EPISTOLA I.—AD MECENATEM.
PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena, Spectatum satis et donatum jam rude quæris, Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo: Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro, Ne populum extrema toties exoret arena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem : Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,
Quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum; Condo et compono, quæ mox depromere possim. Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes. Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, Virtutis veræ custos rigidusque satelles; Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor, Et mihi res, non me rebus subjungere conor. Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum, Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quæ spem Consiliumque morantur agendi naviter id, quod Eque pauperibus prodest, locupletibus æque, Eque neglectum pueris senibusque nocebit. Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis: Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi; Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quæ te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturæ patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quæ maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore; Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: Ne cures ea, quæ stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. "O cives, cives, quærenda pecunia primum est; Virtus post nummos." Hæc Janus summus ab imo Prodocet, hæc recinunt juvenes dictata senesque Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt: Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris," aiunt, "Si recte facies." Hic murus aëneus esto: Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est Nenia, quæ regnum recte facientibus offert, Et maribus Curiis et decantata Camillis? Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem, Si possis, recte, si non, quocunque modo rem, Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî, An qui Fortunæ te responsare superbæ Liberum et erectum præsens hortatur et aptat? Quod si me populus Romanus forte roget, cur Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem, Nec sequar aut fugiam, quæ diligit ipse vel odit, Olim quod vulpes ægroto cauta leoni
Respondit, referam: "Quia me vestigia terrent, Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum." Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui Crustis et pomis viduas venentur avaras, Excipiantque senes, quos in vivaria mittant; Multis occulto crescit res fœnore. Verum Esto aliis alios rebus studiisque teneri: Iidem eadem possunt horam durare probantes? "Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amoenis," Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem Festinantis heri; cui si vitiosa libido Fecerit auspicium: cras ferramenta Teanum Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est: Nil ait esse prius, melius nil cœlibe vita; Si non est, jurat bene solis esse maritis. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos, Balnea, tonsores, conducto navigic æque Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inæquali tonsore capillos Occurri, rides; si forte subucula pexæ
Trita subest tunicæ vel si toga dissidet impar, Rides: quid, mea quum pugnat sententia secum, Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, Estuat et vitæ disconvenit ordine toto, Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis ? Insanire putas sollemnia me neque rides, Nec medici credis nec curatoris egere A prætore dati, rerum tutela mearum Quum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum; Præcipue sanus, nisi quum pituita molesta est.
EPISTOLA II.- -AD LOLLIUM.
TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi; Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Græcia Barbariæ lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet æstus. Antenor censet belli præcidere causam. Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus, Cogi posse negat. Nestor componere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden;
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
Qui domitor Trojæ multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per æquor, 20 Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circæ pocula nosti;
Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, Vixisset canis immundus vel amica luto sus. Nos numerus sumus et fruges consumere nati, Sponsi Penelopa, nebulones, Alcinoique In cute curanda plus æquo operata juventus, Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam. Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui Si noles sanus, curres hydropicus; et ni Posces ante diem librum cum lumine, si non Intendes animum studiis et rebus honestis, Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur, Quæ lædunt oculum, festinas demere; si quid Est animum, differs curandi tempus in annum? Dimidium facti, qui cœpit, habet; sapere aude; Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille Labitur, et labetur in omne volubilis ævum. Quæritur argentum puerisque beata creandis Uxor, et incultæ pacantur vomere silvæ : Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. Non domus et fundus, non æris acervus et auri Ægroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet, Si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res, Ut lippum pictæ tabulæ, fomenta podagram, Auriculas citharæ collecta sorde dolentes.
« ForrigeFortsæt » |