos rejecta revifit;
Atque alium præ fe propellens aera volvit,
Et facit, ut prius hunc, quam fe, videamus:
Diftare a fpeculo tantum remmota videtur.
Quare etiam atque etiam minime mirarier eft par
Illis, quæ reddunt speculorum ex æquore vifuni,
Aeribus binis; quoniam res confit utroque.

eoque

Nunc ea, quæ nobis membrorum dextera pars eft,
In fpeculis fit ut in læva videatur, eo quod
Planitiem ad fpeculi veniens cum offendit imago,
Non convertitur incolumis; fed recta retrorfum
Sic eliditur, ut fiquis prius, arida quam fit
Cretea perfona, adlidat pilave, trabive;
Atque ea continuo rectam fi fronte figuram
Servet, & elifam retro fefe exprimat ipfa,
Fiet ut, ante oculus fuerit quí dexter, hic idem
Nunc fit lævus; & e lævo fit mutua dexter.

Fit quoque de fpeculo in fpeculum ut tradatur imago:
Quinque etiam, fexve ut fieri fimulacra fuerint.
Nam quæcumque retro parte interiore latebunt,
Inde tamen, quamvis torte, penitulque remota,
Omnia per flexos aditus educta licebit

Pluribus hæc fpeculis videantur in ædibus effe..

Ufque adeo e fpeculo in fpeculum tralucet imago:
Et cum læva data eft, fit rurfum ut dextera fiat:
Inde retrorfum reddit fe, & convertit eodem.

Quinetiam, quæcumque latufcula funt fpeculorum
Adfimili lateris flexura prædita nostri :
Dextera ea propter nobis fimulacra remittunt ;
Aut quia de fpeculo in fpeculum transfertur imago,
Inde ad nos elifa bis advolat; aut etiam quod
Circumagitur, cum venit imago; propterea quod
Flexa figura docet fpeculi convertier ad nos.

Endogredi porro pariter fimulacra, pedemque
Ponere nobifcum credas, geftumque imitari;
Propterea, quia de fpeculi qua parte recedas,
Continuo nequeunt illinc fimulacra reverti :
Omnia quandoquidem cogit natura referri,
Ac refilire ab rebus ad æquos reddita flexus.
Splendida porro oculi fugitant, vitantque tueri:
Sol etiam cæcat, contra fi tendere pergas:

Propterea, quia vis magna eft ipfius; & alte
Aera per purum graviter fimulacra feruntur,
Et feriunt oculos, turbantia compofituras.
Præterea, fplendor, quicumque eft acer,
Sæpe oculos, ideo quod femina poffider ignis
Multa, dolorem oculis quæ gignunt infinuando.

adurit

Lurida præterea fiunt quæcumque tuentur
Arquati: quia luroris de corpore eorum
Semina multa fluunt fimulacris obvia rerum;
Multaque funt oculis in eorum denique mifta,
Quæ contage fua palloribus omnia pingunt.

E tenebris autem, quæ funt in luce, tuemur,
Propterea, quia cum propior caliginis aer
Ater init oculos prior, & poffedit apertos;
Infequitur candens confeftim lucidus aer,
Qui quafi purgat eos, ac nigras difcutit umbras
Aeris illius: nam multis partibus hic eft
Mobilior, multifque minutior, & mage pollens.
Qui fimul atque vias oculorum luce replevit,
Atque patefecit, quas ante obfederat ater,
Continuo rerum fimulacra adaperta fequuntur,
Quæ fita funt in luce, laceffuntque ut videamus.
Quod contra facere in tenebris a luce nequimus:
Propterea, quia pofterior caliginis aer
Craffior infequitur, qui cuncta foramina complet;
Obfiditque vias oculorum, ne fimulacra
Poffint ullarum reram conjecta moveri.

