Billeder på siden
PDF
ePub

Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas,
Pressaque veloci candida musta pede.
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis
Garrulus in dominæ ludere verna sinu.
Illa deo sciet agricolæ pro vitibus uvam,
Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
Illa regat cunctos, illi sint omnia curæ,

Et juvet in tota me nihil esse domo.
Huc veniet Messala meus, cui dulcia poma
Delia selectis detrahet arboribus ;

[blocks in formation]

Et, tantum venerata virum, hunc sedula curet,
Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
Hæc mihi fingebam, quæ nunc Eurusque Notusque 35
Jactat odoratos vota per Armenios.

Sæpe ego tentavi curas depellere vino,

At dolor in lacrimas verterat omne merum. Sæpe aliam tenui; sed, jam quum gaudia adirem, Admonuit domina deseruitque Venus.

Tunc me discedens devotum femina dixit,

Et (pudet heu!) narrat scire nefanda meam.
Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
Devovet et flavis nostra puella comis.
Talis ad Hæmonium Nerëis Pelea quondam
Vecta est frenato cærula pisce Thetis.

Hæc nocuere mihi, quod adest huic dives amator:
Venit in exitium callida lena meum.

Sanguineas edat illa dapes, atque ore cruento
Tristia cum multo pocula felle bibat.

Hanc volitent animæ circum sua fata querentes
Semper, et e tectis strix violenta canat.
Ipsa, fame stimulante furens, herbasque sepulcris
Quærat, et a sævis ossa relicta lupis:

40

45

59

50

Currat et inguinibus nudis, ululetque per urbes, 55

Post agat e triviis aspera turba canum.
Evenient; dat signa deus; sunt numina amanti,
Sævit et injusta lege relicta Venus.

At tu quamprimum sagæ præcepta rapacis
Desere; nam donis vincitur omnis amor.
Pauper erit præsto semper tibi, pauper adibit
Primus, et in tenero fixus erit latere :
Pauper in angusto fidus comes agmine turbæ
Subjicietque manus, efficietque viam ;
Pauper ad occultos furtim deducet amicos,
Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit
Janua, sed plena est percutienda manu.
At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:
Versatur celeri Fors levis orbe rotæ.
Non frustra quidam jam nunc in limine perstat
Sedulus, ac crebro prospicit, ac refugit;
Et simulat transire domum, mox deinde recurrit
Solus, et ante ipsas exscreat usque fores.
Nescio quid furtivus amor parat. Utere, quæso,
Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.

69

60

65

70

75

I.-7.

HUNC cecinere diem Parcæ fatalia nentes
Stamina, non ulli dissoluënda deo:

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere: novos pubes Romana triumphos
Vidit, et evinctos brachia capta duces:

At te, victrices lauros, Messala, gerentem,

Portabat niveis currus eburnus equis.

Non sine me est tibi partus honos. Tarbella Pyrene · Testis, et Oceani litora Santonici:

Testis Arar, Rhodanusque celer, magnusque Garumna,
Carnuti et flavi cærula lympha Liger.

An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
Cæruleus placidæ per vada serpis aquæ ?
Quantus et, ætherio contingens vertice nubes,
Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
Alba Palæstino sancta columba Syro?
Utque maris vastum prospectet turribus æquor
Prima ratem ventis credere docta Tyros?
Qualis et, arentes quum findit Sirius agros,
Fertilis æstiva Nilus abundet aqua?
Nile pater, quanam possim te dicere causa,
Aut quibus in terris, occuluisse caput?
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec pluvio supplicat herba Jovi.
Te canit, atque suum pubes miratur Osirim
Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
Primus aratra manu solerti fecit Osiris,

Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem,
Hic viridem dura cædere falce comam.
Illi jucundos primum matura sapores
Expressa incultis uva dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,

Movit et ad certos nescia membra modos,

10

15

20

25

25

30

30

35

Bacchus et agricolæ magno confecta labore
Pectora tristitiæ dissoluenda dedit.
Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert,
Crura licet durâ compede pulsa sonent.
Non tibi sunt tristes curæ nec luctus, Osiri,
Sed chorus et cantus et levis aptus amor:
Sed varii flores, et frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes,
Et Tyriæ vestes, et dulcis tibia cantu,

Et levis occultis conscia cista sacris.
Huc ades, et centum ludis Geniumque choreis
Concelebra, et multo tempora funde mero.
Illius et nitido stillent unguenta capillo,
Et capite et collo mollia serta gerat.
Sic venias, hodierne; tibi dem turis honores;
Liba et Mopsopio dulcia melle feram.
At tibi succrescat proles, quæ facta parentis
Augeat, et circa stet veneranda senem.
Nec taceat monumenta viæ, quem Tuscula tellus
Candidaque antiquo detinet Alba Lare.
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura
Sternitur, hic apta jungitur arte silex.
Te canet agricola, e magna quum venerit urbe
Serus, inoffensum retuleritque pedem.
At tu, Natalis, multos celebrande per annos,
Candidior semper candidiorque veni.

[blocks in formation]

I.-10.

QUIS fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!

Tunc cædes hominum generi, tunc prælia nata,
Tunc brevior diræ mortis aperta via est.
At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,
Faginus adstabat quum scyphus ante dapes;
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossem
Arma, nec audissem corde micante tubam.
Nunc ad bella trahor, et jam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere,
Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,

Cursarem vestros quum tener ante pedes:

5

10

15

Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:

Sic veteris sedes incoluistis avi.

Tunc melius tenuere fidem, quum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus æde deus.

20

Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam,

Seu dederat sanctæ spicea serta comæ.
Atque aliquis, voti compos, liba ipse ferebat,
Postque comes purum filia parva favum.
At nobis ærata, Lares, depellite tela,

Hostiaque e plena rustica porcus hara.
Hanc pura cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
Sic placeam vobis; alius sit fortis in armis,

Sternat et adversos Marte favente duces,

Ut mihi potanti possit sua dicere facta

Miles, et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accessere mortem? Imminet, et tacito clam venit illa pede.

25

30

« ForrigeFortsæt »