Billeder på siden
PDF
ePub

III. 28. Atque hinc. Sic etiam membr. nostrae. Vulgo hîc perperam. Adverbia illa hinc et hîc librariorum ludibrio valde fuerunt obnoxia.

126. Florentisque. Hanc nostrae quoque membr. praeferunt lectionem.

128. Jejunia nati. Sic Mediceus, cui concinunt membr. nostrae. Perperam Heinsius praetulit gnati.

189. In membr. nostris eciamque tremens et iam nostram firmat lectionem.

-

quod

237. Fluctus uti medio. sic etiam nostrae membr. 435. Membr. etiam nostrae sub divo. Vide Gifanii Ind. Lucr. in Divus.

520. Non umbrae. Casu aut operarum culpa opinor in Burmanni editione excutum fuisse non umbra. Mediceus et membr. nostrae dant umbrae.

IV. 229. Prius haustu sparsus aquarum, ore fave: Satis mirari nequeo, lectionem hanc, qua nihil ad sententiam aptius, ad phrasin concinnius, e Med. cod. ab Heinsio non adsumtam fuisse. Augustam merito praetulit, ob subjecta ad sanctitatem apum pertinentia. Igitur ad Alveare, tamquam ad aram seu delubrum accedere jubetur agricola. Atqui mos erat, ut sacra adituri prius aqua pura lustrarentur, tum linguis faverent, quod postremum a praecone in sacris omnibus imperabatur. Sic in Aen. V.

Ore favete omnes, et tempora cingite ramis. Lustrationis exempla passim obvia. Aen. IV.

[ocr errors]

Dic, corpus properet fluviali spargere lympha.
VI.
corpusque recenti spargit aqua
VIII. rite cavis undam de flumine palmis sustulit.
IX.

ad undam

Processit, summoque hausit de gurgite lymphas. haec similiaque si compares exempla, facile senties, nihil aliud hic Poëtam praecipere in animo habuisse, quam puritatem et silentium, idque ex sacrorum ritu. Jam quis possit esse sensus in Heinsii

lectione? Prius ora fove haustu aquarum : id est, aquam in os sume, os prolue. Qua gratia? ut foetorem emendes. Hoc an haustu aquae fieri possit nescio. Supra Medicae mali flore olentia Medi ora fovent. Tum foetorem illum nimium quantum esse oporteret, cui obruendo satis non essent qui praetendi jubentur fumi. Sed, quod praecipuum est, quid sibi vult participium sparsus? Qui haustum aquae in os sumit, is utique eo haustu non sparsus Poëtica copia additum aiunt. Equidem copiam in Virgilio adgnosco; sed tales salebras, tam asperam compositionem nusquam vidi. Nullus itaque dubito quin sinceram Virgilii lectionem servaverit Med. codicis librarius, quam praepostero judicio Apronianus, sive quis alius inepta correctione infuscavit,

est.

238. Adfixae venis. In membr. nostris adfixa venis, vacuo sic inter duas voces spatio; sive primitus scriptum in erasum fuerit, cujus tamen rei in membrana nullum indicium est; sive alia ex caussa. Quidquid hujus sit, probabilis est illa lectio, quam complures alii servant codices, et tuto recipi poterat.

337. Qui post hunc legitur vulgo versus, huc retractus fuit ex 'Aen. V. ubi est 826. abest ab optimis codd. nec ulla caussa est, cur quisquam eum hîc desideret,

350. Obstupuere. In Mediceo aliisque vetustis codd. scriptum semper obstipui; quod analogiae haud repugnat. Ut enim a taceo, conticesco, obticesco: a lego, deligo, colligo: sic a stupeo, obstipesco. Antiquam formam in Plauto et Terentio servatam, miror Heinsium neglexisse. Libris auctoribus Virgilio reddenda est, quod facere velim, quicumque post me Poëtam editurus est.

354. Vox Penei a mala manu est, et purum putum glossema. Inoleverant mendae plurimae jam ante tempus quo descriptum fuit vetustissimum quod exstat Virgilii exemplar, in nominibus propriis maxime e Graecia petitis, idque ex ignorantia Graecarum originum. Graecum nomen est Пnveids, Inveio inde Latinum Peneus,

Penei, tribus longis syllabis. Qui primus labem animadvertit, Bentleius emendat in nota ad Lucanum III. 191.

Tristis Aristaeus magni genitoris ad undam.

Perite sane. Sed cur epitheton magni praetulerit Virgilius cuivis alii fluminibus itidem tribui solito, non video. Horum quodvis reponas, vulgato praestiterit.

387. Piscibus. Probabilis est Heynii conjectura, Pistribus. Sane generale nomen piscis hic nimis exilem inducit speciem et facilis ab hoc ad alterum lapsus.

446. Neque est te fallere quidquam. In membr. nostris quemquam. Praestat recepta nobis lectio. Quod autem libri aliquot et Rufinianus p. 234. habent Proteus, id sane a Poëta esse possit: mihi tamen probabilius est male adhaesisse sequentis vocis initialem literam.

505. Illa quidem. Elegantissimo Heynio suspectus est hic versus. Sane absque ullo carminis detrimento abesse posset. Non tamen satis firmam caussam reperio, cur eum Poëtae abjudicem.

