Billeder på siden
PDF
ePub

LECTORI S.

CONSILIUM de edendo Theocrito, multis abhinc annis a me susceptum, quare postea abjecerim, nunc autem denuo repetiverim, paucis accipe. Nimirum quæ in scriptore hoc excutiendo conjectura assecutus eram, re accuratius perpensa, vix tanti esse videbantur, quæ nulla Codicum auctoritate munita, in publicum, hac saltem forma, prodirent. Jam autem cum nonnulla ex iis, tum a Codicibus Dorvillianis, quos Oxonii nuper evulgavit Gaisfordius, confirmari, tum ab ipso Gaisfordio probari animadverterem, placuit mihi intermissa studia revocare. Neque non adjutum est hoc consilium ab inclyta nostra Academia; quippe quæ sumptus omnes ad rem typographicam pertinentes in se susceperit. Itaque strenue operam navavi ut virorum doctorum opinioni satisfacerem. Neque tamen doctorum, sed tironum in usus, hoc opus præcipue destinatur ; qui si aliquem fructum ex eo perceperint, me laboris mei non pœnitebit. Bionem et Moschum Theocrito subjunxi, tum quod ab aliis hoc factum est, tum quod ipsi hi poetæ, utcunque Theocrito minores, multa tamen in se venusta, multa etiam Criticorum opem flagitantia continent, multa denique a me ipso, nisi omnino fallor, non infeliciter tentata.

Jam si de subsidiis hujus editionis dicendum est, in iis sane præcipue numerandi sunt ipsi isti thesauri Dorvilliani de quibus supra locutus sum; qui mihi ad complanandum solum in itinere difficili plurimum valuerunt. Notas etiam in Theocritum Gualteri Taylor S. T. P. viri eruditi, Græcæ linguæ apud Cantabrigienses olim Professoris, evolvere mihi contigit, quarum aliquot inter nostra reperientur. Quod ad Codicum explicationem attinet, iisdem compendiis usus sum quæ adhibuit Gaisfordius. Cum autem in medio opere essem, in manus mihi allata est nova Theocriti editio, cura Theophili Kiesslingii, Lipsia, An. 1819. quem si citius nactus essem, profecto in arenam ab alio occupatam noluissem descendere. Vale, atque his conatibus meis fruere.

Dabam Kalendis Martiis,
Anno M. DCCC. XXI.

[ocr errors]

ΘΕΟΚΡΙΤΟΥ

ΤΟΥ ΣΥΡΑΚΟΥΣΙΟΥ

ΕΙΔΥΛΛΙΑ.

THEOCRITI SYRACUSANI

EIDYLLIA.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »