Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN XIV.

AD MAECENATE M.

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,

Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,

Candide Maecenas, occidis saepe rogando:
Deus, deus nam me vetat
Inceptos, olim promissum carmen, ïambos
Ad umbilicum adducere.

et quae notavimus ad 1. 1. Catull. Et sic αqαμúdiov et пagaμvdεìova apud Graecos; vid. Wetsten. ad N. T. t. II. p. 267. et T. Hemsterhus. ad Xenoph. Ephes. p. 153. Sed Bentleius, latinitati hac explicatione timens, particulam ac ante dulcibus inserendam esse putat, Wakefieldius part. et interposuit. At, cum recte cantus dici possit alloquium, per źeugma autem non opus sit, ut alloquium utrisque praecedentibus nominibus accommodetur, iam ex hac causa quomodo latinitas offendatur non video. deformis, aegritudo enim macie vultum deformat.

CARMEN XIV. Maecenati identidem Horatium roganti et cum eo expostulanti, cur iam diu datam fidem, se carmen iambicum cum illo communicare velle, nondum exsolverit, respondet poeta in hoc carmine, dum omnis morae causam in amorem, quo gravius, quam olim Anacreon, torreatur, confert. De summa autem amoris vi ipsum Maecenatem in pulcherrimae puellae amore cum maxime occupatum facete testem facit.

v. 1—8. Mollis inertia cett. pulHorat. Doer. T. I.

[ocr errors]

5

mollis

chre et splendide pro vulgari: cur effluxerit mihi plane ex animo, quod de carmine iambico quondam tibi promiseram, saepe rogando me enecas, candide Maecenas. inertia, ignavum, quo quis molliter diffluit, otium. Pocula Lethaeos ut si ducentia somn. arente fauce trax. quasi ego ex Lethe biberim; arent. fauc. traxerim, avide hauserim; sic Hercules vinum trahere apud Val. Flacc. III. 609. dicitur, et sic ἕλκειν et σπᾶν apud Graecos ; vid. Bergler. ad Alciphr. I. 34. p. 149. ducentia, adducentia, ut supr. Od. III. 27. 42. somnium duLethaeos somnos, talem torporem, quali qui ex Lethe biberunt obruuntur, h. e. omnium rerum oblivionem; candide, animi candorem, in quo vel maxime spectatur amicitia, familiariter Maecenati tribuit. Deus, occidis, enecas. Amor. nam, ad hanc particulam supple fere haec: noli, quaeso, mirari, vel non in causa est mollis inertia, nam cett. me vetat cett. supr. Epod. XI. 1: Petti, nihil me sicut antea iuvat Scribere versiculos amore percussum gravi. - Incept. olim promiss. carm. iamb.

cere.

[ocr errors]
[ocr errors]

:

D d

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,

Qui persaepe cava testudine flevit amorem, Non elaboratum ad pedem.

Ureris ipse miser; quodsi non pulchrior ignis
Accendit obsessam Ilion,

Gaude sorte tua; me libertina neque uno
Contenta Phryne macerat.

inceptum illud, quod olim tibi promisi, carmen iambicum; possis quoque vocem olim cum Wakefieldio ad inceptos referre. Mitsch. in argum. ad hoc carmen per inceptos iambos ipsum Epodon librum omnino intelligendum esse existimat, sed nolim iam promissum carmen de pluribus intelligere; haud dubie de peculiari quodam carmine sermo est. Sic Catullus LXV. de carmine peculiari, quod ex Callimachi carminibus de Coma Berenices latinis numeris expressum nondum ex prom.isso miserat, apud Hortalum se excusat. ad umbilicum adducere, ad finem perducere; umbilicus fuit bacillus teres, qui extremis voluminum oris ita adiungebatur, ut eius adminiculo illa circumvolvi possent; prominentes utrimque partes, ex auro, argento vel alio metallo factae, dicebantur cornua; vid. Heyn. ad Tibull. III. 1. 13. liber igitur ad umbilicum adductus debebat esse absolutus et ad finem perductus.

