Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
Volcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

10

v. 8. urit, Codd. plerique. visit, Bentl. e Codd. nonnullis. Lectio urit et propter Codd. auctoritatem praeferenda et quia multo vividiorem repraesentat Vulcani in ipso opere occupati imaginem. Cfr. C. Schiller, 1. 1. p. 25. R.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

v. 7. Alt. t. qu. ped., ornate pro: saltant; ad numerum enim saltantes alternis pedibus terram pulsant; sic terram pede tundere de saltatione infr. in Epist. ad Pis. 430: saliet, tundet pede terram. - dum grav. Cycl. Volc, a. ur. off., dum Vulcanus Cyclopes in officinis suis exercet. Vulcanus enim, dum uxor eius tempore veris adest in terris et omnia vi sua foecundat, non sedet interea in otio, sed suo ipse operi intentus est. Non autem de officina, quam secundum Hom. Iliad. XVIII. 369. in Olympo habet Vulcanus, cogitandum est, sed de aliis officinis, quas poetae huic deo in insulis et montibus, inprimis iis, qui ignem subterraneum eiaculantur, assignarunt; de quibus cf. Heyn. ad Virg. Aen. VIII. 416. Iam si verum est, quod nonnulli suspicantur, Horatium in hac veris descriptione poetam quendam Siculum, cui mons Aetna obversaretur, pressisse, non dubitari potest, quin Vulcani officina in monte Aetna intelligenda sit. Finge tibi igitur Ve

[ocr errors]

ex

nerem in amoenissima circa Aetnam regione choreas cum Gratiis Nymphisque ducentem, in eius vicinitate autem Veneris maritum Vulcanum operi suo insudantem, et sic animo concipies imaginem longe Caeterum quae

suavissimam.

renti, cur sub veris potissimum initio Vulcanus operi suo insudasse dicatur, ingeniose Vossius ad Virg. Georg. I. 311. sqq. respondet: quod ille vere inprimis, quo crebrae in Italia tempestates cum tonitru concipi in aëre soleant, fulminibus procudendis, et suppeditandis operam dare debuerit. graves, ob graves Cyclopibus ibi obeundos labores.` ardens, h. e. flammis relucens. Fabri enim, dum ferrum candens procudunt, ipsi ardere videntur ignis fulgore et scintillis circumfusi: similiter supr. 2. 2. dicebatur dextera rubens. Stat. Silv. III. 1. 133: flammeus Mulciber.

urit officinas, h. e. accendit officinas; hae enim ipsae videntur flagrare, dum opus faciens flammas in fornacibus accendit.

`v. 9-12. Nunc decet cett. vide, quam suaviter poeta vulgarem sententiam: nunc laetitiae, ad quam anni tempus invitat, indulgendum est, externa laetantium specie adumbrata extulerit! diem laetum enim celebrantes capiti unguentis deli

Seu poscat agna sive malit haedo.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas Regumque turres. O beate Sesti,

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Iam te premet nox fabulaeque Manes

buto (nitido) corollas e myrto (cuius usus fuit inprimis in compotationibus, cf. infr. 38. 5. et II. 7. 25.) et aliis floribus nexas imponere (caput impedire) solebant. solutae, a frigore, quo fuerunt constrictae, per Zephyri flatus et mitiorem solis calorem resolutae. Fauno, huic deo agresti tanquam agrorum et gregum custodi bis quotannis, nempe Id. Febr. (Ovid. Fast. II. 193.) et Non. Dec. (huc pertinet carmen infr. III. 18.) sacra (Faunalia vulgo dicuntur) instaurari et cum summa omnium laetitia celebrari solebant; hinc poeta ad laetitiam evocaturus Fauno im

molandum esse dicit.

haedo

agna sc. sibi immolari. Immolare aliqua re pro vulgari: immolare aliquid, apud Liv. XLI. 14: immolantibus Iovi singulis bubus, ibidem paulo post: bove perlitare iussus.

v. 13-20. Pallida Mors cett. Nexus et sensus est hic: nunc, nunc, o Sesti, dum licet, perfruere vitae voluptatibus; nam mors divitibus aeque ac pauperibus instans mox praeter opinionem te opprimet; post mortem autem neque comissationibus neque amoris lusibus indulgere licebit. [pulsat pede, intrat, pedem ferociter infert, ut recte explicuerunt Janius et Mitscherlichius. Cf, Ov. Met. VI. 487: equi Pulsabant pedibus spatium Olympi. Stat. Achill. I. 10: neque enim Aonium nemus advena

