Billeder på siden
PDF
ePub

Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu
Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmæi hic stillat lentus de vulnere sanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
Astuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alæ,
Unguesque et digiti

, commistaque rostra lacertis.
Pygmeadum sævit, mediisque in millibus ardet,
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt
Corpora fusa Gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec rostri concidit ictu.
Ille Gruum terror, illum densissima circum
Miscetur

pugna,

et bellum omne laborat in uno :
Cum, subito appulsus (sic Di voluere) tumultu
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem ; et (triste relatu)
Sustulit in cælum; bellator ab unguibus hæret
Pendulus, agglomerat strepitu globus undique densus
Alituum; frustra Pygmæi lumine mæsto
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem aspiciunt Gruibus plaudentibus escam.

Jamque recrudescit bellum, Grus desuper urget
Pygmæum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia jactat
Vulneris impatiens, et inanes sævit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in coelum Briareus, solioque Tonantem
Præcipitem excuteret; sparguntur in æthere toto
Fulminaque scopulique : flagrantia tela deorsum
Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum
Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.

Viribus absumptis penitus Pygmeia tandem
Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam; late populus Cubitalis oberrat.
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Sic Pygmæa domus multos dominata per annos, Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis, Funditus interiit: Nempe exitus omnia tandem

Certus Regna manet, sunt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas : sic corruit olim
Assyriæ Imperium, sic magnæ Persidis imis
Sedibus eversum est, et majus utroque Latinum.
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et veterum Heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, Pastores per noctis opaca pusillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore cassos.
Dum secura Gruum, et veteres oblita labores,
Lætitiæ penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.'

RESURRECTIO

DELINEATA

AD ALTARE COL. MAGD. OXON.

EGREGIOS fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulachra modis pallentia miris, Terribilem visu

pompam,

tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.

Olim planitiem (quam nunc fæcunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futuræ Substravit pictor tabulæ, humoremque sequacem Per muros traxit; velamine mænia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late Hinc atque hinc interfusus fluitaverat æther; Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne Diffluere in cælum, longoque albescere tractu.

Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Āpellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas; apparet ubique Muta cohors, et picturarum vulgus inane.

Aligeris muri vacat ora suprema ministris, Sparsaque per totam cælestis turba tabellam Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem. Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.

Sic, dum fæcundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet prægnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.

Jam pulvis varias terræ dispersa per oras, Sive inter venas teneri concreta metalli, Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis, Explicita est ; molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra. Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares Manca, et adhuc deest informi de

corpore

multum. Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu ægro vix dum redivivos erigit artus. Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.

Detrahe quin oculos spectator, et, ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis. Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto. Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo, Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam Quando luctantem cunctata morte trahebat ! Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans

Nativum petiit cælum, et super æthera vectus
Despexit lunam exiguam, solemque minorem.

Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerosaque cælos
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt.
Matres, et longæ nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puellæ
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes
Affigunt oculos in Numine; laudibus iether
Intonat, et læto ridet cælum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylla,
Hospite cum tumet incluso, et præcordia sentit
Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phæbo.

Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor ? Quam Mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam ? Agnosco faciem, vultu latet alter in illo Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat: Eheu quando animi par invenietur Imago! Quando alium similem virtus habitura ! Irati innocuas securus numinis iras Aspicit, impavidosque in Judice figit ocellos.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris Jam videas scenam; multo hic stagnantia fuco Mônia, flagrantem liquefacto sulphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis. Huc turba infelix agitur, turpisque videri Infrendet dentes, et rugis contrahit ora. Vindex a tergo implacabile sævit, et ensem Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu ! quid agat tristis ? quo se cælestibus iris Subtrahat? o! quantum vellet nunc æthere in alto Virtutem colere ! at tandem suspiria ducit

i Coll. Magd. Fundator.

ܪ

Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur; obstant Sortes non revo

vocandæ, et inexorabile numen. Quam varias aperit veneres pictura! periti Quot calami legimus vestigia! quanta colorum Gratia se profert! tales non discolor Iris Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.

O fuci nitor, o pulchri durate colores ! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.

SPHÆRISTERIUM.

Hic, ubi graminea in latum sese explicat æquor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite messem :
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percturrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus esse rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque suis incisa notis stat sphæra ; sed unus
Hanc vult, quæ infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque sinit procedere recto.

Postquam ideo in partes turbam distinxerat æquag
Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quæ cursum meta futurum
Designat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphæram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat; subito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem

« ForrigeFortsæt »