Billeder på siden
PDF
ePub

Quove modo distracta rediret in ordia prima :
Nuncagere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
Attinet, esse ea, quae rerum simulacra vocamus;
Quae, quasi membranae, summo de corpore rerum
Dereptae, volitant ultro citroque per auras:
Atque eadem, nobis vigilantibus obvia, menteis
Terrificant, atque in somnis, quom saepe figuras
Contuimur miras, simulacraque luce carentum;
Quae nos horrifice, languenteis saepe sopore,
Excierunt: ne forte animas Acherunte reamur
Effugere, aut umbras inter vivos volitare;
Neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
Quom corpus simul atque animi natura peremta,
In sua discessum dederunt primordia quaeque.
Dico igitur, rerum effigias tenueisque figuras
Mittier ab rebus, summo de corpore, eorum
Quae quasi membranae, vel cortex nominitanda est,
Quod speciem ac formam similem gerit eius imago,

Quoiuscunque cluet de corpore fusa vagari.

Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde; Principio, quoniam mittunt in rebus apertis Corpora res multae, partim diffusa solute, Robora ceu fumum mittunt, ignesque vaporem; Et partim contexta magis, condensaque, ut olim Quom teretes ponunt tunicas aestate cicadae, Et vituli quom membranas de corpore summo Nascentes mittunt; et item quom lubrica serpens Exuit in spinis vestem: nam saepe videmus Illorum spoliis vepreis volitantibus auctas. Quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago Ab rebus mitti, summo de corpore rerum. Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant,

47

1

Quam quae tenuia sunt, hiscundi est nulla potestas;
Praesertim, quom sint in summis corpora rebus
Multa minuta, iaci quae possint ordine eorum,
Quo fuerint, et formaï servare figuram;
Et multo citius, quanto minus indupediri
Pauca queunt, et sunt in prima fronte locata.

1

Nam certe iacere ac perciri multa videmus; Non solum ex alto penitusque, ut diximus ante, Verum de summis ipsum quoque saepe colorem: Et volgo faciunt id lutea, russaque vela, Et ferrugina, quom, magnis intenta theatris, Per malos volgata trabeisque, trementia fluctant: Namque ibi consessum caveaï subter, et omnem Scenalem speciem, patrum, matrumque, Deorumque, Inficiunt, coguntque suo fluitare colore: Et, quanto circum mage sunt inclusa theatri Moenia, tam magis haec intus, perfusa lepore, Omnia conrident, conrepta luce diei.

78

Ergo lintea, de summo quom corpore fucum
Mittunt, effigias quoque debent mittere tenueis
Res quaeque; ex summo quoniam iaculantur utraeque.

Sunt igitur iam formarum vestigia certa,

Quae volgo volitant, subtili praedita filo,

Nec singillatim possunt secreta videri.

Praeterea, omnis odos, fumus, vapor, atque

aliae res

Consimiles, ideo diffusae rebus abundant,
Ex alto quia, dum veniunt intrinsecus, ortae,
Scinduntur per iter flexum; nec recta viarum
Ostia sunt, qua contendunt exire coortae.
At contra, tenuis summi membrana coloris
Quom iacitur, nihil est, quod eam discerpere possit;

>

In promtu quoniam est, in prima fronte locata.
Postremo, speculis, in aqua, splendoreque in omni,
Quaecunque apparent nobis simulacra, necesse est,
Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
Esse in imaginibus missis consistere eorum.
Nam quur illa cadant magis, ab rebusque recedant
Corpora, res multae quae mittunt corpore aperto,
Quam quae tenuia sunt, hiscundi est nulla potestas.
Sunt igitur tenues formarum dissimilesque
Effigies, singillatim quas cernere nemo
Quom possit, tamen, assiduo crebroque repulsu
Reiectae, reddunt speculorum ex aequore visum:
Nec ratione alia servari posse videntur
Tantopere, ut similes reddantur quoique figurae.
Nunc age, quam tenui natura constet imago, 109
Percipe; et in primis, quoniam primordia tantum
Sunt infra nostros sensus, tantoque minora,
Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri.
Nunc tamen, id quoque uti conformem, exordia rerum
Cunctarum quam sint subtilia, percipe paucis.