Quadratafque procul turreis cum cernimus urbis,
Propterea fit, uti videantur fæpe rotundæ,
Angulus obtufus quia longe cernitur omnis,
Sive etiam potius non cernitur; ac perit ejus
Plaga, nec ad noftras acies perlabitur ictus:
Aera per multum quia dum fimulacra feruntur,
Cogit hebefcere eum crebris offenfibus aer.
Hinc, ubi fuffugit fenfum fimul angulus omnis,
Fit, quafi tornata ut Laxorum ftructa tuantur.
Non tamen ut coram quæ funt, vereque rotunda,
Sed quafi adumbratim paullum fimulata videntur.
Umbra videtur item nobis in fole moveri,
Et veftigia noftra fequi, geftumque imitari,
(Aera. fi credas privatum lumine poffe
Endogredi, motus hominum, geftufque fequentem.
Nam nihil effe poteft aliud nifi lumine caffus
Aer, id, quod nos umbram perhibere fuemus.)
Nimirum, quia terra locis ex ordine certis
Lumine privatur folis, quacumque meantes
Officimus: repletur item, quod liquimus ejus.
Propterea fit uti videatur, quæ fuit umbra
Corporis, e regione eadem nos ufque fecuta.
Semper enim nova fe radiorum lumina fundunt,
Primaque difpereunt, quafi in ignem lana trahatur.
Propterea facile & fpoliatur lumine terra:
Et repletur item, nigrafque fibi abluit umbras.

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum .
Nam, quocumque loco fit lux, atque umbra, tueri
Illorum eft: eadem vero fint lumina, necne;
Umbraque, quæ fuit hic, eadem num tranfeat illuc ;
An potius fiat, paullo quod diximus ante :
Hoc animi demum ratio difcernere debet:
Nec poffunt oculi naturam nofcere rerum.
Proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
Qua vehimur navi, fertur, cum ftare videtur:
Quæ manet in ftatione, ea præter creditur ire:
Et fugere ad puppim colles, campique videntur,
Quos agimus præter navim, velifque volamus.
Sidera ceffare etheriis adfixa cavernis

Cuneta

Cuneta videntur: at adfiduo in funt omnia motu:
Quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
Cum permenfa fuo funt cælum corpore claro:
Solque pari ratione manere, & luna videtur
In ftatione, ea quæ ferri res indicat ipfa.

Exftantefque procul medio de gurgite montes,
Claffibus inter quos liber patet exitus, iidem
Apparent; & longe divolfi licet, ingens
Infula conjunctis tamen ex his una videtur.

Atria verfari, & circumcurfare columnæ
Ufque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipfi
Defierunt verti, vix ut jam credere poffint,
Non fupra fefe ruere omnia tecta mínari.

Jamque rubrum tremulis jubar ignibus erigere alte
Cum cœptat natura, fupraque extollere monteis ;
Quos tibi tum fupra fol monteis effe videtur,
Cominus ipfe fuo contingens fervidus igni,
Vix abfunt nobis miffus bis mille fagittæ:
Vix etiam cursus quingentos fæpe veruti :
Inter eos, folemque jacent immania ponti
Equora, fubftrata ætheriis ingentibus oris :
Interjectaque funt terrarum millia multa,
Quæ variæ retinent gentes, & fæcla ferarum.
At conlectus aquæ, digitum non altior unum,
Qui lapides inter fiftit per ftrata viarum,
Defpectum præbet fub terras impete tanto,
A terris quantum cæli patet altus hiatus:
Nubila defpicere, & cælum ut videare videre, &
Corpora mirando fub terras abdita cælo.

Denique, ubi in medio nobis equus acer obhæfit
Flumine, & in rapidas amnis defpeximus undas;
Stantis equi corpus tranfverfum ferre videtur
Vis, & in adverfum flumen contrudere raptim:
Et, quocumque oculos trajecimus, omnia ferri,
Et fluere adfimili nobis ratione videntur.

Porticus æquali quamvis eft denique ductu,
Stanfque in perpetuum paribus fuffulta columnis;
Longa tamen parte ab fumma cum tota videtur,
Paullatim trahit angufti faftigia coni,
Tecta folo jungens, atque omnia dextera lævis:
Donicum in obfcurum coni conduxit acumen.

