Billeder på siden
PDF
ePub

Nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos
Consulis, et Chio solvite vincla cado.

Vina diem celebrent; non festa luce madere
Est rubor, errantes et male ferre pedes.
Sedbene Messalam' sua quisque ad pocula dicat,
Nomen et absentis singula verba sonent.
Gentis Aquitanæ celeber Messala triumphis,
Et magna intonsis gloria victor avis,

Huc ades, aspiraque mihi, dum carmine nostro
Redditur agricolis gratia cœlitibus.

Rura cano rurisque deos; his vita magistris
Desuevit querna pellere glande famem.
Illi compositis primum docuere tigillis
Exiguam viridi fronde operire domum.
Illi etiam tauros primi docuisse feruntur

Servitium, et plaustro supposuisse rotam.
Tunc victus abiere feri: tunc consita pomus;
Tunc bibit irriguas fertilis hortus aquas;
Aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores,
Mixtaque securo est sobria lympha mero.
Rura ferunt messes, calidi quum sideris æstu
Deponit flavas annua terra comas.
Rure levis verno flores apis ingerit alveo,
Compleat ut dulci sedula melle favos.
Agricola assiduo primum satiatus aratro
Cantavit certo rustica verba pede;

[blocks in formation]

Et satur arenti primum est modulatus avena
Carmen, ut ornatos diceret ante deos.
Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti

55

Primus inexperta duxit ab arte choros. Rure puer verno primum de flore coronam Fecit et antiquis imposuit Laribus,

Rure etiam, teneris curam exhibitura puellis,
Molle gerit tergo lucida vellus ovis;

Hinc et femineus labor est: hinc pensa colusque,
Fusus et apposito pollice versat opus;
Atque aliqua assiduæ textrix operata Minervæ
Cantat, et applauso tela sonat latere.

Ipse interque greges interque armenta Cupido
Natus et indomitas dicitur inter equas.
Illic indocto primum se exercuit arcu;

Hei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!
Nec pecudes, velut ante, petit; fixisse puellas
Gestit, et audaces perdomuisse viros.
Hic juveni detraxit opes; hic dicere jussit
Limen ad iratæ verba pudenda senem :
Hoc duce, custodes furtim transgressa jacentes,
Ad juvenem tenebris sola puella venit;
Et pedibus prætentat iter, suspensa timore,
Explorat cæcas cui manus ante vias.

Ah miseri, quos hic graviter deus urget! at ille
Felix, cui placidus leniter afflat Amor!

Sancte, veni dapibus festis; sed pone sagittas,
Et procul ardentes hinc, precor, abde faces.
Vos celebrem cantate deum, pecorique vocate
Voce; palam pecori, clam sibi quisque vocet;
Aut etiam sibi quisque palam; nam turba jocosa
Obstrepit, et Phrygio tibia curva sono.

Ludite; jam Nox jungit equos, currumque sequuntur
Matris lascivo sidera fulva choro.

Postque venit tacitus fuscis circumdatus alis

Somnus, et incerto somnia nigra pede.

60

65

70

75

[ocr errors]

80

86

F

II.-5.

PHOEBE, fave; novus ingreditur tua templa sacerdos;

Huc, age, cum cithara carminibusque veni.

Nunc te vocales impellere pollice chordas,

Nunc precor
Ipse, triumphali devinctus tempora lauro,

ad laudes flectere verba meas.

Dum cumulant aras, ad tua sacra veni;

Sed nitidus pulcherque veni; nunc indue vestem
Sepositam, longas nunc bene pecte comas:
Qualem te memorant, Saturno rege fugato,
Victori laudes concinuisse Jovi.

Tu procul eventura vides, tibi deditus augur
Scit bene, quid fati provida cantet avis;
Tuque regis sortes, per te præsentit haruspex,
Lubrica signavit quum deus exta notis.
Te duce Romanos nunquam frustrata Sibylla est,
Abdita quæ senis fata canit pedibus.

Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas
Vatis, et ipse, precor, quid canat illa, doce.
Hæc dedit Æneæ sortes, postquam ille parentem
Dicitur et raptos sustinuisse Lares,

Nec fore credebat Romam, quum mostus ab alto
Ilion ardentes respiceretque deos;

(Romulus æternæ nondum formaverat urbis
Monia, consorti non habitanda Remo;
Sed tunc pascebant herbosa Palatia vaccæ,
Et stabant humiles in Jovis arce case.
Lacte madens illic suberat Pan ilicis umbræ,
Et facta agresti lignea falce Pales;

Pendebatque vagi pastoris in arbore votum
Garrula silvestri fistula sacra deo,

[blocks in formation]
[ocr errors]

Fistula, cui semper decrescit arundinis ordo,
Nam calamus cera jungitur usque minor.
At qua Velabri regio patet, ire solebat
Exiguus pulsa per vada linter aqua.
Illa sæpe gregis ditis placitura magistro
Ad juvenem festa est vecta puella die,
Cum qua fecundi redierunt munera ruris,
Caseus et niveæ candidus agnus ovis.)
Impiger Ænea, volitantis frater Amoris,
Troica qui profugis sacra vehis ratibus,
Jam tibi Laurentes adsignat Jupiter agros;
Jam vocat errantes hospita terra Lares.
Illic sanctus eris, quum te veneranda Numici
Unda deum cœlo miserit Indigetem.
Ecce super fessas volitat Victoria puppes;
Tandem ad Trojanos diva superba venit.
Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:

Jam tibi prædico, barbare Turne, necem.
Ante oculos Laurens castrum murusque Lavini est,
Albaque ab Ascanio condita Longa duce.
Te quoque jam video, Marti placitura sacerdos
Ilia, vestales deseruisse focos,

Concubitusque tuos furtim, vittasque jacentes,
Et cupidi ad ripas arma relicta dei.

Carpite nunc, tauri, de septem. montibus herbas,
Dum licet; hic magnæ jam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,

Qua sua de cœlo prospicit arva Ceres,
Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis

Solis anhelantes abluit amnis equos.
Troja quidem tunc se mirabitur, et sibi dicet
Vos bene tam longa consuluisse via.

[blocks in formation]

Vera cano; sic usque sacras innoxia laurus
Vescar, et æternum sit mihi virginitas.'
Hæc cecinit vates, et te sibi, Phoebe, vocavit,
Jactavit fusas et caput ante comas.
Quidquid Amalthea, quidquid Marpessia dixit
Herophile, Photo Graiaque quod monuit,
Quasque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes
Portarit, sicco pertuleritque sinu:

(Hæ fore dixerunt, belli mala signa, cometen,
Multus ut in terras deplueretque lapis :
Atque tubas atque arma ferunt strepitantia cœlo
Audita, et lucos præcinuisse fugam;

Ipsum etiam Solem defectum lumine vidit
Jungere pallentes nubilus annus equos,
Et simulacra deûm lacrimas fudisse tepentes,
Fataque vocales præmonuisse boves.)
Hæc fuerint olim: sed tu jam mitis, Apollo,

Prodigia indomitis merge sub æquoribus ;
Et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
Omine quo felix et sacer annus erit.
Laurus ubi bona signa dedit, gaudete, coloni:
Distendet spicis horrea plena Ceres ;
Oblitus et musto feriet pede rusticus uvas,
Dolia dum magni deficiantque lacus.
At madidus Baccho sua festa Palilia pastor
Concinet; a stabulis tunc procul este lupi.
Ille levis stipulæ solennes potus acervos

Accendet, flammas transilietque sacras ;
Et fetus matrona dabit, natusque parenti
Oscula comprensis auribus eripiet;
Nec tædebit avum parvo advigilare nepoti,
Balbaque cum puero dicere verba senem.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »