Billeder på siden
PDF
ePub

Harvami Gonge | Ihrary
Bowie Collection
Gift of
Mrs. E. D. Brandegee
M2 3, 1009.

REGIAE INSCRIPTIONUM

ET HUMANIORUM LITERARUM ACADEMIAE

SOCIUS

LECTURIS S. D.

ELEGANTI cuivis venustatis spectatori plurimis se dotibus

novam hanc VIRGILII editionem commendaturam spero, quarum tres sunt, quae praemunitione aliqua indigere videntur, ne, quod laudi ducendum existimo, id contra vitio vertant ii, qui extra tritos calles numquam tuto pedem efferri posse autumant.

Quantum sinceri nitoris Virgilii carminibus restituerit nobilissimorum Criticorum, Nic. Heinsii et Pet. Burmanni industria, tot eruditorum ex omnibus Europae gentibus praeconia celebrarunt, ut nemini ignotum esse possit: quamvis id minus intellexerint quidam in arte sua excellentes typographi, qui Poëtam quum formis pulchrioribus excuderent, suone an aliorum consilio, neutram recensionem exprimere dignati sunt. At ubicumque vigent Criticae studia, suusque constat honor verae eruditioni, piaculum admittere videretur, qui Virgilium typis describeret aliter, quam ab Heinsio, aut a Burmanno post Heinsium constitutus est. Equidem recensiones illas ceteris omnibus multo perfectiores existimo: nec tamen ita laudibus eas efferri velim, ut inde praejudicium oriatur, quo liberale demoveatur ingenium ab omni conatu ad altius perfectionis fastigium enitendi. Quippe Virgilium non ita politum excultumque exhibent, ut priscae fraudis subinde non adpareant vestigia. Ac primum quidem ea in parte, quae merito praecipua censetur, cuique bene administrandae maxime judicii subtilitate et acumine usus est, lectionum dilectum dico, longe abest, ut nulla erroris humani culpa teneantur nobiles illi Duumviri. Namque alias mireris novam lectionem vel obscuram, vel minus concinnam, vel incertae fidei, quandoque etiam nullius

ex nimio elegantiarum consectandarum studio, invectam in locum quem intentatum maluisses: alias in librariorum luto haereas, ob retentam pravam lectionem, cui alia sufficienda erat e probatissimis codicibus enotata. Deinde ubi labes manifesta libros omnes insedit, quam felici, adeoque probabili conjectura sustulerit primarii cujuspiam Critici ingenium, ut vix aliud quid ipsius Poëtae stylo exarari potuisse videatur; prava religio librariorum retinuit sordes, quibus foedari non debebat Virgilii purpura.

His vitiis occurrere volui; eoque splendidiori lumine Virgilii poësin cura mea effulsuram confido, quo certiorem habeo omnis fere mutationis auctorem. Is ipsius est Poëtae interpres omnium longe praestantissimus, CHR. GOTTL. HEYNE, cujus subacto in Virgilii lectione judicio, acuto ingenio, elegantissimaeque doctrinae, quodcumque boni est in hac editione, debetur. Nec solum exquisita illa Variarum Lectionum crisi, quae Burmannianae recensioni subjecta est in majore HEYNII editione, alteraque minore usus sum, quam haud paullo emendatiorem in tironum gratiam adornavit: 'sed quum propensam in me Optimi Viri voluntatem plurimis officiis, quibus utinam paria reddere possem, expertus essem, cum eo consilii mei caussas, occasionem, rationemque omnem communicavi, simulque rogavi, ut mihi quaecumque in Virgilii lectione mutanda censeret, commonstraret, et, si quid forte novi vel legendo vel commentando investigasset, quod in adversaria retulisset, ut ea meum in usum excuteret, omniaque, quae haberet ad Poëtae emendationem pertinentia, mihi submitteret. Non is est HEYNIUS, qui, quem virum a se amari dignum judicaverit, ei bonam operam commodare recuset; meaeque adeo petitioni, quamvis molestae facilem se praebuit, eo, ut opinor, promtiori animo, quo semper paratior est innumeris in universam rem literariam meritis novum aliquem cumulum addere. His ego subsidiis ita uti decrevi, ut quamcumque novam lectionem ab HEYNIO meo publice probatam recepissem, eam nulla alia confirmarem auctoritate : quaecunque vero vel privatim ab eo monitus, vel animo obsecutus meo, immutassem, ea breviter in notis indicarem.