In pelago nautis ex undis ortus, in undis
Sol fit uti videatur obire, & condere lumen:
Quippe ubi nil aliud nifi aquam, cælumque tuentur ;
Ne leviter credas labefactari undique fenfus.

At maris ignaris, in portu clauda videntur Navigia, apluftris fractis, obnitier undis. Nam quæcumque fupra rorem falis edita pars eft Remorum, recta eft; & recta fuperne guberna : Quæ demerfa liquore obeunt, refracta videntur Omnia converti, furfumque fupina reverti; Et reflexa prope in fummo fluitare liquore. Raraque per cælum cum venti nubila portant Tempore nocturno, tum fplendida figna videntur Labier adverfum nubeis, atque ire fuperne Longe aliam in partem, quam quo ratione feruntur. At fi forte oculo manus uni fubdita, fubter Preffit eum, quodam fenfu fit, uti videantur Omnia, quæ tuimur, fieri tum bina tuendo; Bina lucernarum florentia lumina flammis, Binaque per totas ædeis geminare fupellex: Et duplices hominum facies, & corpora bina. Denique cum fuavi devinxit membra fopore Somnus, & in fumma corpus jacet omne quiete; Tum vigilare tamen nobis, & membra movere Noftra videmur, & in noctis caligine cæca.

Cernere cenfemus folem, lumenque diurnum:
Conclufoque loco cælum, mare, flumina, monteis
Mutare, & campos pedibus tranfire videmur:
Et fonitus audire, fevera filentia noctis
Undique cum conftent; & reddere dicta tacentes

Cetera de genere hoc mirando, multa videmus
Qua violare fidem quafi fenfibus omnia quærunt;
Nequidquam: quoniam pars horum maxima fallit
Propter opinatus animi, quos addimus ipfi;
Pro vifis ut fint, quæ non funt fenfibus vifa.
Nam nihil egregius, quam res fecernere apertas
A dubiis, animus quas ab fe protinus addit.

Denique nil fciri fiquis putat, id quoque nefcit,
An fciri poffit, quom fe nil fcire fatetur:
Hunc igitur contra mittam contendere cauffam,
Qui capite ipfe fuo inftituit veftigia retro.

Et tamen hoc quoque uti concedam fcire; at id ipfum
Quæram, quom in rebus veri nil viderit ante,
Unde fciat, quid fit fcire, & nefcire viciffim;
Notitiam veri quæ res, falfique crearit;
Et dubium certo quæ res differre probarit.

Invenies primis ab fenfibus effe creatam Notitiam veri, neque fenfus poffe refelli: Nam majore fide debet reperirier illud, Sponte fua veris quod poffit vincere falfa. Quid majore fide porro, quam fenfus haberi Debet? an ab fenfu falfo ratio orta, valebit Dicere eos contra, quæ tota ab fenfibus orta eft? Qui nifi fint veri, ratio quoque falfa fit omnis. An poterunt oculos aures reprehendere? an aureis Tactus? an hunc porro tactum fapor arguet oris? An confutabunt nares, oculive revincent? Non (ut opinor) ita eft: nam feorfum quoique poteftas Divifa eft fua vis quoique eft: ideoque neceffe eft, Quod molle, aut durum eft; gelidum, fervenfve; feorfum Id molle, aut durum, gelidum, fervenfve videri: Et feorfum varios rerum fentire colores, Et quæcumque coloribus funt conjuncta, neceffe eft. Seorfus item fapor oris habet vim; feorfus odores Nafcuntur; feorfum fonitus: ideoque neceffe eft, Non poffint alios alii convincere fenfus. Nec porro poterunt ipfi reprendere fefe; Equa fides quoniam debebit femper haberi. Proinde, quod in quoque eft his vifum tempore, verum est. Et, fi non poterit ratio diffolvere cauffam, Cur ea, quæ fuerint juxtim quadrata, procul fint Vifa rotunda; tamen præftat rationis egentem Reddere mendofe cauffas utriufque figuræ, Quam manibus manifefta fuis emittere quæquam ; Et violare fidem primam, & convellere tota Fundamenta, quibus nixatur vita, falufque. Non modo enim ratio ruat omnis; vita quoque ipfa Concidat extemplo, nifi credere fenfibus aufis; Præcipiteifque locos vitare, & cetera, quæ fint In genere hoc fugienda; fequi, contraria que fint. Illa tibi eft igitur verborum copia caffa Omnis, quæ contra fenfus inftructa, parata eft. Denique ut in fabrica, fi prava eft regula prima, Normaque fi fallax rectis regionibus exit, Et libella aliqua fi ex parti claudicat hilum ; Omnia mendofe fieri, atque obftipa neceffum eft, Prava, cubantia, prona, fupina, atque abfona tecta ; Jam ruere ut quædam videantur velle, ruantque, Prodita judiciis fallacibus omnia primis. Sic igitur ratio tibi rerum prava, neceffe eft, Fallaque fit, falfis quæcumque ab fenfibus orta eft.

