Billeder på siden
PDF
ePub

t

Me primis Urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

25

83) C. 5. domoque. 24) Praecanum, i. e. canum ante tempus. 26) C. 6. percunctabitur. 28) C. 6. colleguam.

Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA

I.

AD AUGUSTU

Quum

uum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

M.

Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux, 5
Post ingentia facta Deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram, 10
Notaque fatali portenta labore subegit,

Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes,

LIBER II. EPISTOLA I. 2) C.1. tuearis. Bentl. moenibus, licet vulgata lectio Z. Pearce verissima esse videtur. Nam voces res Italac significant statum Italiae s. rem publicam Romanam, quae muris ornari dici non potest. 6) C. 4. recepi. Bentl. fata pro facta. 7) Colunt, Gl. excolunt et ad meliorem statum perducunt. 10) C. 1. Ydram, quae est serpens quinquaginta capitum ab Hercule occisa. 15) C. 4. splendore - praegravet. Iste homines sua virtute accendit ad invidiam, qui artifices se inferiores sua excellentia quodammodo opprimit.

15

20

25

Infra se positos: exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Grajis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat, et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina yatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Grajorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 30
Nil intra est oleam, nil-extra est in nuce duri..
Venimus ad summum fortunae : pingimus atque
Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit,
Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus. 35
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet? an inter
Viles atque novos excludat jurgia finis.

14) Al. positas. Z. Pearce non satis intelligit, quo sensu ab Horatio dicatur aliquis praegravare artes, nisi pro artes legamus arte; sed neque haec mutatio satis se commendat; arbitratur potius Horatium scripsisse: Arte, infra se positos, sc. homines urit, quos dicitur ante arte praegravare. 15) Praesenti, i. e. viventi. Maturos Gl. ante consecrationem. 16) Bentl. numen. 17) C. 1, 6. nihil. 18) Bentl. hoc. 19) Pearce: Te Grajis ducibus, te Nostris anteferendo. Aliter videbitur poeta censuisse Graios duces Romanis potiores et celebriores fuisse. 20) De ceteris rebus non recte judicat: nam veteres poetas ob solam vetustatem novis anteponit. 25) C. 4. Sic factor. Gl. Ita favet veterum scriptis, ut dictitet Albano etc. 26) Volumina vatum, qualia multa circumferebantur. 28) Ál. Graecorum. C. 5, 6. Sed quia. 31) Al. oleum, sed inepte. C. 6. nihil extra in. 32) C. 1, 4, 5. summum. 53) Fea scitius; unus Codex Rom. dictius. Gl. Doctius graecis palaestritis, qui ungi solebant. 34) C. 4. reddat. C. 6. reddunt. Dies, i. e. temporis processus. 85) G. 1. chartis pretium.— 37) C. 4. veteres. ne―ut inter.

40

45

50

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos. -
Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poëtas?
An quos et praesens et postera respuet aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
Paulatim vello, et demo unum, demo etiam unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
Qui redit ad fastos, et virtutem aestimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,.
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est, et mentibus haeret
Paene recens adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quoties uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti:
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro;
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi;
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit, et hos arcto stipata theatro
Spectat Roma potens, habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus, Livi scriptoris ab aevo.

55

60

41) Bentl. veteresque probosque. 42) Bentl. respuat, al. respuit. 46) Bentl. demo et item unum. 48) Bentl. in fastos, et virtutem sc. carminis. 50) C. 5. ut alter. C. 6. Ennius est sapiens, cui etiam Pearce assentit. 51) C. 6. breviter. Z. Pearce interpungit ita: (Ut critici dicunt;) 52) C. 4. cadunt. Ita negligenter scripsit, ut videatur parvi facere, quid de se promiserit vel somniaverit. 53) Bentl. non est accipit interrogative, ut nonne. Naevius, poeta Campanus, Ennio senior, non teritur manibus. 54) C. 5. horret. 56) C. 1. Actius. M. Bacuvius, Brundusinus, Ennii ex sotere nepos, natus a. 552; Laelii Sap. amicus. Accius, poeta lat. tragicus, natus a. 582. 57) Togata comoedia Afranii Menandro similis dicitur. Afranius, poeta lat. circa a. 660. 58) M. Accius Plautus, Sarsinas ex Umbria, poeta comicus, a. 568 mortuus. 59) Caecilius, Insuber Gallicus, poeta comicus. P. Terentius, natus a. 560, mortuus 597. Z. Pearce ad finem hujus versus interrogandi notam ponit. 60) C. 1. arto. C. 5. edixit. 62) Ab aevo Livii Andronici poetae antiquissimi com., qui primus fabulamı Romae docuit a. 513.

Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas,

Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat :
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere cedit eos, ignave multa fatetur;

65

20

70

75

Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare: sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum,
Si versus paulo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poëma..
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
Nec veniam antiquis sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea quum reprehendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roseius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt;
Vel quia turpe putant parere minoribus, et, quae
Imberbi didicere, senes perdenda fateri.
Jam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri:
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.

80

85

63) C. 4. Interdum vulgus videt est rectum; ubi peccat. 65) C. 5. comparat. 66) C. 6. pluraque. 67) C. 4, 5. CTRdit-fatemur. 69) Bentí. Laevi, C. 6. Levil. 71) Orbilium magistrum meum plagas suis discipulis infligere gaudentem. 78) Al. decorum, et. 75) Bentl. venitq., vaenitque, Z. Pearce vero nihil mutandum esse putat: per verbum vendere enim Hor. videtur voluisse, facere ut vendatur. Conf. 1. Ep. 7, 8. 1. Serm. 6, 77. 79) C. 4. Apte. Si dubitarem, utrum recte et merito fabula Attae, poetae lat. antiqui, recitetur in scena croco et floribus conspersa. C. 6. flores crocumque. 80) G. 4. clamant. 82) C. 4. eget, GI. recitavit in scena. Q. Roscius, histrio eximius ac plane singularis. 83) G. 4. dictum, al. dicunt pro ducunt. C. 6. ni quod. 84) Parere minoribus, i. e. concedere nobis, quos se inferiores esse putant. 85) C. 1. Inberbes; C. 6, 4, 5. Imberbes; al. Inberbi. 86) Quod Salii Martis sacerdotes a Numa Pompilio instituti saliendo canebaut. 89) C. 4, invidus odit..

« ForrigeFortsæt »