Primum, animalia sunt iam partim tantula, ut

[blocks in formation]

Tertia pars nulla possit ratione videri.
Horum intestinum quodvis quale esse putandum est?
Quid cordis globus, aut oculi? quid membra? quid

artus?

Quantula sunt? quid praeterea, primordia quaeque,
Unde anima atque animi constet natura necessum est,
Nonne vides, quam sint subtilia, quamque minuta?
Praeterea, quaecunque suo de corpore odorem

Exspirant acrem, panaces, absinthia taetra,
Abrotonique graves, et tristia centaurea :

1

Quorum unumquodvis leviter si forte ciebis,
Quin potius noscas rerum simulacra vagare
Multa modis multis, nulla vi, cassaque sensu:
[Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est
Qui possit, neque eam rationem reddere dictis.]
Sed, ne forte putes, ea demum sola vagari,
Quaecunque ab rebus rerum simulacra recedunt;
Sunt etiam, quae sponte sua gignuntur, et ipsa
Constituuntur in hoc coelo, qui dicitur aër;
Quae, multis formata modis, sublime feruntur,
Nec speciem mutare suam liquentia cessant,
Et quoiusque modi formarum vortere in oras.
Ut nubeis facere interdum, quom crescere in altum
Cernimus, et mundi speciem violare serenam,
Aëra mulcenteis motu: nam saepe. Gigantum
Ora volare videntur, et umbram ducere late;
Interdum magni montes, avolsaque saxa

140

Montibus anteire, et solem succedere propter;
Inde alios trahere atque inducere bellua nimbos.
Nunc ea quam facili et celeri ratione gerantur,
Perpetuoque fluant ab rebus, lapsaque cedant.
Semper enim summum quidquid de rebus abundat,
Quod iaculentur; et hoc, alias quom pervenit in res,
Transit, ut in primis vestem; sed, ubi aspera saxa,
Aut in materiem ligni pervenit, ibi iam

Scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
At quom, splendida quae constant, opposta fuerunt,
Densaque, ut in primis speculum est; nihil accidit

horum.

Nam neque, uti vestem, possunt transire, neque ante Scindi, quam meminit laevor praestare salutem. Quapropter fit, ut hinc nobis simulacra redundent:

r

Et quamvis subito, quovis in tempore, quamque
Rem contra speculum ponas, apparet imago:
Perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
Texturas rerum tenueis, tenueisque figuras.
Ergo multa brevi spatio simulacra geruntur,
Ut merito celer his rebus dicatur origo.
Et quasi multa brevi spatio summittere debet
Lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena:
Sic a rebus item simili ratione necesse est
Temporis in punéto rerum simulacra ferantur
Multa modis multis in cunctas undique parteis:
Quandoquidem, speculum quocunque obvertimus

oris,

Res ibi respondent simili forma atque colore.
Praeterea, modo quom fuerit liquidissima coeli
Tempestas, perquam subito fit turbida foede
Undique, uti tenebras omneis Acherunta rearis
Liquisse, et magnas coeli complesse cavernas.
Usque adeo, taetra nimborum nocte coorta,
Impendent atrae Formidinis ora superne.
Quorum quantula pars sit imago, dicere nemo est
Qui possit, neque eam rationem reddere dictis.

170

Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur, Et quae mobilitas ollis, tranantibus auras, Reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur, In quem quaeque locum divorso numine tendunt, Suavidicis potius, quam multis, versibus edam: Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam Clamor, in aetheriis dispersus nubibus Austri.

Principio, persaepe leveis res, atque minutis Corporibus stanteis, celereis licet esse videre. In quo iam genere est solis lux, et vapor eius;

1

« ForrigeFortsæt »