Nunc

Nunc alii fenfus, quo pacto quifque fuam rem
Sentiat, haud quaquam ratio fcrupola relicta eft.
Principio, auditur fonus, & vox omnis, in aureis
Infinuata fuo pepulere ubi corpore fenfum.
Corpoream quoque enim vocem conftare fatendum est,
Et fonitum, quoniam poffunt impellere fenfus.
Præterradit enim vox fauceis fæpe; facitque
Afperiora foras gradiens arteria clamor.
Quippe, per anguftum turba majore coorta
Ire foras ubi cœperunt primordia vocum,
Scilicet expletis quoque janua raditur oris
Rauca viis & iter lædit, qua vox it in auras .
Haud igitur dubium eft, quin voces, verbaque constent
Corporeis e principiis, ut lædere poffint.

Nec te fallit item, quid corporis auferat, & quid
Detrahat ex hominum nervis, ac viribus ipfis
Perpetuus fermo nigrai notis ad umbrain,
Aurora perductus ab exoriente nitore,
Præfertim fi cum fummo eft clamore profufus.
Ergo corpoream vocem conftare necesse est;
Multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
Afperitas autem vocis fit ab afperitate
Principiorum, & item layor lævore creatur.
Nec fimili penetrant aureis primordia forma,
Quom tuba depreffo graviter fub murmure mugit;
Aut reboant raucum retrocita, cornua bombum ;
Vallibus & cycni gelidis orti ex Heliconis,
Cum liquidam tollunt lugubri voce, querelam .
Hafce igitur penitus voces cum corpore nostro
Exprimimus, rectoque foras emittimus ore,
Mobilis articulat verborum dædala lingua;
Formaturaque labrorum pro parte figurat,

Atque ubi non longum fpatium eft, unde illa profecta
Perveniat vox quæque, neceffe eft verba quoque ipfa
Plane exaudiri, difcernique articulatim :
Servat enim formaturam, fervatque figuram.
At fi interpofitum fpatium fit longius æquo,
Aera per multum confundi verba neceffe eft,
Et conturbari vocem, dum tranfvolat auras.
Ergo fit, fonitum ut poffis audire, neque hilum
Internofcere verborum fententia quæ fit:
Ufque adeo confufa venit vox, inque pedita.

Præterea, edictum fæpe unum perciet aureis
Omnibus in populo, emiffum præconis ab ore:
In multas igitur voces vox una repente
Diffugit, in privas quoniam fe dividir aureis,
Obfignans formam verbis, clarumque fonorem.
At, quæ pars yocum non aureis accidit iplas,
Præterlata perit fruftra diffufa per auras:
Pars folidis adlisa locis rejecta sonorem
Reddit, & interdum fruftratur imagine verbi.