V

Multum me in Burmanni editione offendit orthographiae inconstantia, ad nullam certam rationem exactae, cujus tamen unum tenorem et ab ipso auctore et a peritioribus quibusque librariis perpetuo servari debuisse, nemo est qui non sentiat. Vetus illa Augustei aevi orthographia, pessimo exemplo a plurimis Poëtae editoribus neglecta, non satis accurata diligentia ab Heinsio explorata fuit. Formas complures constanter exhibet Mediceus codex, quarum partim ille raro adsumsit, partim, quod valde miror, prorsus contemsit. In his ego antiquitati insistendum duxi, vetustissimorumque librorum, quorum aetas Poëtae aevum propius adtingit, et Grammaticorum auctoritatem secutus, sedulitate sedulitate quanta potui maxima genuinas formas revocavi. Inde est, quod hic semper legas baca, non bacca, unde bacatum monile: praegnas, non praegnans conjunx, totiens, quotiens, obtunsus; aliaque id genus, de quibus singulatim monere haud pretium est operae, quum vel e lexicis formae illae innotescant, Mediceumque codicem consulere nemo non possit, beneficio Pet. Franc. Fogginii, qui illius exempla pervulgavit typis excusa.

In forma accusativorum pluralium tertiae declinationis in ES et in IS exeuntium nimium sibi indulsit Nic. Heinsius, hoc nomine correptus ab eminentissimae doctrinae viro, Romano Cardinali Henr. Noris, Commentarii ad Cenotaphia Pisana p. 459. Verum si quis Medicei codicis exemplum adtente perlustret, animadvertet librarium ipsum literas E et I temere permutare solitum fuisse. Nihil itaque mihi tutius visum est, quam praestantissimi illius codicis scripturam ad grammaticos cánonas exigere, nec invitis veteribus libris terminationem per IS obtrudere, ubi ex illius ambiguitate obscuritas sententiae offundi possit.

Genuinas formas perspectas habere multum interest ad Poëtae certam emendationem et supposititiorum versuum indagationem, quales in Virgilio plures, quam in quovis alio Latino poëta, occurrunt. Certum est, si quod aliud, manifestaque in luce positum a summo Critico RICH. BENTLEIO in egregia ad Terentii Andriam nota II. 1. 20. «Veteres in nominibus substantivis exeun

»tibus in ius vel ium, semper genitivos casus i simplici extulisse; » numquam Auxilii, Consilii, Imperii, Negotii; sed Auxili, » Consili, Imperi, Negoti.,, Sic in Virgilio legas Peculi, Tuguri, Patavi, Lavini, Mezenti, Capitoli: nec usquam reperias alterant recentioribus scriptoribus usitatam formam. Nam Memmii in Aen. V. 117. nominativus est pluralis. Inde certa conclusione conficitur a male feriato et imperito homine inculcatum fuisse in vivida Turni oratione Aeneidos IX. versum 151, qui non solum loquentis Turni remoratur impetum, quod HEYNIO vere observatum fuit; sed etiam commenti mentione importuna, cujus tum simile nihil poterat esse usui, plane insubidus est. In castris enim Trojanorum nec arx erat summa, nec Palladium. Versum adleverat margini librarius e Libro II.

Palladium caesis summae custodibus arcis.

quem imprudens alius postmodo in seriem intulit, mutato ad constructionis legem primae vocis casu. Sed hujus ipsius vocis forma ostendit versum spurium esse. Nam Palladii a Virgilio esse non potest: sinceram formam Palladi, pedem nempe Creticum, metri lex respuit. Proinde totus ille versus ejici debuit.

Haec observatio proclivi me deducit ad tertiae dotis commendationem, qua hanc editionem adprobari velim. Invidiosa quidem res est, eoque magis defensione eget, quo plurium forte solicitabitur calumniis. Sunt enim adhuc probi homines , nec prorsus indocti, sed tardiore ingenio, sensuque hebetiore, quam ut fucum a nativo colore discernant ; qui versuum numero poëmata censent, quique, quos pueri in schola didicerunt tamquam Virgilii versus, eos furcillis ejici indignabuntur. Hos suo judicio frui facile patiar; et, quidquid obtrectabunt non aliud a me responsum ferent, quam hos Tragici versus:

[ocr errors]

ὅτῳ δὲ μὴ τάδ ̓ ἐστὶν ἐν γνώμῃ φίλα,
κεῖνος τ ̓ ἐκεῖνα σἹεργέτω, κἀγὼ τάδε.

Librariorum temeritate illati sunt in Virgilianam poësin complures versus, sive ex aliis Poëtae versibus concinnati, sive e propria

« ForrigeFortsæt »