Billeder på siden
PDF
ePub

At te, victrices lauros, Messala, gerentem,

Portabat niveis currus eburnus equis.

Non sine me est tibi partus honos. Tarbella Pyrene Testis, et Oceani litora Santonici:

Testis Arar, Rhodanusque celer, magnusque Garumna,
Carnuti et flavi cærula lympha Liger.

An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
Cæruleus placidæ per vada serpis aquæ ?
Quantus et, ætherio contingens vertice nubes,
Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
Alba Palæstino sancta columba Syro?
Utque maris vastum prospectet turribus æquor
Prima ratem ventis credere docta Tyros?
Qualis et, arentes quum findit Sirius agros,
Fertilis æstiva Nilus abundet aqua?
Nile pater, quanam possim te dicere causa,
Aut quibus in terris, occuluisse caput?
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec pluvio supplicat herba Jovi.
Te canit, atque suum pubes miratur Osirim
Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
Primus aratra manu solerti fecit Osiris,

Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem,
Hic viridem dura cædere falce comam.
Illi jucundos primum matura sapores
Expressa incultis uva dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,

Movit et ad certos nescia membra modos,

10

15

20

25

30

35

Bacchus et agricolæ magno confecta labore
Pectora tristitiæ dissoluenda dedit.
Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert,
Crura licet durâ compede pulsa sonent.
Non tibi sunt tristes curæ nec luctus, Osiri,
Sed chorus et cantus et levis aptus amor:
Sed varii flores, et frons redimita corymbis,

Fusa sed ad teneros lutea palla pedes,
Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu,

Et levis occultis conscia cista sacris.
Huc ades, et centum ludis Geniumque choreis
Concelebra, et multo tempora funde mero.
Illius et nitido stillent unguenta capillo,

Et capite et collo mollia serta gerat.
Sic venias, hodierne; tibi dem turis honores;
Liba et Mopsopio dulcia melle feram.
At tibi succrescat proles, quæ facta parentis
Augeat, et circa stet veneranda senem.
Nec taceat monumenta viæ, quem Tuscula tellus
Candidaque antiquo detinet Alba Lare.
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura
Sternitur, hic apta jungitur arte silex.
Te canet agricola, e magna quum venerit urbe
Serus, inoffensum retuleritque pedem.
At tu, Natalis, multos celebrande per annos,
Candidior semper candidiorque veni.

[blocks in formation]

I.-10.

QUIS fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!

Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata,
Tunc brevior diræ mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,
Faginus adstabat quum scyphus ante dapes;
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossem

Arma, nec audissem corde micante tubam.
Nunc ad bella trahor, et jam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere,
Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,

Cursarem vestros quum tener ante pedes:

Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:

Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tunc melius tenuere fidem, quum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus æde deus.

Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam,

Seu dederat sanctæ spicea serta comæ.
Atque aliquis, voti compos, liba ipse ferebat,
Postque comes purum filia parva favum.
At nobis ærata, Lares, depellite tela,

Hostiaque e plena rustica porcus hara.
Hanc pura cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
Sic placeam vobis; alius sit fortis in armis,

Sternat et adversos Marte favente duces,

Ut mihi potanti possit sua dicere facta

Miles, et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accessere mortem? Imminet, et tacito clam venit illa pede.

30

25

20

15

10

5

35

40

45

50

Non seges est infra, non vinea culta, sed audax

Cerberus, et Stygia navita turpis aquæ.

Illic exesisque genis ustoque capillo

Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus hic est, quem, prole parata,
Occupat in parva pigra senecta casa!

Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,

Et calidam fesso comparat uxor aquam.

Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat. Pax candida primum
Duxit aratores sub juga panda boves.
Pax aluit vites, et succos condidit uvæ,

Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque vigent; at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs:
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
Uxorem plaustro progeniemque domum.
Sed Veneris tunc bella calent, scissosque capillos
Femina perfractas conqueriturque fores.
Flet teneras subtusa genas; sed victor et ipse

Flet, sibi dementes tam valuisse manus.
At lascivus Amor rixa mala verba ministrat,
Inter et iratum lentus utrumque sedet.-
Ah lapis est ferrumque, suam quicunque puellam
Verberat; e cœlo deripit ille deos.

Sit satis, e membris tenuem rescindere vestem:
Sit satis, ornatus dissoluisse comæ ;

Sit lacrimas movisse satis; quater ille beatus,
Quo tenera irato flere puella potest.

Sed manibus qui sævus erit, scutumque sudemque
Is gerat, et miti sit procul a Venere.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

At nobis, Pax alma, veni, spicamque teneto,
Perfluat et pomis candidus ante sinus.

LIB. II.-1.

QUISQUIS adest, faveat; fruges lustramus et agros,
Ritus ut a prisco traditus extat avo.
Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva
Pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.
Luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
Et grave, suspenso vomere, cesset opus.
Solvite vincla jugis; nunc ad præsepia debent
Plena coronato stare boves capite.

Omnia sint operata deo; non audeat ulla
Lanificam pensis imposuisse manum.

Vos quoque abesse procul jubeo, discedite ab aris,
Queis tulit hesterna gaudia nocte Venus.
Casta placent Superis; pura cum veste venite,
Et manibus puris sumite fontis aquam.
Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras,
Vinctaque post olea candida turba comas.
Dii patrii, purgamus agros, purgamus agrestes,
Vos mala de nostris pellite limitibus ;
Neu seges eludat messem fallacibus herbis,
Neu timeat celeres tardior agna lupos.
Tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
Ingeret ardenti grandia ligna foco,
Turbaque vernarum, saturi bona signa coloni,
Ludet, et ex virgis extruet ante casas.

Eventura precor.

Viden' ut felicibus extis

Significet placidos nuntia fibra deos?

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »