Nam multis succensa locis ardent sola terrae; Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas frugeis, arbustaque laeta, Gentibus humanis habet unde extollere possit : Unde etiam fluidas frondeis, et pabula laeta
Montivago generi possit praebere ferarum : Quare magna Deûm mater, materque ferarum, Et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
Hanc veteres Graiûm docti cecinere poëtae Sublimem in curru biiugos agitare leones; Aëris in spatio magnam pendere docentes Tellurem, neque posse in terra sistere terram. Adiunxere feras; quod, quamvis effera, proles Officiis debet molliri victa parentum: Muralique caput summum cinxere corona; Eximiis munita locis quod sustinet urbeis: Quo nunc insigni per magnas praedita terras Horrifice fertur divinae Matris imago. Hanc variae gentes, antiquo more sacrorum, Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbeis fruges coepisse creari. Gallos attribuunt; quia, numen qui violarint Matris, et ingrati genitoribus inventi sint, Significare volunt indignos esse putandos, Vivam progeniem qui in oras luminis edant. Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum Concava, raucisonoque minantur cornua cantu; Et Phrygio stimulat numero cava tibia menteis; Telaque praeportant, violenti signa furoris, Ingratos animos, atque impia pectora, volgi Conterrere metu quae possint numine Divae.
Ergo quom primum, magnas invecta per urbeis, Munificat tacita mortaleis muta salute : Aere atque argento sternunt iter omne viarum, Largifica stipe ditantes; ninguntque rosarum Floribus, umbrantes Matrem comitumque catervam. Hic armata manus, Curetas nomine Graeci Quos memorant Phrygios, inter se forte catenas Ludunt, in numerumque exsultant, sanguine fleti: Terrificas capitum quatientes numine cristas: Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur; Quom pueri circum puerum pernice chorea, Armati, in numerum pulsarent aeribus aera, Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, Aeternumque daret matri sub pectore volnus. Propterea magnam armati Matrem comitantur: Aut, quia significant Divam praedicere, ut armis Ac virtute velint patriam defendere terram; Praesidioque parent decorique parentibus esse. Quae, bene et eximie quamvis disposta ferantur, Longe sunt tamen a vera ratione repulsa. Omnis enim per se Divom natura necesse est Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, sejunctaque longe. Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira.
Terra quidem vero caret omni tempore sensu ; Sed, quia multarum potitur primordia rerum, Multa modis multis effert in lumina solis. Hic si quis mare Neptunum, Cereremque vocare Constituet fruges, et Bacchi nomine abuti
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen; Concedamus, ut hic terrarum dictitet orbem. Esse Deûm matrem, dum vera re tamen ipse.
Saepe itaque, ex uno tondentes gramina campo, Lanigerae pecudes, et equorum duellica proles, Buceriaeque greges, eodem sub tegmine coeli, Ex unoque sitim sedantes flumine aquaï, Dissimili vivunt specie, retinente parentem Naturam, et mores generatim quaeque imitantur: Tanta est, in quovis genere herbae, materiaï Dissimilis ratio; tanta est in flumine quoque. Hinc porro quemvis animantem ex omnibus una Ossa, cruor, venae, calor, humor, viscera, nervi, Constituunt; quae sunt porro, distantia longe, Dissimili perfecta figura principiorum.
Tum porro quaecunque igni flammata cremantur, Si nil praeterea, tamen haec in corpore aluntur, Unde ignem iacere, et lumen summittere, possint; Scintillasque agere, ac late differre favillam.
Cetera consimili mentis ratione peragrans, Invenies igitur multarum semina rerum Corpore celare, et varias cohibere figuras.
Denique multa vides, quibus et color et sapor una Reddita sunt cum odore; inprimis pleraque dona, Religione animum turpi quom tangere pacto. Haec igitur variis debent constare figuris: Nidor enim penetrat, qua succus non it in artus: Succus item seorsum, et seorsum sapor, insinuatur Sensibus; ut noscas primis differre figuris. Dissimiles igitur formae glomeramen in unum Conveniunt: et res permixto semine constant. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
Multa elementa vides multis communia verbis; Quom tamen inter se versus ac verba necesse est Confiteare alia ex aliis constare elementis: Non, quo multa, parum communis, litera currat, Aut nulla inter se duo sint ex omnibus eadem ; Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. Sic aliis in rebus item communia multa, Multarum rerum quom sint primordia, longe Dissimili tamen inter se consistere summa Possunt: ut merito ex aliis constare feratur Humanum genus, ut fruges, arbustaque laeta.
Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est Omnia: nam volgo fieri portenta videres; Semiferas hominum species exsistere; et altos Interdum ramos e gigni corpore vivo: Multaque connecti terrestria membra marinis: 704 Tum flammam taetro spiranteis ore Chimaeras Pascere naturam per terras omniparenteis. Quorum nil fieri manifestum est; omnia quando Seminibus certis certa genetrice creata Conservare genus crescentia posse videmus.
Scilicet id certa fieri ratione necesse est: Nam sua quoique cibis ex omnibus intus in artus Corpora discedunt; connexaque convenienteis Efficiunt motus: at contra aliena videmus Reiicere in terras naturam; multaque caecis Corporibus fugiunt e corpore percita plagis; Quae neque connecti quoquam potuere, neque inter Vitaleis motus consentire, atque animari.
Sed, ne forte putes animalia sola teneri Legibus his, quaedam ratio disterminat omneis. Nam, veluti tota natura dissimiles sunt
Inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est Dissimili constare figura principiorum: Non, quod multa parum simili sint praedita forma; Sed quia non volgo paria omnibus omnia constent. Semina quom porro distent, differre necesse est Intervalla, vias, connexus, pondera, plagas, Concursus, motus: quae non animalia solum Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum Secernunt, coelumque a terris omne retentant. Nunc age, dicta, meo dulci quaesita labore, Percipe: ne forte haec albis ex alba rearis Principiis esse, ante oculos quae candida cernis; Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata: Neve alium quemvis quae sunt imbuta colorem, Propterea gerere hunc credas, quod materiaï
Corpora consimili sint eius tincta colore.
Nullus enim color est omnino materiaï Corporibus, neque par rebus, neque denique dispar.
In quae corpora si nullus tibi forte videtur Posse animi iniectus fieri, procul avius erras. Nam quom caecigeni, solis qui lumina nunquam Despexere, tamen cognoscant corpora tactu, Ex ineunte aevo nullo coniuncta colore;
Scire licet, menti quoque nostrae corpora posse Vorti in notitiam, nullo circumlita fuco. Denique nos ipsi, caecis quaecunque tenebris Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. Quod, quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. Omnis enim color omnino mutatur in omneis; Quod facere haud ullo debent primordia pacto: Immutabile enim quiddam superare necesse est, Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes.
« ForrigeFortsæt » |