[ocr errors]

v. 916. arsisse Bathyllo, de locutione ardere aliquo vel aliqua vid. supr. ad II. 4. 7. Teïam, hinc fides Teia supr. I. 17. 18. --non

10

15

elaboratum ad pedem, carminibus haud ad certos metri pedes diligenter exactis; paulo licentius enim in permutandis iambis, anapaestis, spondeis cett. versatus est Anacreon, quod suaviter nunc tribuit eius animo vehementius amoris affectu perturbato. quodsi non pulch. ign. Accend. obsess. Ilion, quodsi autem puella tua aeque pulchra est atque illa, ob quam Troia obsessa et accensa est, h. e. quodsi autem puella tua ipsi Helenae non cedit pulchritudine; ignis, alias quoque pulchrae puellae ob amorem, quem in amantium animis accendunt, appellari solent ignes. Notissimus est locus Terentii Eunuch. I. 2. 5: Accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. Virgil. Eclog. III. 66: At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas. Sed multo significantius nunc ignis dicitur Helena, quippe quae non tantum Paridis animum amore erga se accendit, sed per hunc ipsum simul amorem accensae quoque Troiae causa extitit. neque uno contenta, Catullus quoque LXVIII. 135. de amica sua: Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo.

[ocr errors]

Nox

CARMEN XV.

AD NEA ERA M.

ox erat et caelo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera,

Cum tu magnorum numen laesura deorum

In verba iurabas mea,

Arctius atque hedera procera adstringitur ilex, Lentis adhaerens brachiis,

Dum pecori lupus, et nautis infestus Orion

[blocks in formation]
[ocr errors]

v. 1-10. Nox erat cett. vide, quam egregie poeta exornaverit sententiam hanc: Luna lucebat in caelo sereno, cum inter arctissimos complexus iureiurando, te semper me unum amaturam esse, et deos et me luderes! Nox crat et caelo fulg. luna ser., noctem, lunam et sidera saepe apud poetas amantes amoris sui conscia faciunt; cf. Meleag, LXXI. 1 sqq. Anth. Gr. T. I. p. 22. et plura in hanc rem a Mitscherlichio prolata exempla. inter minora sidera. supr. I. 12. 47: velut inter ignes Luna minores. magnorum numen deorum, maiestatem magnorum deorum, magnos deos; intellige Venerem et alios deos deasque; Tibull. I. 2. 79: Num Veneris magnae violavi numina verbo?

[ocr errors]

5

laesura, sic Phyllis apud Ovid. Heroid. II. 43. de laesis a Demophoonte per periuria numinibus: Si de tot la esis sua numina quisque deorum Vindicet; in poenas non satis unus erit. In verba mea, in verba, quae ipse tibi praeibam. Arctius atque hedera cett. iunge: adhaerens lentis brachiis arctius atque procera ilex adstringitur (circumdatur) hedera (ab hedera), h. e. dum lentis tuis brachiis arctius meis amplexibus adhaerebas atque (quam) hedera ilici adhaerere solet; ilex adstringitur hedera, exquisitius pro: hedera adstringitur (h. e. annectitur) ad ilicem, h. e. ambit ilicem; lentis, flexibilibus, apposite de arcto amplexu. Sic lenta vitis apud Virg. Eclog. III. 38: Lenta quibus (poculis) torno facili superaddita vitis. Caeterum de arctis amantium complexibus cum hedera, arboribus se applicante, comparatis cf. supr. I. 36. 20. dum pecori lupus, particulam semper per res, quae semper natura sua sibi constant, tribus versibus expressit et amplificavit; lupus pecori, sc. infestus esset. nautis infestus Orion Turbar. hib. mare, cf. supr. I. 28. 21. III. 27.

Turbaret hibernum mare,
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
Fore hunc amórem mutuum.

O dolitura mea multum virtute Neaera!

Nam si quid in Flacco viri est,

Non feret assiduas potiori te dare noctes,
Et quaeret iratus parem,

Nec semel offensae cedet constantia formae,

Si certus intrarit dolor.

Et tu, quicumque es felicior atque meo punc
Superbus incedis malo,

Sis pecore et multa dives tellure, licebit,

10

15

v. 8. 9. Pauci Codd. Turbarit agitarit, quam lectionem vulgatae praetulerunt Bentl., Fea, Iahn, Mein.; male enim futurum fore iungi praeteritis Turbaret agitaret." Sed imperfecti coniunctivi necessarii sunt propter praegressum, e quo pendent, imperfectum iurabas significantque cogitationem in tempus praeteritum incidentem, licet ipsa res, de qua cogitatur, ad futurum tempus pertineat. v. 15. offensae, Codd. omnes. offensi, coni. Bentl. atque ita edidit Doeringius. Sed bene habet Codd. lectio; vide annot. v. 17. Bentleium et Orellium secutus recepi Codd. plurimorum lectionem Et tu, quae propter versum 24: Ast ego vicissim risero praeferenda est. R.

18. et Epod. X. 10. Intonsosque agit. Apoll. aura capill. pro tenui: et, intonsi Apollinis crines essent; designatur autem aeterna Apollinis iuventas, capillis intonsis spectabilis; Tibull. I. 4. 37: Sola aeterna est Phoebo Bacchoque iuventas, Nam decet intonsus crinis utrumque deum.

v. 11-16. O dolitura mea multum virtute Neaera, o Neaera, non sine magno dolore, me forte cepisse consilium, animadvertes; virtute, iam de constantia, qua quis in capto aliquo consilio persistit; dolitura, Catull. VIII. 14: At tu dolebis, cum rogaberis nulla, Scelesta, nocte, cf. Philodemi Ep. XX. Anth. Gr. T. II. P. 75. Nam si quid in Flacco viri est, Terent. Eunuch. I. 1. 21: sentiet (Thais), qui vir siem. et I. 2. 74: Eu noster! laudo, tandem perdoluit; vir es. potiori, cf.

supr. ad III. 9. 2.

parem, aliam puellam pari fide in amore sibi uni addictam; Propert. I. 1. 31: Sitis et in tuto semper amore pares.

[Nec semel offensae cedet constantia formae etc. Nec si aliquando dolore motus certum firmumque to deserendi cepero consilium, constantia mea vincetur formae tuae, in qua semel offenderim, venustate. offensae, quae semel mihi propter perfidiam tuam invisa erit; Cic. pro Cluent. 58: etiamsi invisus aut multis offensus videatur. pro Sext. 58: cui nos offensi invisique fuerimus. R.]

v. 17-24. Et tu, quicumque es felicior, Tibull. I. 5. 69: At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto; Versatur celeri Fors levis orbe rotae. meo superbus incedis malo, superbe me tibi a Neaera perfida postpositum tides. - licebit, pro

Tibique Pactolus fluat,

20

Nec te Pythagorae fallant arcana renati,
Formaque vincas Nirea,

Eheu, translatos alio maerebis amores:
Ast ego vicissim risero.

CARMEN XVI.

AD POPULUM ROMANUM.

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit:

quamvis, licet, ut infr. Sat. II. 2. 59: licebit Ille repotia cett. celebret. -Pactolus, Lydiae fluvius, aureis arenis, quas vexisse dicitur, satis notus. arcana, recondita praecepta et dogmata; Pythagorae renati, cf. supr. ad I. 28. 11. Nirea, cf. III. 20. 15. Ast ego vicissim risero, comparant Asclepiad. XVIII. 3. Anth. Gr. T. I. p. 147. Plura in hanc sententiam vid. apud Iacobs. ad Straton. Epigr. XXXV. in Animadv. Vol. II. P. III. p. 83.

CARMEN XVI.

ut sedem auspicatiorem, piis Romanis destinatas esse, comminiscitur. Sententiarum nexus est hic: „Roma quam nullus exterorum hostium vincere valuit, per bella civilia în alteram iam aetatem producta suis ipsius conficitur viribus! Roma in cineres collapsa solo aequabitur et erutis Romuli ossibus insolentius insultabit barbarus! Fortasse his malis nobis imminentibus aut omnes aut certe melior vestrum pars de salubriore dispicitis consilio! Saluberrimum autem haud dubie erit id, si Phocaeos in simili rerum despeCum nondum saevire desinerent ratione imitati eamus, quocumque bella civilia, imo novis nunc rem- nos pedes ferent et ventus vocabit, publicam terrerent periculis, poeta et, ne cui unquam in has terras ruinae, quae per illa imperio immi- redire velle in mentem veniat, sanneat, cogitatione percussus eiusmodi ctissimum iusiurandum interponaRomanis in hoc carmine proponit mus. Sumite igitur animum, conconsilium, quod ad eorum animos scendite navem, et (dicam vobis, percellendos et a furore isto, quo quae fortunatiora loca nos maneant) contra semet ipsos ruant, avertendos divites insulas petite! Hic vobis egregie accommodatum est. Suadet omnium rerum sponte affluentibus enim iis, ut in re desperata Pho- copiis et summa vitac securitate caeo's imitentur et sicut illi deserta atque felicitate frui licebit! Ipse patria regionem exteram, in quam- Iuppiter, postquam aetatem auream cumque tandem sors eos deferat, ad- in aeream et deinde in ferream mueant. Quod quidem ut eo maiore, tavit, haec litora a caeteris terris

melioris fortunae spe sequantur consilium, Fortunatas Oceani insulas,

corruptis secrevit et piae genti destinavit; haec igitur, o pii, secundis

« ForrigeFortsæt »