510. Populea. In membr. nostris pampinea. Meminerat librarius umbras pampineas Ecl. VII. 58.

545. Hic versus in membr. etiam nostris loco suo motus fequenti Et nigra subditus est: unde oriri possit suspicio insititium eum esse. Sed satis eum tuetur cum Med. codicis fides, tum ipsa ratio. Consentaneum enim erat Aristaeum Eurydices, cui caussa mortis fuerat, umbram placare, haud minus quam Orphei.

[blocks in formation]

I. 48. Adoret — imponat. Haec mihi, ut Burmanno, potior videtur lectio. Heinsius praeferebat adorat - imponit: minus bene, ut a Burmanno ostensum. Sane utrumque verbum ejusdem modi postulat grammatica ratio, quae in plurimis codd. observata non fuit. Mediceus habet adorat imponet. Membr. nostrae adoret

imponit.

236. Qui terras omni ditione teneret. Olim lectum fuit omnis, quod Heynio praeferendum merito videtur, et reposuisse vellem.

343. Sycchaeus. Perperam libri omnes Sychaeus, vel Sichaeus, metro reclamante; quia prima hujus nominis syllaba semper corri pitur, ut statim quinto abhinc versu videre est. In vocibus trium syllabarum numerum excedentibus, quarumque tres primae natura breves sunt, poëtis tam Latinis quam Graecis licuit primam producere alioquin omnes illae voces heroico carmini fuissent inutiles: Sic Priamides prima longa effertur, licet eadem in Priamus corripiatur. Prima corripitur in Sicani producitur in Sicania, ut apud Homerum Odys. á 306. eadem ratione, qua Emeλòs primam corripit, quae producitur in Emeλixos. Videndus Clarkius ad Il. & 398. At in eodem nomine modulum syllabae variari tam paucis interjectis versibus, nullo exemplo adprobari potest. Sycchaeus scripserat Virgilius e Graeco Eunxatos; quae proba forma est. Atqui poëtis in nominibus propriis sollemne est literas quasdam geminare ; vel e geminatis alteram demere. Sic Αχιλεύς, Αχιλλεύς Οδυσεύς, Οδυσσεύς; Τελευτᾶς, Τελευτάς. Sergestus et Serestus mea opinione unius est nomen viri, ad metri necessitatem variatum; unde liquet librariorum festinantiae deberi lectionem vetustissimorum librorum in Aen. IV. 286.

Mnesthea Sergestumque vocat, fortemque Serestum. Praeterea in hoc versu legendum videtur ex Huetii emendatione ditissimus auri, etiamsi libri omnes agri praeferant.

458. Atridas. Sic etiam membr. nostrae; quod, quia sequitur ambobus, solicitatur perperam : tamquam si poëticus sermo ad arithmeticam normam exigendus esset. Ambobus accipe pro Achivis et Troianis; ut VII. 470.

Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.

488. Adgnovit. Sic membr. nostrae cum Mediceo. Praestare videri possit adgnoscit, quod nec ipsum caret auctoritate librorum. Sed quidni censeatur Poëta orationem variare voluisse, quod illi sollemne est ?

Hhh

701. Dant famuli manibus lymphas. Sic membr. nostrae : quem vocum ordinem praetulit Heinsius merito, si nulla alia ex caussa, saltem ex auris judicio. Ingratum est li lym. Mediceus habet Dant manibus famulae lymphas.

706. In membr. nostris

Qui dapibus mensas onerant, et pocula ponunt. melioremque hanc lectionem ab Heynio jam commendatam recipere debebam.

714. In membr, nostris, ut in Mediceo aliisque praestantioribus, meliori ordine collocatae voces: et pariter puero donisque. quod etiam imprudens neglexi.

II. 75. Post hunc versum vulgo legitur huc retractus versus libri III. 612.

Ille haec, deposita tandem formidine, fatur.

De vera Achemenidae formidine adhibita formula locum hîc habere nequit, ubi inducitur Sinon, fidens animi, quem Aeneas metum şimulasse sciebat: nec pavoris meminisse debebat, nisi adjuncta aliquo, quo fictum esse declararet, ut infra:

Prosequitur pavitans, et ficta pectore fatur.

81. Naupliadae nomen Palamedis. Vulgo Belidae, foeda librarii errore. Nulla caussa adparet, cur Virgilius Palameden, quem omnes norunt Nauplii fuisse filium, Beliden appellasset; quia Nauplius alius, temporibus longe prior, Danai nepos ex Amymone, quam Neptunus compresserat, Beli, patris Danai, pronepos fuit, Sane ab ultimo generis auctore arcessitum hoc patronymicon, quod tamen Virgilius facere non solet, utcumque ferendum esset, si Nauplius Palamedis pater eamdem cum Nauplio. Argivo haberet originem. Sed fac Euboïcum ab Argivo ortum, quî tandem constabit metrum ? in Bnλídns, patronymico a Bλos deducto, media syllaba usque adeo brevis est, ut nulla licentia produci possit. Proinde certissimam Heynii emendationem recepi, Nomina in os desinentia formant patronymicum in ιάδης, Κλύβιος, Κλυβιάδης. Θέστιος, Θεστιάδης. Φήμιος, Φημιάδης, Εt sic omnia. Vide Eustathium

« ForrigeFortsæt »