15

pulso. Alii Mortem sibi finxerunt ostium s. fores pulsantem, ut in domos occlusas admittatur, sed id neque in verbis inest, cum tabernae, non fores, pede pulsari dicantur, nec convenit Morti atris alis homines circumvolanti (Sat. II. 1. 58.) R.] · tabernas, humiles casas, tuguria; regum turres, excelsa nobilium et beatiorum aedificia, reges saepe dicuntur beatiores, divites, potentes ob divitias. Eandem sententiam novo ornatu repetit Horatius infr. Od. II. 3. 25. sqq. et 14. 11. et 18. 32. et III. 1. 14. sqq. Sat. II. 6. 95: neque ulla est Aut magno aut parvo leti fuga. beate, beati dicuntur in laetam sortem nati, fortunati, qui iis, quae possident, beatam vitam sibi parare possunt (őλßio). vitae summa brevis, exiguus dierum, qui ad vivendum nobis concessi

[ocr errors]

sunt, numerus. spem nos vet. inch. long., h. e. monet nos, ne multa moliamur in longioris vitae spem, iubet nos brevi spatio (ut infr. I. 11. 7. poeta loquitur) spem longam resecare.

[v. 16. iam te pr. nox cett. iam te mortuum Orci tenebrae quaeque in Orco insunt prement, circumdabunt. Proprie nox tantum premit mortuum (ut est apud Virg. Aen. VI. 623: animae dum nocte pre muntur), facile tamen ex hac premendi notione elicias verbum aliquod, quod sequentibus Manes et domus magis conveniat. Manes di

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

CARMEN V.

AD PYRRHAM.

Quis multa gracilis te puer in rosa

cuntur fabulae, quia non inter vivos amplius conspiciuntur, sed vana tantummodo nomina sunt. Hinc Pers. V. 152: cinis et manes et

fabula fies, i. e. non in oculis hominum amplius versaberis, sed in ora eorum pervenies; nullus eris. R.]

[ocr errors]

cum

20

dáhneodαι ooori apud Graecos.
Caeterum in sententiam horum vv.
compares Sapph. c. XI. (secundum
Anal. Br. T. I. 57.) Asclepiad. ep.
21. Anth. Gr. T. I. p. 148. (Anth.
Strat.
96.
Pal. II. p. 107).
Anth. Gr. T. III. p. 90. (Anth.
Pal. II. p. 324) et elegiam, quae
est in Theognid. v. 951. (Gnom.
Brunck. p. 39.)

CARMEN V.

ep.

exilis dicitur domus Plutonis ob exilem levium et tenuiam, quae ibi versantur, umbrarum (quae infr. Od. I. 10. 18. levis turba vocantúr) formam (Ovid. Metam. IV. 510: inania regna Ditis); nisi quis exilem domum de inopi et egena, ubi nihil reperitur, quo bene sit, Bentleio explicare malit; hoc sensu certe domus exilis dicitur infr. Ep. I. 6. 45. nec regna vin. sort. tal., nec regnum amplius in conviviis talorum iactu tibi continget, h. e. nec amplius potationibus intereris; talorum enim iactu creari solebant, qui praeessent conviviis legesque convivis scriberent; vocabantur ii reges convivii, βασιλεῖς Tov ovμпooíov (hinc règna vini), modimperatorés, domini, strategi, dictatores, arbitri bibendi; cf. notata ad Catull. XXVII. 3. tener. Lycid. mirab., pulchri Lyci- quis nunc iuvenis delicatior, ut nu

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Horatius perfidiam et levitatem, quam in Pyrrhae amore expertus fuerat, ei exprobraturus fingit iam miserum aliquem iuvenem iisdem, quibus ipse elusus fuerit, artibus ab illa decipi. Quo quidem novo Pyrrhae amatore cum nauta, cui horribilis in mari tempestas immineat, se vero, vetere eius amatore, cum homine, qui feliciter e naufragio servatus sit, comparato, tam illius in Pyrrhae amore periculum quam suam, qua ex periculoso illo amore evaserit, fortunam suaviter describit et exprimit.

[ocr errors]

v. 1-4. Quis multa gracilis cett.

per ego, rosis redimitus et unguentis delibutus assidue sub grato antro

v. 20. tepere de amore, ut v te sectatur (urget) et nunquam a

Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro? Cui flavam religas comam,

latere tuo recedit? gracilis, corporis gracilitas ad pulchritudinem, qua sibi placent iuvenes, pertinet.

[multa in rosa. Cum aliis Jani explicat: te reclinantem in rosis, quibus humus constrata est. Cuius explicationis licet gravissimus exstiterit patronus Fr. Jacobsius (Verm. Schr. Tom. V. p. 375 sqq.), qui plura attulit ad illustrandum hunc in rosis cubandi morem, non possum tamen non probare alteram a Mitscherlichio propositam explicandi rationem, ex qua puer rosis redimitus intelligendus videtur. Usus quidem loquendi utrique explicationi aeque

favet;

vitata potationi et amori indulgente ac solito potantium more rosis redimito. Od. I. 17. 17 sqq.: Hic in reducta valle Caniculae Vitabis aestus et fide Teia Dices laborantes in uno Penelopen vitreamque Circen. Hic innocentis pocula Lesbii Duces sub umbra. Od. II. 11. 13 sqq.: Cur non sub alta vel platano vel hac Pinu iacentes sic temere et rosa Canos odorati capillos, Dum licet, Assyriaque nardo Potamus uncti? Quis devium scortum eliciet domo Lyden? eburna, dic age, cum lyra Maturet, in comtum Lacaenae More com am religata nodum. Od. III. 14. 17 sqq.: I, pete unguentum, puer, et coronas Et cadum Marsi memorem duelli Dic et argutae properet Neacrae Murreum nodo cohibere crinem. Sic coronas etiam intelligo Od. II. 3. 14. et Od. I. 36. 15., quanquam non eo infitias, his locis simul cogitari posse de sparsis rosis, cum potantes non coronas tantum capiti imponerent, sed mensae quoque rosas iniicerent; Ov. Fast. V. 335: Tempora sutilibus cinguntur tota coronis Et latet iniecta splendida mensa rosa. Hor. Od. III. 19. 22. Ep. I. 5. 14. R.]. grato, ob loci amoenitatem; fuit enim illud antrum haud dubie iucundum umbraculum sub spelunca, hilaritati, potationi amorisque lusibus opportunum.

dicitur enim et in rosa iacere, Sen. Ep. 36. 9. (κοιμηθῆναι ἐπὶ ῥόdov Philostr. epist. 28) de lecto rosis strato, et in rosa potare Cic. de Fin. II. 20. 65. in rosa esse Cic. Tusc. V. 26. 73 (Eurip. Herc. Fur. 677: ἐν στεφάνοισιν εἶναι) de sertis roseis. At rem si spectas, plura obstare videntur, quominus leetum rosis stratum intelligere possis. Primum enim neque apud Horatium neque apud Ovidium ullus reperitur locus, ex quo satis clare appareat, amantes in rosis recubare solitos fuisse, neque etiam ex iis scriptoribus, qui testimonii loco afferuntur, colligi potest, hunc vulgarem fuisse in Graecia aut Italia morem, licet negari nequit, homines molles ac luxuriosos interdum in rosis cubuisse. Deinde vero nonnulli sunt apud ipsum Horatium loci, qui nostro simillimi haud dubium relinquunt, quin cogitandum sit de iuvene cum puella a se in

[blocks in formation]

1

Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,

Qui semper vacuam, semper amabilem

Sperat, nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus

Intentata nites! Me tabula sacer

5

10

v. 8. Ut mirabitur, Bentl. susp. Sed plura leguntur apud Hor. ἅπαξ εἰρημένα. R.

[blocks in formation]

v. 7. nigr. vent., venti dicuntur nigri sensu activo, h. e. caelum nigrum reddentes sive nubibus obscurantes, ut Epod. 10. 5: niger Eurus. Pari modo infr. 7. 15. Notus dicitur albus, h. e. caelum album sive serenum reddens, et III. 7. 1. candidi Favonii.

v. 8. insolens, qui tale quid non timuerat, stupens ob rerum insolentiam.

v. 9-16. aurea, h. e. ob pulchros mores et firmam in amore fidem maxime amabili. Sic mores pulchri et honesti infr. IV. 2. 23. dicuntur aurei. vacuam, sibi soli, haud alii in amore vacantem.

[ocr errors]

v. 11. nescius aurae fallacis, ille ignorat, te in amore aurae instar mutabilem et inconstantem esse.

v. 5-8. Heu quoties fidem cett. sensus heu quoties de mutata fide (tua perfidia) et mutatis diis (eius nempe amori, cui ab initio adspirare videbantur, nunc adversantibus) querelas fundet et in medio amoris cursu se tristi tempestate oppressum cum stupore animadvertet, h. e. se miserum sentiet. Amatorem, cuius laeta ab initio in amore spes replaces. pente puellae perfidia in tristitiam mutatur, comparat cum nauta, qui in mari, cui vento secundo et prosperrimae navigationis spe confisus se crediderat, subita tempestate deprehenditur; et in hac comparatione sive allegoria (nimirum quod ad decepti amatoris sortem attinet) scite poeta usque ad finem carminis persistit.

v. 12. nites, formae tuae nitore Me tabula sacer cett. me ex naufragio servatum madida vestimenta Neptuno (potenti maris deo, cf. supr. ad 3. 1.) suspendisse, id testatur sacer in eius templo paries per votivam tabulam, sive id docet, quam vovi, affixa in eius templo tabula; exprimere autem his voluit poeta hoc: ego perspecta tua perfidia ex laqueis, quibus in amorem

« ForrigeFortsæt »