Billeder på siden
PDF
ePub

miscebant fluctus et vulnera vasta serebant

1290

et pecus atque agros adimebant. nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma.

inde minutatim processit ferreus ensis

versaque in opprobrium species est falcis aenae, et ferro coepere solum proscindere terrae exaequataque sunt creperi certamina belli.

1295

et prius est armatum in equi conscendere costas
et moderarier hunc frenis dextraque vigere
quam biiugo curru belli temptare pericla.
et biiugos prius est quam bis coniungere binos
et quam falciferos armatum escendere currus.
inde boves lucas turrito corpore, taetras,
anguimanus, belli docuerunt vulnera Poeni
sufferre et magnas Martis turbare catervas.
sic alid ex alio peperit discordia tristis,
horribile humanis quod gentibus esset in armis,
inque dies belli terroribus addidit augmen.

1300

1305

All sorts of wild animals were trained for war, but the attempts were unsuccessful, as the beasts made no distinction between friend and foe in the fury of the fray. Finally only when in despair the weaker had recourse to such allies.

Temptarunt etiam tauros in moenere belli expertique sues saevos sunt mittere in hostis. et validos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saevisque magistris qui moderarier his possent vinclisque tenere, nequiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saevi nullo discrimine turmas, terrificas capitum quatientes undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis convertere in hostis. irritata leae iaciebant corpora saltu

1310

1315

undique et adversum venientibus ora petebant et nec opinantis a tergo deripiebant

1320

deplexaeque dabant in terram vulnere victos,
morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
iactabantque suos tauri pedibusque terebant
et latera ac ventris hauribant subter equorum
cornibus et terram minitanti fronte ruebant.
et validis socios caedebant dentibus apri
tela infracta suo tingentes sanguine saevi,
permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
nam transversa feros exibant dentis adactus
iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
nequiquam, quoniam ab nervis succisa videres
concidere atque gravi terram consternere casu.
siquos ante domi domitos satis esse putabant,
effervescere cernebant in rebus agendis
vulneribus clamore fuga terrore tumultu,
nec poterant ullam partem reducere eorum;
diffugiebat enim varium genus omne ferarum ;
ut nunc saepe boves lucae ferro male mactae
diffugiunt, fera fata suis cum multa dedere.
sed facere id non tam vincendi spe voluerunt,
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque vacabant.

1325

1329

1330

1335

1340

1347

The invention of weaving followed the discovery of iron, which was used for making the necessary instruments. At first men did the weaving, till the scoffs of the farmers drove them to resign such work to women.

Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni

1350

insilia ac fusi radii scapique sonantes.

et facere ante viros lanam natura coegit

quam muliebre genus; nam longe praestat in arte

1355

et sollertius est multo genus omne virile;

agricolae donec vitio vertere severi,

ut muliebribus id manibus concedere vellent

atque ipsi pariter durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque.

1360

By

Nature was the chief instructress of man in agriculture. observation man learned how to sow seeds and to graft and cultivate the land, until the present high perfection of farming has been attained.

At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina subter; unde etiam libitumst stirpis committere ramis et nova defodere in terram virgulta per agros. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli temptabant fructusque feros mansuescere terram cernebant indulgendo blandeque colendo. inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa; ut nunc esse vides vario distincta lepore omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant arbustisque tenent felicibus obsita circum.

1365

1370

1375

So too man learnt singing from birds, reed- and later fluteplaying from hearing the winds blow through reed beds. Music was especially popular in the country and at the rustic festivals, and rough though it would seem to us, it gave the peasants great pleasure. Life became less simple, luxury crept in: men learned to despise acorns as food and skins of beasts as clothing: now they struggle to deck themselves with purple and gold, and allow greed of gain and ambition to mar the natural happiness of life.

At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare.

1380

et zephyri, cava per calamorum, sibila primum
agrestis docuere cavas inflare cicutas.
inde minutatim dulcis didicere querelas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
avia per nemora ac silvas saltusque repertas,
per loca pastorum deserta atque otia dia.
haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae
non magnis opibus iucunde corpora habebant,
praesertim cum tempestas ridebat et anni
tempora pingebant viridantis floribus herbas.
tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
consuerant. agrestis enim tum musa vigebat;
tum caput atque umeros plexis redimire coronis
floribus et foliis lascivia laeta monebat,

1385

1390

1395

1400

atque extra numerum procedere membra moventis duriter et duro terram pede pellere matrem ;

unde oriebantur risus dulcesque cachinni,

omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.

et vigilantibus hinc aderant solacia somni,

1405

ducere multimodis voces et flectere cantus

et supera calamos unco percurrere labro;

unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur

et numerum servare recens didicere, neque hilo maiorem interea capiunt dulcedini' fructum quam silvestre genus capiebat terrigenarum.

1410

nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
suavius, in primis placet et pollere videtur,
posteriorque fere melior res illa reperta
perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
sic odium coepit glandis, sic illa relicta
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
pellis item cecidit vestis contempta ferinae ;

1415

quam reor invidia tali tunc esse repertam,
ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
et tamen inter eos distractam sanguine multo
disperiisse neque in fructum convertere quisse.
tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
exercent hominum vitam belloque fatigant;
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
terrigenas; at nos nil laedit veste carere
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
dum plebeia tamen sit quae defendere possit.
ergo hominum genus incassum frustraque laborat
semper et in curis consumit inanibus aevum,
nimirum quia non cognovit quae sit habendi
finis et omnino quoad crescat vera voluptas.
idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos commovit funditus aestus.

1420

1425

1430

1435

Gradually men learned to anticipate the seasons of the year by watching the motions of the sun and moon.

At vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo.

Men gradually learned the value of social life in towns and lands were allotted to individuals. Similar influences developed the growth of alliance between cities. The inventive power of man now devised ships and navigation, the alphabet and literature.

Iam validis saepti degebant turribus aevum et divisa colebatur discretaque tellus, iam mare velivolis florebat puppibus; urbes auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poetae tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta.

1440

1445

« ForrigeFortsæt »