Quæ bene cum videas, rationem reddere poffis
Tute tibi, atque aliis, quo pacto per loca fola
Saxa pareis formas verborum ex ordine reddant,
Palanteis comites cum monteis inter opacos
Quærimus, & magna difperfos voce ciemus.

Sex etiam, aut feptem loca vidi reddere voces,
Unam cum jaceres: ita colles collibus ipfis
Verba repulfantes iterabant dicta referre.
Hæc loca capripedes Satyros, Nymphafque tenere
Finitimi fingunt, & Faunos effe loquuntur;
Quorum noctivago ftrepitu, ludoque jocanti
Adfirmant volgo taciturna filentia rumpi;
Chordarumque fonos fieri, dulceifque querelas,
Tibia quas fundit digitis pulfata canentum:
Et genus agricolum late fentifcere, cum Pan

LIBER IV.

Pinea femiferi capitis velamina quaffans,
Unco fæpe labro calamos percurrit hianteis
Fistula filveftrem ne ceffet fundere mufam.
Cetera de genere hoc monftra, ac portenta loquuntur,
Ne loca deferta ab divis quoque forte putentur
Sola tenere: ideo jactant miracula dictis:
Aut aliqua ratione alia ducuntur; ut omne
Humanum genus eft avidum nimis auricularum.

Quod fupereft, non eft mirandum, qua ratione'
Quæ loca per nequeunt oculi res cernere apertas,
Hæc loca per voces veniant, aureifque laceffant:
Cum loquimur claufis foribus, quod fæpe videmus.
Nimirum, quia vox per flexa foramina rerum
Incolumis tranfire poteft; fimulacra renutant:
Perfcinduntur enim, nifi recta foramina tranant ;
Qualia funt vitri, fpecies que tranfvolat omnis.
Præterea, parteis in cunctas dividitur vox:
Ex aliis aliæ quoniam gignuntur; ubi una
Diffiluit lemel in multas exorta quafi ignis
Sæpe folet fcintilla fuos ie fpargere in igneis.
Ergo replentur loca vocibus, abdita retro
Omnia quæ circum fuerint, fonituque cientur.
At fimulacra viis directis omnia tendunt,
Ut funt miffa femel: quapropter cernere nemo
Se fupra potis eft: at voces accipere extra.
Et tamen ipfa quoque hæc, dum transit clausa viarum,
Vox obtunditur, atque aureis confula penetrat:
Et fonitum potius, quain verba, audire videmur.
Hec, queis fentimus fuccum, lingua atque palatum,
Pluiculum habent in fe rationis, plufque operai.

Principio, fuccum fentimus in ore, cibum cum
Siquis forte manu premere, exficcareque cœpit.
Mandendo exprimimus: ceu plenam fpongiam aquai
Inde, quod exprimimus, per caulas omne palati
Diditur, & rare perplexa foramina linguæ.
Hæc ubi lævia funt manantis corpora fucci,
Suaviter attingunt, & fuaviter omnia_tractant
Humida linguai circum fudantia templa:
At contra pungunt fenfum, lacerantque ccorta,
Quanto quæque magis funt afperitate repleta.
Deinde voluptas eft e fucco in fine palati:
Cum vero deosfum per fauceis præcipitavit,
Nulla voluptas eft, dum diditur omnis in artus:
Nec refert quidquam, quo viêtu corpus alatur;
Dummodo, quod capias, concoctum didere poffis
Artubus, & ftomachi humectum fervare tenorem.

