Billeder på siden
PDF
ePub

Defendente vicem modo rhetoris atque poëtæ,
Interdum urbani, parcentis viribus atque

Extenuantis eas consulto.

Ridiculum acri

20

30

Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit neque simius iste,
Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.
"At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est."
Quum versus facias, te ipsum percontor, an et quum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petillî,
Scilicet oblitus patriæque patrisque, Latine
Quum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego quum Græcos facerem natus mare citra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, quum somnia vera:
"In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,
Quæ neque in æde sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenæ.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

40

Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Accí?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Quum de se loquitur non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quærere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem conatus? Etrusci
Quale fuit Cassî rapido ferventius amne
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem

Quam rudis et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stilum vertas, iterum quæ digna legi sint,
Scripturus, neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

50

60

70

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Mæcenas Virgiliusque,
Valgius et probet hæc Octavius optimus atque
Fuscus et hæc utinam Viscorum laudet uterque !

80

Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messala, tuo cum fratre simulque
Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens prætereo; quibus hæc, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus hæc subscribe libello.

90

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

"SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, præscribe.'

inquis,

[ocr errors]

Quiescas.' "Ne faciam,

"Ter uncti

Omnino versus ?" "Aio." "Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire."
Transnanto Tiberim, somno uibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Cæsaris invicti res dicere, multa laborum

66

10

Præmia laturus." Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi."
"Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.' "Haud mihi deero,
Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus."
"Quanto rectius hoc quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem!

20

Quum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit."
"Quid faciam ? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis.
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu nostrûm melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris; neque si male cesserat, unquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

Vita senis. Sequor hunc Lucanus an Apulus anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Jupiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille,
Qui me commorit, (Melius non tangere!' clamo,)
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

50

Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albutî, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit; unde nisi intus
Monstratum? Scævæ vivacem crede nepoti
Matrem, nil faciet sceleris pia dextera, (mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos ;)
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu mors atris circumvolat alis,

« ForrigeFortsæt »