Billeder på siden
PDF
ePub

prose. The reason was, he had no facility in rhyming; and so was obliged many times to take up with a weaker word or phrase, than its place in his verse required. Hence the frequent redundancies in his rhymed poetry, which were intended by him as amplifications. In his prose, he was under no such restraint; and his exact taste always led him to perfection. That this observation is just, we may see from his Cato, where the freedom of blank verse, as it is called, secured him from this mischance; and from these Latin poems, in which the Virgilian gradation is everywhere observed, and nicely imitated.

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGU, ARMIGERO,

SCACCHARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆFECTO,

REGI A SECRETIORIBUS CONSILIIS, ETC.

Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum nequissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica præstent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si ConGREVIUS ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa lætaremur tot perditissimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam

adduci

possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

Humanitatis Tuæ
Cultor devotissimus,

JOSEPHUS ADDISON.

ܪ

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPÆ

REDDITA, 1697.

POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque tubarum,
Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar,
Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ
Munera deducunt: generosæ a pectore flammæ,
Diræque armorum effigies, simulachraque belli
Tristia diffugiant: 0 tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.

Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu ;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Jamque super vallum et munimina longa virescit
Expectata seges, jam propugnacula rident
Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.

Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros !
Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi volnere campos !

Hic, ubi saxa jacent disperso infecta cerebro, Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidusl fixit, cui tempora dudum Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat. Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum. Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Mænia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent !

1 Honoratissimus D. Dominus CUTTS, Baro de Gowran, &c.

Hic pestem occultam, et fæcundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumultu
Prælia fervebant; subito cum claustra fragore
Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, postquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cælicolum pater, et vetuit contemnere divos:
Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales stupuere; altum hinc mirantur abesse
Pelion, invertique imis radicibus Ossam ;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ
Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni,
Germanusque ferox, et juncto fædere Belga;
Quique truci Boreæ, et cælo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris ; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phobi:
Undique conveniunt, totum

conscripta per orbem
Agmina, Nassovique latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen e mediis,l Ductor Fortissime, turmis
Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minerva
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æstus
Non jubar Arctoum, aut nostri penuria coeli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phæbo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitü Præ-

1

fectis.

Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat
Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ
Mænia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
Quæ facies, et quanta viri! quo vertice

vertice in auras Assurgit ! quali firmat vestigia gressu, Majestate rudi, et torvo spectabilis ore !

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus ! Quæ murmura vulgi
Nassovium ingeminant ! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Nassovi secura tui, desiste tumentes
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis
Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo
Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, lætosque afflavit honores.

Ut denso circum se plurimus agmine miles
Agglomerat lateri ! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat ostentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves casus, duri et discrimina belli

| Muscoviæ Imperator.

Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeañ attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres : medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus : mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denso : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamquel nepos tibi parvus adest, lætoque juventæ
Incessu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Cæsareum spirant, majestatemque verendam
Infundunt

puero! ut mater formosa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora!
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit,
Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ
Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres,

propugnacula

parva Nominibus signat variis ; subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit; interea generosæ in pectore flammæ Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes ? Quis lapsus referet stellarum, et fictile cælum, Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos ? En procul attonitam video clarescere noctem

· Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.

et

« ForrigeFortsæt »