Nunc aliis alius cur fit cibus, ut videamus,
Expediam; quareve, aliis quod trifte, & amarum eft,
Hoc tamen effe aliis poffit prædulce videri.
Tantaque in his rebus diftantia, differitafque eft,
Ut quod aliis cibus eft, aliis fuat acre venenum.
Eft utique, ut ferpens hominis contacta falivis
Difperit, ac fefe mandendo conficit ipfa.
Præterea, nobis veratrum eft acre venenum,
At capris adipes, & coturnicibus auget,
Ut quibus id fiat rebus, cognofcere poffis,
Principio meminiffe decet, quæ diximus ante,
Semina multimodis in rebus mifta teneri.
Porro omnes, quæcumque cibum capiunt animantes,
Ut funt diffimiles extrinfecus, & generatim
Extima membrorum circumcæfura coercet;
Proinde & feminibus diftant, variantque figura.
Semina cum porro diftent, differre neceffe eft
Intervalla, viafque, foramina quæ perhibemus,
Omnibus in membris, & in ore, iploque palato.
Esse minora igitur quædam, majoraque debent;

Effe

Effe triquetra aliis, aliis quadrata neceffe eft:
Multa rotunda, modis multis multangula quædam.
Namque figurarum ut ratio, motufque repofcunt,
Proinde foraminibus debent differre figuræ;
Et variare viæ, proinde ac textura coercet.
Ergo ubi quod fuave eft aliis, aliis fit amarum :
Illis, queis fuave eft, læviffima corpora debent
Contrectabiliter caulas intrare palati:

At contra, quibus eft eadem res intus acerba,
Afpera nimirum penetrant, hamataque fauceis.

Nunc facile ex his eft rebus cognofcere quæque.
Quippe, ubi quoi febris, bili fuperante, coorta eft,
Aut alia ratione aliqua eft vis excita morbi;
Perturbatur ibi totum jam corpus, & omnes
Commutantur ibi pofituræ principiorum:
Fit, prius ad fenfum ut quæ corpora conveniebant,
Nunc non conveniant, & cetera fint magis apta,
Quæ penetrata queunt fenfum progignere acerbum.
Utraque enim funt in mellis commifta fapore:
Id quod jam fupera tibi fæpe oftendimus ante.

Nunc age, quo pacto nareis adjectus odoris
Tangat, agam. Prímum res multas effe neceffe eft,
Unde fluens volvat varius fe fluctus odoruma.
Nam fluere, & mitti volgo, fpargique putandum eft.
Verum aliis alius magis eft animantibus aptus,
Diffimileis propter formas: ideoque per auras
Mellis apes quamvis longe ducuntur odore;
Volturiique cadaveribus; tum fiffa ferarum
Ungula quo tulerit greffum, promissa canum vis
Ducit; & humanum longe præfentit odorem
Romulidarum arcis fervator, candidus anfer.

Sic aliis alius nidor datus ad fua quemque
Pabula ducit, & a tætro refilire veneno
Cogit; eoque modo fervantur fecla ferarum.

Hic odor ipfe igitur, nareis quicumque laceffit,
Eft alio ut poffit permitti longius alter.

Sed tamen haud quifquam tam longe fertur eorum,
Quam fonitus, quam vox; mitto jam dicere, quam res,
Que feriant oculorum acies, vifumque laceffunt.
Errabundus enim tarde venit, ac perit ante
Paullatim facilis diftra&tus in aeris auras:
Ex alto primum quia vix emittitur ex re.
Nam penitus fluere, atque recedere rebus odores
Significat, quod fracta magis redolere videntur
Omnia; quod contrita; quod igni conlabefacta.
Deinde videre licet majoribus effe creatum
Principiis voci: quoniam per faxea fepta
Non penetrat, qua vox volgo, fonitufque feruntur.
Quare etiam quod olet, non tam facile effe videbis
Inveftigare, in qua fit regione locatum:
Refrigefcit enim cunctando plaga per auras;
Nec calida ad fenfum decurrit nuntia rerum.
Errant fæpe canes itaque, & veftigia quærunt.
Nec tamen hoc folis in odoribus, atque faporum
In genere eft: fed item fpecies rerum, atque colores
Non ita conveniunt ad fenfus omnibus omnes,
Ut non fint aliis quædam magis acria vifu.

Quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis
Auroram clara confuetum voce vocare,
Nenu queunt rapidi contra conftare leones,
Inque tueri: ita continuo meminere fugai:
Nimirum, quia funt gallorum in corpore quædam
Semina, que, cum funt oculis immiffa leonum,
Pupillas interfodiunt, acremque dolorem

Præbent, ut nequeant contra durare feroces ;
Cum tamen hæc noftras acies nil lædere poffint:

LIBER IV.

367
Aut quia non penetrant; aut quod penetrantibus illis-
Exitus ex oculis liber datur; in remeando
Lædere ne poffint ex ulla lumina parte.

Nunc age, quæ moveant animum res, accipe; & unde,
Quæ veniunt, veniant in mentem, percipe paucis.
Principio hoc dico, rerum fimulacra vagari
Multa modis multis in cunetas undique parteis
Tenuia, quæ facile inter fe junguntur in auris,
Obvia cum veniunt, ut aranea, bracteaque auri.
Quippe etenim multo magis hæc funt tenuia textu,
Quam quæ percipiunt oculos, vifumque laceffunt:
Corporis hæc quoniam penetrant per rara, cientque
Tenuem animi naturam intus, fenfumque laceffunt.
Centauros itaque, & Scyllarum membra videmus,
Cerbereafque canum facies, fimulacraque eorum,
Quorum morte obita tellus amplectitur offa:
Omne genus quoniam paffim fimulacra feruntur;
Partim fponte fua quæ fiunt aere in ipfo;
Partim quæ variis ab rebus cumque recedunt;
Et quæ confiftunt ex horum facta figuris.
Nam certe ex vivo Centauri non fit imago:
Nulla fuit quoniam talis natura animalis.
Verum ubi equi atque hominis cafu convenit imago,
Hærefcit facile extemplo, quod diximus ante,
Propter fubtilem naturam, & tenuia texta.
Cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
Que cum mobiliter fumma levitate feruntur,
Ut prius oftendi; facile uno commovet ictu
Quælibet una animum nobis fubtilis imago:
Tenuis enim mens eft, & mire mobilis ipfa.

Hæc fieri, ut memoro, facile hinc cognofcere poffis :
Quatinus hoc fimile eft oculis, quod mente videmus,
Atque oculis fimili fieri ratione neceffe eft:
Nunc igitur quoniam docui me forte leones
Cernere per fimulacra, oculos quæcumque laceffunt ;
Scire licet mentem fimili ratione moveri
Per fimulacra leonum cetera, quæ videt æque,
Nec minus, atque oculi: nifi quod mage tenuia cernit.
Nec ratione alia, cum fomnus membra profudit,
Mens animi vigilat; nifi quod 1. nulacra laceffunt
Hæc eadem noftros animos, quæ, quom vigilamus:
Ufque adeo certe ut videamur cernere eum, quem
Reddita vitai jam mors, & terra potita eft.
Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
Corporis offecti fenfus per membra quiefcunt;
Nec poffunt falfum veris convincere rebus.
Præterea, meminiffe jacet, languetque fopore;
Nec diffentit, eum mortis, lerique potitum
Jampridem, quem mens vivum fe cernere credit.

Quod fupereft, non eft mirum, fimulacra moveri,
Brachiaque in numerum jactare, & cetera membra :
Nam fit, ut in fomnis facere hoc videatur imago.
Quippe, ubi prima perit, alioque eft altera nata
Endo ftatu, prior hæc geftum mutale videtur.
Scilicet id fieri celeri ratione putandum eft.

Multaque in his rebus quæruntur, multaque nobis
Clarandum eft, plane fi res exponere avemus.
Quæritur in primis, quare, quod quoique libido
Venerit, extemplo mens cogitet ejus idipfum.
Anne voluntatem noftram fimulacra tuentur?
Et fimulac volumus, nobis occurrit imago?
Si mare, fi terram cordi eft, fi deniqué cælum,
Conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
Omnia fub verbone creat natura, paratque?
Quom præfertim aliis eadem in regione, locoque
Longe diffimileis animus res cogitet omnis?

Quid

P

« ForrigeFortsæt »